Immagini della pagina
PDF
ePub

Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione, patefactum est. Testis est Hispania, quæ sæpissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et sæpius Italia, quæ, cum servili bello tetro periculosoque premeretur, ab hoc auxi- 5 lium absente expetivit; quod bellum exspectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes verò jam omnes oræ, atque omnes exteræ gentes ac nationes, denique maria omnia, tum universa, tum in singulis [oris] omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari 10 locus per hos annos aut tam firmum habuit præsidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme, aut referto prædonum mari, navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam latè divisum atque disper- 15 sum, quis unquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno imperatore, confici posse? Quam provinciam tenuistis a prædonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui præsidio classibus vestris fuistis? quàm mul- 20 tas existimatis insulas esse desertas! quàm multas aut metu relictas, aut a prædonibus captas, urbes esse sociorum!

XII. Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longè a domo bellare, et, propugnaculis imperii, sociorum fortunas, non sua tecta, 25 defendere. Sociis ego vestris mare clausum per hosce annos dicam fuisse, cùm exercitus nostri a Brundisio nunquam, nisi summâ hieme, transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cùm legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, 30 cùm duodecim secures in prædonum potestatem pervenerint? Cnidum, aut Colophonem, aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias, captas esse commemorem, cùm vestros portus, atque eos portus quibus vitam et spiritum ducitis, in prædonum fuisse potestate sciatis? An verò ignoratis, por- 35 tum Caieta celeberrimum atque plenissimum navium, inspectante prætore, a prædonibus esse direptum ; ex Miseno autem, ejus ipsius liberos, qui cum prædonibus antea ibi bellum gesserat, a prædonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum, atque illam labem atque ignominiam rei- 40 publicæ, querar; cùm, propè inspectantibus vobis, classis ea, cui consul populi Romani præpositus esset, a prædonibus capta atque oppressa est? Pro, Dii immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tem

pore lucem afferre reipublicæ potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ii nunc nullam intra Oceani ostium prædonum navem esse audiatis? Atque, hæc quâ celeritate gesta sint, quanquam vide5 tis, tamen a me in dicendo prætereunda non sunt. Quis enim unquam, aut obeundi negotii aut consequendi quæstûs studio, tam brevi tempore, tot loca adire, tantos cursus conficere, potuit, quàm celeriter, Cn. Pompeio duce, belli impetus navigavit? qui, nondum tempestivo ad navigandum mari, Si10 ciliam adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit; atque hæc tria frumentaria subsidia reipublicæ firmissimis præsidiis classibusque munivit. Inde cùm se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Galliâ Cisalpinâ præsidiis ac navibus confirmatâ, missis item in oram Illyrici maris, et in 15 Achaïam omnemque Græciam, navibus, Italiæ duo maria maximis classibus firmissimisque præsidiis adornavit: ipse autem, ut a Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit: omnes, qui ubique prædones fuerunt, partim capti interfectique sunt, 20 partim unius hujus imperio ac potestati se dediderunt. Idem Cretensibus, cùm ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longè latèque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes 25 premebantur, Cn. Pompeius extremâ hieme apparavit, ineunte vere suscepit, mediâ æstate confecit.

XIII. Est hæc divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid cæteræ, quas paulò antè commemorare cœperam, quantæ atque quàm multæ sunt! Non enim solùm bellandi 30 virtus in summo atque perfecto imperatore quærenda est; sed multæ sunt artes eximiæ, hujus administræ comitesque virtutis. Ac, primùm, quantâ innocentiâ debent esse imperatores! quantâ deinde omnibus in rebus temperantiâ ! quantâ fide! quantâ facilitate! quanto ingenio! quantâ hu35 manitate! Quæ, breviter, qualia sint in Cn. Pompeio, consideremus. Summa enim omnia sunt, Quirites: sed ea magis ex aliorum contentione, quàm ipsa per sese, cognosci atque intelligi possunt.

Quem enim possumus imperatorem aliquo in numero pu40 tare, cujus in exercitu veneant centuriatus atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publicâ cogitare, qui pecuniam, ex ærario depromptam ad bellum administrandum, aut, propter cupiditatem provinciæ, magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romæ in quæstu re

[ocr errors]

5000

24 senators for legati, 2 quaestors,
horse, Koovs heavy armat

500

[ocr errors]

ship

billi impetury the road pect of the

armament swept thden

Subordinate virtues.

(a) innocentia

in respect to avanice, (more pleasing And sticking, perhaps, to the Romans, when Contras. father's will remembend de avarice), Stratonice & King of Iberia. which has led to such wils_

ted with his

1

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Le may have

31. voluptatio _ for the times h

been tamless enough - but see the story of Flora, &c. Antiftia's diverge for Amilia

its effect on the provincials. & allies.

Mine. Cicero's own conduct afterwards in his province of Cilicia produced a similo impressin.

liquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini, qui hæc fecerint: ego autem neminem nomino: quare irasci mihi nemo poterit, nisi qui antè de se voluerit confiteri. Itaque, propter hanc avaritiam imperatorum, quantas calamitates, quòcunque ventum sit, nostri exercitus fe- 5 rant, quis ignorat? Itinera, quæ per hosce annos in Italiâ per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerunt, recordamini: tum faciliùs statuetis, quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrùm plures arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbes, an, 10 hibernis, sociorum civitates, esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipsum non continet; neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non vult.

Hic miramur, hunc hominem tantùm excellere cæteris, 15 cujus legiones sic in Asiam pervenerunt, ut non modò manus tanti exercitûs, sed ne vestigium quidem, cuiquam pacato nocuisse dicatur? Jam verò, quemadmodum milites hibernent, quotidie sermones ac literæ perferuntur. Non modò, ut sumptum faciat in militem, nemini vis affertur; sed ne 20 cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non avaritiæ, perfugium majores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

XIV. Age verò, cæteris in rebus quali sit temperantiâ, considerate. Unde illam tantam celeritatem, et tam incre- 25 dibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum, aut ars inaudita quædam gubernandi, aut venti aliqui novi, tam celeriter in ultimas terras pertulerunt: sed hæ res, quæ cæteros remorari solent, non retardârunt: non avaritia ab instituto cursu ad prædam aliquam devocavit, non 30 libido ad voluptatem, non amonitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremò, signa, et tabulas, cæteraque ornamenta Græcorum oppidorum, quæ cæteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. Itaque omnes 35 quidem nunc in his locis Cn. Pompeium, sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de cœlo delapsum, intuentur: nunc denique incipiunt credere, fuisse homines Romanos hac quondam abstinentiâ; quod jam nationibus exteris incredibile, ac falsò memoriæ proditum, videbatur. Nunc imperii 40 vestri splendor illis gentibus lucet: nunc intelligunt, non sine causâ majores suos tum, cùm hac temperantiâ magistratus habebamus, servire populo Romano, quàm imperare aliis, maluisse.

« IndietroContinua »