Immagini della pagina
PDF
ePub

Jam verò ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberæ querimoniæ de aliorum injuriis, esse dicuntur; ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate par infimis esse vide

atur. Jam, quantùm consilio, quantùm dicendi gravitate et 5 copiâ valeat, (in quo ipso inest quædam dignitas imperatoria)

vos, Quirites, hoc ipso in loco sæpe cognostis. Fidem verò ejus inter socios quantam existimari putatis, quam hostes omnium gentium sanctissimam judicârint? Humanitate jam

tantâ est, ut difficile dictu sit, utrùm hostes magis virtutem 10 ejus pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint.

Et quisquam dubitabit, quin huic tantum bellum transmittendum sit, qui, ad omnia nostræ memoriæ bella conficienda, divino quodam consilio natus esse videatur ?

XV. Et, quoniam auctoritas multùm in bellis quoque 15 administrandis atque imperio militari valet; certè nemini

dubium est, quin eâ re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda, quid hostes, quid socii, de imperatoribus vestris existiment, quis

ignorat, cùm sciamus, homines in tantis rebus, ut aut con20 temnant, aut metuant, aut oderint, aut ament, opinione non

minùs famæ, quàm aliquâ certâ ratione, commoveri? Quod igitur nomen unquam in orbe terrarum clarius fuit ? cujus res gestæ pares ? de quo homine, vos (id, quod maximè facit

auctoritatem) tanta et tam præclara judicia fecistis ? 25 An verò ullam usquam esse oram tam desertam putatis,

quò non illius diei fama pervaserit, cùm universus populus Romanus, referto foro, repletisque omnibus templis, ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium

gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? 30 Itaque, ut plura non dicam, neque aliorum exemplis confir

mem, quantùm auctoritas valeat in bello; ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur : qui quo die a vobis maritimo bello præpositus est imperator,

tanta repentè vilitas annonæ, ex summâ inopiâ et caritate 35 rei frumentariæ, consecuta est, unius spe et nomine, quan

tam vix ex summâ ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.

Jam, acceptâ in Ponto calamitate, ex eo prælio, de quo vos paulò antè invitus admonui, cùm socii pertimuissent, 40 hostium opes animique crevissent, satis firmum præsidium

provincia non haberet; amisissetis Asiam, Quirites, nisi, ad id ipsum temporis, divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Hujus adventus et Mithridatem insolitâ inflammatum victoriâ continuit, et Tigranem,

lis

off bilety (el lloguence (o? honor(e) bemcoolence

IL

Flitraits ofenacte defeat in the fore_ going passage framickice Pletened his delegt.

Auctoritas. in respect

to allies and enemies.

+ Lomans bestaande by their own citizens

the honors create the impression of his mints omany strangers

the most recut and brillich instance of the public confidence te parabeofth walnu ofanctions for

w the gabood thing on Rith. & Tjrams by the knowledge of bring may them, even though uncone mifoiand Machajainen

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

on history

in the chunk gian

vision at Rome.

his

22

[ocr errors]

what then will with offut if you

in the fuck of a

a

Com

Mith.

sending an exorcy #longly Spain. Pompey has a legal right according to his mission to interfere in the subjugation of Crete; but his best friends of Plutant is ther creditul Comeldend his conduet un home

au moment coogianning to the en flicam conting effect a now that it has been so

genantly incradly honus and by office.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

magnis copiis minitantem Asiæ, retardavit. Et quisquam dubitabit, quid virtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate perfecerit ? aut quàm facilè imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?

5 XVI. Age verò, illa res quantam declarat ejusdem hominis apud hostes populi Romani auctoritatem, quòd ex locis tam longinquis, tamque diversis, tam brevi tempore, omnes uni huic se dediderunt? quòd Cretensium legati, cum in eorum insulâ noster imperator exercitusque esset, ad Cn. 10 Pompeium in ultimas propè terras venerunt, eique se omnes Cretensium civitates dedere velle dixerunt? Quid ? idem iste Mithridates, nonne, ad eundemn Cn. Pompeium, legatum usque in Hispaniam misit; eumque Pompeius legatum semper judicavit : ii, quibus semper erat molestum, ad eum po- 15 tissimùm esse missum, speculatorem, quàm legatum, judicari maluerunt. Potestis igitur jam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis, magnisque vestris judiciis amplificatam, quantùm apud illos reges, quantùm apud exteras nationes, valituram esse existimetis.

20 Reliquum est, ut de felicitate, quam præstare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut æquum est_homini de potestate Deorum, timidè et pauca dicamus. Ego enim sic existimo : Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et cæteris magnis imperatoribus, non solùm 25 propter virtutem, sed etiam propter fortynam, sæpius imperia 1.andata, atque exercitus esse commissos. Fuit enim profectò quibusdam summis viris quædam ad amplitudinem et gloriam, et ad res magnas benè gerendas, divinitus adjuncta fortuna : de hujus autem hominis felicitate, quo de nunc 30 agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut præterita meminisse, reliqua sperare videamur; ne aut invisa Diis immortalibus oratio nostra, aut ingrata, esse videatur.

Itaque non sum prædicaturus, Quirites, quantas ille res 35 domi militiæque, terrâ marique, quantâque felicitate gesserit: ut ejus semper voluntatibus non modò cives assenserint, socii obtemperârint, hostes obedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundârint. Hoc brevissimè dicam, neminem unquam tam impudentem fuisse, qui a Diis immortali- 40 bus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas Dii immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cùm communis salutis

THE UNIVERSITY OF MICHIGAN LIBRARIES

10

atque imperii, tum ipsius hominis causâ, (sicuti facitis) velle et optare debetis.

Quare, cùm et bellum ita necessarium sit, ut negligi non possit; ita magnum, ut accuratissimè sit administrandum; 5 et cùm ei imperatorem præficere possitis, in quo sit eximia

belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna; dubitabitis, Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis a Diis immortalibus oblatum et datum est, in rempublicam conservandam atque amplificandam conferatis ?

XVII. Quòd si Romæ Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore; tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus. Nunc, cùm ad cæteras summas utilitates hæc quoque opportunitas adjungatur, ut in iis ipsis locis adsit, ut

habeat exercitum, ut ab iis, qui habent, accipere statim pos15 sit; quid exspectamus ? aut cur non, ducibus Diis immortali

bus, eidem, cui cætera, summâ cum salute reipublicæ, commissa sunt, hoc quoque bellum regium committimus ?

At enim vir clarissimus, amantissimus reipublicæ, vestris beneficiis amplissimis affectus, Q. Catulus, itemque summis 20 ornamentis honoris, fortunæ, virtutis, ingenii præditus, Q.

Hortensius, ab hac ratione dissentiunt: quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimùm valuisse, et valere oportere, confiteor; sed in hac causâ, tametsi cognoscitis

auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimo25 rum, tamen, omissis auctoritatibus, ipsâ re et ratione exqui

rere possumus veritatem; atque hoc faciliùs, quòd ea omnia, quæ

adhuc a me dicta sunt, iidem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse, et magnum, et in uno Cn.

Pompeio summa esse omnia. 30 Quid igitur ait Hortensius ? Si uni omnia tribuenda sunt,

unum dignissimum esse Pompeium; sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit jam ista oratio, re multò magis quàm verbis refutata. Nam tu idem, Q. Hor

tensi, multa, pro tuâ summâ copiâ ac singulari facultate 35 dicendi, et in senatu contra virum fortem A. Gabinium,

graviter ornatèque dixisti, cùm is de uno imperatore contra prædones constituendo legem promulgasset ; et ex hoc ipso loco permulta item contra legem eam verba fecisti. Quid ?

tum (per Deos immortales !) si plùs apud populum Roma40 num auctoritas tua, quàm ipsius populi Romani salus, et

vera causa, valuisset, hodie hanc gloriam, atque hoc orbis terræ imperium, teneremus? An tibi tum imperium esse hoc videbatur, cùm populi Romani legati, prætores, quæs

« IndietroContinua »