Immagini della pagina
PDF
ePub

Ahe additiquel Corzidiration for his appointinut in the face of his bring

in the vicinity of the enemy with

alnandy is assay

Ansun & the opponents of the 24 'Priorum' Juliw, Toseben

A measure.

[ocr errors]

fabinius, a
Find prophez illes entofsepál

heativne had

, wt selfish motiune

mus.

toresque capiebantur? cùm, ex omnibus provinciis commeatu, et privato et publico, prohibebamur ? cùm ita clausa erant nobis omnia maria, ut neque privatam rem transmarinam, neque publicam, jam obire possemus ?

XVIII. Quæ civitas antea unquam fuit, (non dico Athe- 5 niensium, quæ satis latè quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium, qui permultùm classe maritimisque rebus valuerunt, non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria remansit) quæ civitas unquam antea tam tenuis, quæ tam parva insula fuit, quæ

10 non portus suos, et agros, et aliquam partem regionis atque oræ maritimæ, per se ipsa defenderet? At (hercle) aliquot annos continuos ante legem Gabiniam, ille populus Romanus, cujus, usque ad nostram memoriam, nomen invictum in navalibus pugnis permanserat, magnâ ac multò maximâ 15 parte non modò utilitatis, sed dignitatis atque imperii, caruit : nos, quorum majores Antiochum regem classe Persenque superârunt, omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ii nullo in loco jam prædonibus pares esse potera- 20

Nos quoque, qui antea non modò Italiam tutam habebamus, sed omnes socios in ultimis oris auctoritate nostri imperii salvos præstare poteramus; tum, cùm insula Delos, tam procul a nobis in Ægæo mari posita, quò omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divi- 25 tiis, parva, sine muro nihil timebat; iidem non modò provinciis, atque oris Italiæ maritimis, ac portubus nostris, sed etiam Appiâ jam viâ carebamus: et his temporibus non pudebat magistratus populi Romani, in hunc ipsum locum escendere, cùm eum vobis majores vestri exuviis nauticis et 30 classium spoliis ornatum reliquissent.

XIX. Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus, et cæteros qui erant in eâdem sententiâ, dicere existimavit ea, quæ sentiebatis: sed tamen, in salute communi, idem populus Romanus dolori suo maluit, quàm auctoritati 35 vestræ, obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus, non modò nos illâ miseriâ ac turpitudine liberavit; sed etiam effecit, ut aliquando verè videremur omnibus gentibus ac nationibus terrâ marique imperare.

Quo mihi etiam indigniùs videtur obtrectatum esse adhuc, 40 Gabinio dicam, anne Pompeio, an utrique? (id, quod est verius) ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti ? Utrùm ille, qui postulat legatum ad tantum bellum, quem velit, idoneus non est, qui impetret, cùm cæteri,

ad expilandos socios diripiendasque provincias, quos voluerunt, legatos eduxerint; an ipse, cujus lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, ex

pers esse debet gloriæ ejus imperatoris atque ejus exercitûs, 5 qui consilio ipsius atque periculo est constitutus? An C.

Falcidius, Q. Metellus, Q. Cælius Latiniensis, Cn. Lentulus (quos omnes honoris causâ nomino), cùm tribuni plebis fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in hoc uno

Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege 10 Gabiniâ geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per

(vos] ipse constituit, etiam præcipuo jure esse deberet ? de quo legando, spero consules ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt, aut gravabuntur; ego me profiteor relaturum;

neque me impediet cujusquam, Quirites, inimicum edictum, 15 quominùs, fretus vobis, vestrum jus beneficiumque defen

dam: neque, præter intercessionem, quidquam audiam; de quâ (ut arbitror) isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam, quid liceat, considerabunt. Meâ quidem sententiâ, Quirites,

unus A. Gabinius, belli maritimi rerumque gestarum auctor, 20 comes Cn. Pompeio adscribitur : propterea quòd alter uni id

bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit; alter delatum susceptumque confecit.

XX. Reliquum est, ut de Q. Catuli auctoritate et sententiâ dicendum esse videatur. Qui cùm ex vobis quæreret, 25 si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum

esset, in quo spem essetis habituri; cepit magnum suæ virtutis fructum, ac dignitatis, cùm omnes, propè unâ voce, in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est

vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et 30 consilio regere, et integritate tueri, et virtute conficere, pos

sit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissimè dissentio, quòd, quo minùs certa est hominum ac minùs diuturna vita, hoc magis respublica, dum per Deos immortales licet, frui debet

summi hominis vitâ atque virtute. 35 At enim nihil novi fiat contra exempla atque instituta ma

jorum. Non dico hoc loco, majores nostros semper, in pace consuetudini, in bello utilitati, paruisse; semper, ad novos casus temporum, novorum consiliorum rationes accommo

dâsse : non dicam, duo bella maxima, Punicum et Hispani40 ense, ab uno imperatore esse confecta; duas urbes poten

tissimas, quæ huic imperio maximè minabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas : non commemorabo, nuper ita vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes imperii poneretur, ut idem cum

24. Paiguavezet the coas

this was when
o profned.

nian law

vas

« IndietroContinua »