Immagini della pagina
PDF
ePub

Jugurthâ, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis, bellum administraret. In ipso Cn. Pompeio, in quo novi constitui nihil vult Q. Catulus, quàm multa sint nova, summâ Q. Catuli voluntate constituta, recordamini.

XXI. Quid enim tam novum, quàm adolescentulum, 5 privatum, exercitum difficili reipublicæ tempore conficere? confecit: huic præesse? præfuit: rem optimè ductu suo gerere? gessit. Quid tam præter consuetudinem, quàm homini peradolescenti, cujus a senatorio gradu ætas longè abesset, imperium atque exercitum dari? Siciliam permitti, 10 atque Africam, bellumque in eâ administrandum? Fuit in his provinciis singulari innocentiâ, gravitate, virtute: bellum in Africâ maximum confecit; victorem exercitum deportavit. Quid verò tam inauditum, quàm equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modò 15 vidit, sed etiam omni studio visendam et concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum, quàm ut, cùm duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? missus est. Quo quidem tempore, cùm esset nonnemo in 20 senatu, qui diceret, "Non oportere mitti hominem privatum pro consule;" L. Philippus dixisse dicitur, "Non se illum suâ sententiâ pro consule, sed pro consulibus, mittere." Tanta in eo reipublicæ benè gerendæ spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adolescentis virtuti com- 25 mitteretur. Quid tam singulare, quàm ut, ex senatûs-consulto, legibus solutus, consul antè fieret, quàm ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile, quàm ut iterum eques Romanus ex senatûs-consulto triumpharet? Quæ in omnibus hominibus nova post hominum 30 memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt, quàm hæc, quæ in hoc uno homine vidimus. Atque hæc tot exempla, tanta, ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem a Q. Catuli, atque a cæterorum ejusdem dignitatis amplissimorum hominum, auctoritate.

336

35

XXII. Quare videant, ne sit periniquum et non ferendum, illorum auctoritatem de Cn. Pompeii dignitate vobis comprobatam semper esse; vestrum ab illis de eodem homine judicium, populique Romani auctoritatem, improbari: præsertim cùm jam suo jure populus Romanus in hoc homine 40 suam auctoritatem, vel contra omnes qui dissentiunt, possit defendere; propterea quòd, istis reclamantibus, vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello prædonum præponeretis. Hoc si vos temerè fecistis, et rei publicæ parum con

suluistis; rectè isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re publicâ vidistis; vos, his repugnantibus, per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum, attulistis; aliquando isti principes, et 5 sibi et cæteris, populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur.

Atque, in hoc bello Asiatico et regio, non solùm militaris illa virtus, quæ est in Cn. Pompeio singularis, sed aliæ quoque virtutes animi multæ et magnæ requiruntur. Difficile 10 est in Asiâ, Ciliciâ, Syriâ, regnisque interiorum nationum, ita versari vestrum imperatorem, ut nihil aliud, quàm de hoste ac de laude cogitet. Deinde, etiam siqui sunt pudore ac temperantiâ moderatiores; tamen eos esse tales, propter multitudinem cupidorum hominum, nemo arbitratur. Diffi15 cile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes, propter eorum, quos ad eos per hos annos cum imperio misimus, injurias ac libidines. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac muni20 tam fuisse ? Urbes jam locupletes ac copiosæ requiruntur, quibus causa belli, propter diripiendi cupiditatem, inferatur. Libenter hæc coràm cum Q. Catulo et Q. Hortensio disputarem, summis et clarissimis viris. Noverunt enim sociorum vulnera: vident eorum calamitates: queri25 monias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an, hostium simulatione, contra socios atque amicos? Quæ civitas est in Asiâ, quæ non modò imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum, animos ac spiritus capere possit?

[ocr errors]

30

XXIII. Quare, etiam siquem habetis, qui, collatis signis, exercitus regios superare posse videatur; tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazâque regiâ, manus, oculos, animum, cohibere 35 possit; non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quæ locuples sit? ecquam esse locupletem, quæ istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium, non solùm propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi 40 continentiam, requisivit. Videbat enim populum Romanum non locupletari quotannis pecuniâ publicà, præter paucos; neque nos quidquam aliud assequi classium nomine, nisi ut, detrimentis accipiendis, majore affici turpitudine videremur. Nunc, quâ cupiditate homines in provincias, quibus jacturis,

« IndietroContinua »