Immagini della pagina
PDF
ePub

quibus conditionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda esse omnia non arbitrantur? quasi verò Cn. Pompeium non, cùm suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis, magnum esse videamus.

Quare, nolite dubitare, quin huic uni credatis omnia, qui 5 inter annos tot unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. Quòd si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis; est vobis auctor, vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius; cujus tantæ res gestæ terrâ marique 10 exstiterunt, ut, cùm de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat: est C. Curio, summis vestris beneficiis, maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentiâ præditus est Cn. Lentulus, in quo omnes, pro amplissimis vestris honoribus, summum consilium, summam gravitatem, esse 15 cognoscitis: est C. Cassius, integritate, virtute, constantiâ singulari. Quare, videte, ut, horum auctoritatibus, illorum orationi qui dissentiunt, respondere posse videamur.

XXIV. Quæ cùm ita sint, C. Manili, primùm istam tuam et legem, et voluntatem, et sententiam laudo, vehemen- 20 tissimèque comprobo: deinde te hortor, ut, auctore populo Romano, maneas in sententiâ, neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primùm, in te satis esse animi perseverantiæque arbitror: deinde, cùm tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantum nunc iterum in 25 eodem homine præficiendo videmus; quid est, quòd aut de re, aut de perficiendi facultate, dubitemus? Ego autem, quidquid in me est studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid hoc beneficio populi Romani, atque hac potestate prætoriâ, quidquid auctoritate, fide, constantiâ possum; id omne, ad 30 hanc rem conficiendam, tibi et populo Romano polliceor et defero. Testorque omnes Deos, et eos maximè qui huic loco temploque præsident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maximè perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quò Cn. Pompeii gratiam 35 mihi per hanc causam conciliari putem; neque quò mihi, ex cujusquam amplitudine, aut præsidia periculis, aut adjumenta honoribus, quæram; propterea quòd pericula facilè, ut hominem præstare oportet, innocentiâ tecti, repellemus: honores autem neque ab uno, neque ex hoc loco, sed eâdem nostrâ 40 illâ laboriosissimâ ratione vitæ, si vestra voluntas feret, consequemur.

Quamobrem, quidquid in hac causâ mihi susceptum est, Quirites, id omne me reipublicæ causâ suscepisse confirmo:

tantùmque abest, ut aliquam bonam gratiam mihi quæsisse videar, ut multas etiam simultates, partim obscuras, partim apertas, intelligam, mihi non necessarias, vobis non inutiles, suscepisse. Sed ego me, hoc honore præditum, tantis ves5 tris beneficiis affectum, statui, Quirites, vestram voluntatem, et reipublicæ dignitatem, et salutem provinciarum atque sociorum, meis omnibus commodis et rationibus præferre oportere.

ORATIO

PRO M. MARCELLO.

I. DIUTURNI silentii, Patres Conscripti, quo eram his 10 temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundiâ, finem hodiernus dies attulit; idemque initium, quæ vellem, quæque sentirem, meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam, inauditamque clementiam, tantum, in summâ potestate, rerum omnium mo15 dum, tam denique incredibilem sapientiam ac penè divinam, tacitus nullo modo præterire possum. M. enim Marcello vobis, Patres Conscripti, reique publicæ reddito, non solùm illius, sed meam etiam vocem et auctoritatem, et vobis et reipublicæ conservatam ac restitutam puto.

20

Dolebam enim, Patres Conscripti, et vehementer angebar, cùm viderem, virum talem, in eâdem causâ in quâ ego fuissem, non in eâdem esse fortunâ : nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, versari me in nostro veteri curriculo, illo æmulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi 25 quodam socio a me et comite, distracto. Ergo et mihi meæ pristinæ vitæ consuetudinem, C. Cæsar, interclusam aperuisti; et his omnibus, ad benè de omni republicâ sperandum, quasi signum aliquod sustulisti. Intellectum est enim, mihi quidem in multis, et maximè in me ipso, sed paulò antè om30 nibus, cùm M. Marcellum senatui populoque Romano concessisti, commemoratis præsertim offensionibus, te auctoritatem hujus ordinis, dignitatemque reipublicæ, tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre.

Marens bland. Mare. An early and intimate prime of Cicero, among the first Grates of the time _ who had bitterly after the battle of Pharsalin, han

opposed the schemes

[ocr errors]

- And

Mind & Mytilem, where he was divities himself & Studies - until by the request of the senate B.6.45, Varsan, after Minding them of his private griefs,

[ocr errors]

and gaur, oc

creed his forginger since the di

[ocr errors]

bicero in oratory since

feat of fir party. (Supposed by mare Ppensions:

[ocr errors]

Ille quidem fructum omnis vitæ anteactæ hodierno die maximum cepit, cùm summo consensu senatûs, tum præterea judicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profectò intelligis, quanta in dato beneficio sit laus, cùm in accepto tanta sit gloria. Est verò fortunatus ille, cujus ex salute non minor 5 penè ad omnes, quàm ad ipsum ventura sit, lætitia pervenerit. Quod ei quidem meritò, atque optimo jure, contigit. Quis enim est illo aut nobilitate, aut probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentiâ, aut ullo genere laudis, præstantior?

10

II. Nullius tantum est flumen ingenii, nullius dicendi aut scribendi tanta vis, tanta copia, quæ, non dicam exornare, sed enarrare, C. Cæsar, res tuas gestas possit. Tamen affirmo (et hoc pace dicam tuâ), nullam in his esse laudem ampliorem, quàm eam, quam hodierno die consecutus es. Soleo 15 sæpe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum imperatorum, omnes exterarum gentium, potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum regum, res gestas, cum tuis nec contentionum magnitudine, nec numero prœliorum, nec varietate regionum, nec 20 celeritate conficiendi, nec dissimilitudine bellorum, posse conferri: nec verò disjunctissimas terras citiùs cujusquam passibus potuisse peragrari, quàm tuis, non dicam cursibus, sed victoriis, lustratæ sint.

Quæ quidem ego nisi ita magna esse fatear, ut ea vix 25 cujusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim: sed tamen sunt alia majora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis, easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriæ sint imperatorum. Et certè, in armis, militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, clas- 30 ses, commeatus, multùm juvant: maximam verò partem, quasi suo jure, Fortuna sibi vindicat; et, quidquid est prosperè gestum, id penè omne ducit suum.

At verò hujus gloriæ, C. Cæsar, quam es paulò antè adeptus, socium habes neminem. Totum hoc, quantumcunque 35 est, (quod certè maximum est) totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex istâ laude centurio, nihil præfectus, nihil cohors, nihil turma, decerpit. Quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se societatem gloriæ non offert : tibi cedit: tuam esse totam et propriam fatetur. Nunquam 40 enim temeritas cum sapientiâ commiscetur, nec ad consilium casus admittitur.

III. Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abun

« IndietroContinua »