Immagini della pagina
PDF
ePub

(Jou are satisfied, thoughwear not) Ting for yourself alone, I should agree to it. "Credo - no doubt, but if you were livor if We been bom for Johnsely alone, then

37.

fuerunt, aut suâ pertinaciâ vitam amiserunt, aut tuâ misericordiâ retinuerunt; ut aut nulli supersint de inimicis, aut, qui superfuerunt, sint amicissimi.

Sed tamen, cùm in animis hominum tantæ latebræ sint et tanti recessus, augeamus sanè suspicionem tuam: simul 5 enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publicâ, tam nihil unquam nec de suâ nec de communi salute cogitans, qui non intelligat, tuâ salute contineri suam, et ex unius tuâ vitâ pendere omnium? Equidem, de te dies noctesque (ut debeo) cogi- 10 tans, casus duntaxat humanos, et incertos eventus valetudinis, et naturæ communis fragilitatem, extimesco: doleoque, cùm respublica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis animâ consistere. Si verò, ad humanos casus, incertosque eventus valetudinis, sceleris etiam accedat insidiarum- 15 que consensio; quem Deum, si cupiat, opitulari posse reipublicæ credamus?

VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Cæsar, uni, quæ jacere sentis, belli ipsius impetu (quod necesse fuit) perculsa atque prostrata: constituenda judicia, revocanda fides, com- 20 primendæ libidines, propaganda soboles: omnia, quæ dilapsa jam fluxerunt, severis legibus vincienda sunt. Non fuit recusandum, in tanto civili bello, tantoque animorum ardore et armorum, quin quassata respublica, quicunque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis, et præ- 25 sidia stabilitatis suæ: multaque uterque dux faceret armatus, quæ idem togatus fieri prohibuisset. Quæ quidem tibi omnia belli vulnera curanda sunt; quibus, præter te, mederi nemo potest.

Itaque illam tuam præclarissimam et sapientissimam vocem 30 invitus audivi: "Satis diu vel naturæ vixi, vel gloriæ." Satis, si ita vis, naturæ fortasse; addo etiam, si placet, gloriæ: at (quod maximum est) patriæ certè parum. Quare, omitte, quæso, istam doctorum hominum in contemnendá morte prudentiam: noli nostro periculo sapiens esse. Sæpe 35 enim venit ad aures meas, te idem istud nimis crebrò dicere, satis te tibi vixisse. Credo: sed tum id audirem, si tibi soli viveres, aut si tibi etiam soli natus esses. Nunc, cùm omnium salutem civium cunctamque rempublicam res tuæ gestæ complexæ sint; tantùm abes a perfectione maximorum ope- 40 rum, ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris. Hic tu modum tuæ vitæ, non salute reipublicæ, sed æquitate animi, definies? Quid, si istud ne gloriæ quidem tuæ satis est? cujus te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.

Parumne igitur, inquies, gloriam magnam relinquemus? Immo verò aliis, quamvis multis, satis; tibi uni parum. Quidquid enim est, quamvis amplum sit, id certè parum est tum, cùm est aliquid amplius. Quòd si rerum tuarum im5 mortalium, C. Cæsar, hic exitus futurus fuit, ut, devictis adversariis, rempublicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est; vide, quæso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura, quàm gloriæ: siquidem gloria est illustris ac pervagata multorum et magnorum, vel in suos, vel in patriam, 10 vel in omne genus hominum, fama meritorum.

IX. Hæc igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut rempublicam constituas, eâque tu in primis [compositâ,] cum summâ tranquillitate et otio, perfruare: tum te, si voles, cùm et patriæ, quod debes, solveris, 15 et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum; quod cùm venit, omnis voluptas præterita pro nihilo est, quia postea nulla futura est? Quanquam iste tuus animus nunquam his angustiis, quas natura nobis ad 20 vivendum dedit, contentus fuit; semperque immortalitatis amore flagravit.

Nec verò hæc tua vita ducenda est, quæ corpore et spiritu continetur. Illa, illa, inquam, vita est tua, quæ vigebit memoriâ sæculorum omnium; quam posteritas alet, quam 25 ipsa æternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes, oportet: quæ quidem, quæ miretur, jampridem multa habet; nunc, etiam quæ laudet, exspectat. Obstupescent posteri certè, imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, monu30 menta innumera, triumphos audientes et legentes tuos. Sed, nisi hæc urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modò nomen tuum longè atque latè; sedem quidem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit, inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, 35 cùm alii laudibus ad cœlum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriæ restinxeris; ut illud fati fuisse videatur, hoc consilii. Servi igitur iis etiam judicibus, qui multis pòst sæculis de te judicabunt, et quidem haud scio, 40 an incorruptiùs, quàm nos: nam et sine amore et sine cupiditate, et rursus sine odio et sine invidiâ, judicabunt. Id autem etiam si tunc ad te (ut quidam falsò putant) non pertinebit; nunc certè pertinet, esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla unquam sit oblivio.

16 'quid est_din' Comp. de Senec. 19, 68×69. " quid est in vista hominis vita diri"?

postentes, here in the English usage. "servire postentati " Inse.q.

1.15:

« IndietroContinua »