Immagini della pagina
PDF
ePub

bito, quin admiratus sis, vel quòd de nullo alio quisquam, vel quod is qui in eâdem causâ fuisset, vel quidnam novi facinoris afferret. Scelus tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appel5 lant; alii, timorem; qui duriùs, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissimè, temeritatem: scelus, præter te, adhuc nemo. Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quæratur, fatalis quædam calamitas incidisse videtur, et improvidas hominum mentes occupavisse; ut 10 nemo mirari debeat, humana consilia divinâ necessitate esse superata.

Liceat esse miseros: quanquam, hoc victore, esse non possumus. Sed non loquor de nobis: de illis loquor, qui occiderunt. Fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: 15 sceleris verò crimine, furoris, parricidii, liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis, carere. Quando hoc quisquam ex te, Cæsar, audivit? aut tua quid aliud arma voluerunt, nisi a te contumeliam propulsare? quid egit tuus ille invictus exercitus, nisi ut suum jus tueretur, et dignita20 tem tuam? Quid? tu, cùm pacem esse cupiebas, idne agebas, ut tibi cum sceleratis, an ut cum bonis civibus, conveniret?

Mihi verò, Cæsar, tua in me maxima merita tanta certè non viderentur, si me, ut sceleratum, a te conservatum puta25 rem. Quomodo autem tu de republicâ benè meritus esses, si tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Cæsar, initio, non bellum; non hostile odium, sed civile dissidium; utrisque cupientibus rempublicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis, a 30 communi utilitate aberrantibus. Principum dignitas erat penè par; non par fortasse eorum, qui sequebantur: causa tum dubia, quòd erat aliquid in utrâque parte, quod probari posset. nunc melior certè ea judicanda est, quam etiam Dii adjuverunt. Cognitâ verò clementiâ tuâ, quis non eam vic35 toriam probet, in quâ occiderit nemo, nisi armatus?

VII. Sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. Utrùm tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africâ exire, an vobis in Africam non venire? Poteramusne, inquis, cùm senatus censuisset? Si me con40 sulis, nullo modo. Sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. Atque ille eo tempore paruit, cùm parere senatui necesse erat: vos tum paruistis, cùm paruit nemo, qui noluit. Reprehendo igitur? minimè verò: neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiæ, disciplinæ. Sed hoc

18 aliquem any other; occasionally to used.

so

42. secuti participle.

non concedo, ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.

Tuberonis sors conjecta est ex senatûs-consulto, cùm ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusare. Hæc ego novi propter omnes necessitudines quæ mihi sunt 5 cum L. Tuberone. Domi unâ eruditi, militiæ contubernales, pòst affines, in omni denique vitâ familiares: magnum etiam vinculum, quòd iisdem studiis semper usi sumus. Scio igitur Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebat, ita reipublicæ sanctissimum nomen opponebat, 10 ut, etiam si aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. Cessit auctoritati amplissimi viri, vel potiùs paruit. Unâ est profectus cum iis, quorum erat unà causa: tardiùs iter fecit: itaque in Africam venit jam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur, vel ira potiùs. 15 Nam, si crimen est ullum voluisse, non minùs magnum est, vos Africam, omnium provinciarum arcem, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse, quàm aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis Ligarius non fuit. Varus imperium se habere dicebat: fasces certè habe- 20 bat. Sed, quoquo modo sese illud habet, hæc querela vestra, Tubero, quid valet? Recepti in provinciam non sumus. Quid, si essetis? Cæsarine eam tradituri fuissetis, an contra Cæsarem retenturi?

VIII. Vide, quid licentiæ, Cæsar, nobis tua liberalitas 25 det, vel potiùs audaciæ. Si responderit Tubero, Africam, quò senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse; non dubitabo, apud ipsum te, cujus id eum `facere interfuit, gravissimis verbis ejus consilium reprehendere. Non enim si tibi ea res grata fuisset, esset etiam pro- 30 bata. Sed jam hoc totum omitto; non tam, ut ne offendam tuas patientissimas aures, quàm ne Tubero, quod nunquam cogitavit, facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in Africam provinciam, unam ex omnibus huic victoriæ maximè infestam in quâ erat rex potentissimus, inimicus huic causæ, aliena voluntas, conventus firmi atque magni. Quæro, quid facturi fuistis? quanquam, quid facturi fueritis, non dubitem, cùm videam, quid feceritis. Prohibiti estis in provinciâ vestrâ pedem ponere, et prohibiti (ut perhibetis) summâ cum injuriâ.

Quomodo id tulistis? acceptæ injuriæ querelam ad quem detulistis? nempe ad eum, cujus auctoritatem secuti, in societatem belli veneratis. Quòd si Cæsaris causâ in provinciam veniebatis; ad eum profectò, exclusi provinciâ,

35

40

venissetis. Venistis ad Pompeium. Quæ est ergo hæc apud Cæsarem querela, cùm eum accusatis, a quo queramini vos prohibitos contra Cæsarem bellum gerere? Atque in hoc quidem, vel cum mendacio si vultis gloriari, per me 5 licet, vos provinciam fuisse Cæsari tradituros, etiam si a Varo et quibusdam aliis prohibiti essetis: ego autem confitebor culpam esse Ligarii, qui vos tantæ laudis occasione privaverit.

IX. Sed vide, quæso, C. Cæsar, constantiam ornatissimi 10 viri, L. Tuberonis: quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. Quæ fuit igitur unquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico? nescio, an meliùs patientiam possim dicere. Quotus enim istud 15 quisque fecisset, ut, a quibus in dissensione civili non esset receptus essetque etiam cum crudelitate rejectus, ad eos ipsos rediret? Magni cujusdam animi, atque ejus viri esset, quem de susceptâ causâ, propositâque sententiâ, nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum, posset depellere.

20

Ut enim cætera paria Tuberoni cum Varo fuissent; honos, nobilitas, splendor, ingenium, quæ nequâquam fuerunt; hoc certè præcipuum Tuberonis fuit, quod justo cum imperio ex senatûs-consulto in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus, non ad Cæsarem, ne iratus, non domum, ne iners, 25 non aliquam in regionem, ne condemnare causam illam, quam secutus esset, videretur; in Macedoniam, ad Cn. Pompeii castra venit, in eam ipsam causam, a quâ erat rejectus cum injuriâ. Quid? cùm ista res nihil commovisset ejus animum, ad quem veneratis; languidiore (credo) studio in causâ 30 fuistis: tantummodo in præsidiis eratis; animi verò a causâ abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis, nec in vobis magis quàm in reliquis, omnes vincendi studio tenebamur? Pacis equidem semper auctor fui: sed tum serò. Erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, 35 vincere volebamus: tu certè præcipuè, qui in eum locum venisses, ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses: quanquam, ut nunc se res habet, non dubito, quin hanc salutem anteponas illi victoriæ.

X. Hæc ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiæ 40 vestræ, aut Cæsarem beneficii sui, pœniteret. Nunc quæro, utrùm vestras injurias, an reipublicæ, persequamini. Si reipublicæ, quid de vestrâ in eâ causâ perseverantiâ respondebitis? si vestras, videte, ne erretis, qui Cæsarem vestris inimicis iratum fore putetis, cùm ignoverit suis.

« IndietroContinua »