Immagini della pagina
PDF
ePub

Delivw 1.6.4.5. Deit, originally tetrank of Galatia, honored by the 1. Senate with the with

was

Jof king, 1.6.60. He had exposed the cause of Pompy in in the civil war. I was now a

[ocr errors]
[ocr errors]

grandson, or as

Strabo, say, by his son in law, Casta, of having sonight The death of C. of Curran, when

Salatice (13.6.47)

Ihe oration was delived at the house of Cuss. Brutus had before pleached his cause befor Sabucho Bithynia.

[ocr errors]

7

Deistarins had offered assistance to bicero against the Parthians,

And was

actualy Marking with forces this aide (1.6.51) when infound that circumstones sended it unmussory.

dubitare, Cai Cæsar, similem illi gloriæ laudem quàm sæpissime quærere. Nihil est enim tam populare, quàm bonitas: nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordiâ est. Homines enim ad Deos nullâ re propiùs accedunt, quàm salutem hominibus dando. Nihil habet nec 5 fortuna tua majus quàm ut possis, nec natura tua melius quàm ut velis, servare quàm plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulat, tua certè natura breviorem. Quare, cùm utilius esse arbitrer, te ipsum, quàm aut me aut quenquam, loqui tecum, finem jam faciam: tantùm te ipsum admonebo, 10 si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

ORATIO

PRO REGE DEIOTARO.

I. CUM, in omnibus causis gravioribus, Cai Cæsar, initio dicendi commoveri soleam vehementiùs quàm videtur vel usus vel ætas mea postulare; tum in hac causâ ita me multa 15 perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi afferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primùm, dico pro capite fortunisque regis: quod ipsum etsi non iniquum est, in tuo duntaxat periculo; tamen est ita inusitatum, regem capitis reum esse, ut ante hoc tem- 20 pus non sit auditum. Deinde, eum regem, quem ornare antea cuncto cum senatu solebam, pro perpetuis ejus in nostram rempublicam meritis, nunc, contra atrocissimum crimen, cogor defendere. Accedit, ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate, conturber. Crudelem Castorem! 25 ne dicam sceleratum et impium; qui nepos avum in discrimen capitis adduxerit, adolescentiæque suæ terrorem intulerit ei cujus senectutem tueri et tegere debebat; commendationemque ineuntis ætatis ab impietate et scelere duxerit; avi servum, corruptum præmiis, ad accusandum dominum 30 impulerit, et a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi autem, dominum accusantis, et dominum absentem, et dominum amicissimum nostræ reipublicæ, cùm os videbam, cùm verba

audiebam; non tam afflictam regiam conditionem dolebam, quàm de fortunis communibus extimescebam. Nam, cùm, more majorum, de servo in dominum, ne tormentis quidem, quæri liceat (in quâ quæstione dolor veram vocem elicere 5 possit etiam ab invito); exortus est servus, qui, quem in equuleo appellare non posset, eum accusaret solutus.

II. Perturbat me, Cai Cæsar, etiam illud interdum; quod tamen, cùm te penitùs recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tuâ sapientià fit æquissimum. Nam dicere 10 apud eum de facinore, contra cujus vitam consilium facinoris inîsse arguare, si per seipsum consideres, grave est: nemo enim ferè est, qui, sui periculi judex, non sibi se æquiorem quàm reo præbeat. Sed tua, Cai Cæsar, præstans singularisque natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam ti15 meo, quid tu de rege Deiotaro, quàm intelligo, quid de te cæteros velis judicare. Moveor etiam loci ipsius insolentiâ, quòd tantam causam, quanta nulla unquam in disceptatione versata est, dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam, in quâ oratorum studia niti solent: 20 in tuis oculis, in tuo ore vultuque, acquiesco: te unum intueor: ad te unum omnis mea spectat oratio: quæ mihi ad spem obtinendæ veritatis gravissima sunt, ad motum animi, et ad omnem impetum dicendi, contentionemque, leviora.

25

Hanc enim, Cai Cæsar, causam si in foro dicerem, eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus afferret! Quis enim civis ei regi non faveret, cujus omnem ætatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? Spectarem curiam; intuerer 30 forum; cœlum denique testarer ipsum. Sic, cùm et Deorum immortalium, et populi Romani, et senatûs, beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. Quæ quoniam angustiora parietes faciunt, actioque causæ maximè debilitatur loco; tuum est, Cæsar, qui pro 35 multis sæpe dixisti, quid nunc mihi animi sit, ad te ipsum referre; quo faciliùs tum æquitas tua, tum audiendi diligentia, minuat hanc perturbationem meam.

Sed, antequam de accusatione ipsâ dico, de accusatorum spe pauca dicam: qui cùm videantur neque ingenio neque 40 usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam, non sine aliquâ spe et cogitatione, venerunt.

III. Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii: affectum illum quibusdam incommodis et detrimentis, propter offensionem animi tui, meminerant: teque cùm huic iratum,

« IndietroContinua »