Immagini della pagina
PDF
ePub

tum sibi amicum, cognoverant: cùmque apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant, ut in exulcerato animo facilè fictum crimen insideret. Quamobrem hoc nos primùm metu, Cai Cæsar, per fidem, et constantiam, et clementiam tuam, libera, ne residere in te ullam partem iracundiæ 5 suspicemur. Per dextram te istam oro, quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti; istam, inquam, dextram, non tam in bellis et in præliis, quàm in promissis et fide firmiorem. Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare, voluisti : te ejus Dii penates acceperunt: te amicum et placatum De- 10 iotari regis aræ focique viderunt.

Cùm facilè exorari, Cæsar, tum semel exorari, soles. Nemo unquam te placavit inimicus, qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. Quanquam cui sunt inauditæ cum Deiotaro querelæ tuæ ? Nunquam tu illum accusavisti, 15 ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quòd propensior in Cn. Pompeii amicitiam fuisset, quàm in tuam. Cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tantùm auxilia Pompeio, vel si etiam filium misisset, ipse excusatione ætatis usus esset. Ita, cùm maximis eum rebus libe- 20 rares, perparvam amicitiæ culpam relinquebas.

Itaque non solùm in eum non animadvertisti, sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti: neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. Is rex, quem senatus hoc nomine sæpe honorificentissimis 25 decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adolescentiâ gravissimum sanctissimumque duxisset, iisdem rebus est perturbatus, homo longinquus et alienigena, quibus nos, in mediâ republicâ nati, semperque versati.

IV. Cùm audiret, senatûs consentientis auctoritate arma 30 sumpta; consulibus, prætoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus, rempublicam defendendam datam; movebatur animo, et vir, huic imperio amicissimus, de salute populi Romani extimescebat, in quâ etiam suam inclusam videbat. In summo tamen timore, quiescendum sibi esse arbitrabatur. 35 Maximè verò perturbatus est, ut audivit, consules ex Italiâ profugisse, omnesque consulares (sic enim nunciabatur), cunctum senatum, totam Italiam esse effusam. Talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad Orientem via; nec ulli veri subsequebantur. Nihil ille de conditionibus tuis, nihil 40 de studio concordiæ et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum contra dignitatem tuam. Quæ cùm ita essent, tamen usque eò se tenuit, quoad a Cn. Pompeio ad eum legati literæque venerunt.

Ignosce, ignosce, Cæsar, si ejus viri auctoritati rex Deiotarus cessit, quem nos omnes secuti sumus: in quem cùm Dii atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Neque enim, si tuæ res gestæ 5 cæterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompeii memoriam amisimus. Quantum nomen ejus fuerit, quantæ opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatûs, quanti tui, quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloriâ, quanto tu omnibus 10 præstitisti. Itaque Cn. Pompeii bella, victorias, triumphos, consulatus, admirantes numerabamus; tuos enumerare non possumus.

V. Ad eum igitur rex Deiotarus venit, hoc misero fatalique bello, quem antea justis hostilibusque bellis adjuverat; 15 quocum erat non hospitio solùm, verùm etiam familiaritate, conjunctus; et venit vel rogatus, ut amicus; vel arcessitus, ut socius; vel evocatus, ut is qui senatui parere didicisset: postremò venit, ut ad fugientem, non ut ad insequentem, id est, ad periculi, non ad victoriæ, societatem. Itaque, Phar20 salico prœlio facto, a Pompeio discessit: spem infinitam persequi noluit: vel officio, si quid debuerat, vel errori, si quid nescierat, satisfactum esse duxit: domum se contulit: teque Alexandrinum bellum gerente, utilitatibus tuis paruit. Ille exercitum Cn. Domitii, amplissimi viri, suis tectis et copiis 25 sustentavit: ille Ephesum ad eum, quem tu ex tuis fidelissimum et probatissimum omnibus delegisti, pecuniam misit : ille iterum, ille tertiò, auctionibus factis, pecuniam dedit, quâ ad bellum utereris: ille corpus suum periculo objecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit; tuumque hostem esse 30 duxit suum. Quæ quidem a te in eam partem accepta sunt, Cai Cæsar, ut eum amplissimo regis honore et nomine affeceris.

Is igitur, non modò a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te suæ interficere 35 voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum judicas, suspicari profectò non potes. Ut enim omittam, cujus tanti sceleris fuerit, in conspectu Deorum penatium necare hospitem; cuJus tantæ importunitatis, omnium gentium atque omnis memoriæ clarissimum lumen exstinguere ; cujus tantæ ferocitatis, 40 victorem orbis terrarum non extimescere; cujus tam inhumani et ingrati animi, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri: ut hæc omittam, cujus tanti furoris fuit, omnes reges, quorum multi erant finitimi, omnes liberos populos, omnes socios, omnes provincias, omnia denique om

(Calvinus) fo

24. Cn. Dom. a man, who had been quilty of briber, for the Consulship . _ to which he was clectics. the influener of Bm pr defeated by Phornaces (486% 47 1.6. 1.6.).

[ocr errors]

through

53B.6.

[blocks in formation]

· Comp. pro Mare. 10.8 Cat. 4.8.

nium arma, contra se unum excitare? Quonam ille modo, cum regno, cum domo, cum conjuge, cum carissimo filio, distractus esset, tanto scelere non modò perfecto, sed etiam cogitato?

VI. At (credo) hæc homo inconsultus et temerarius non 5 videbat. Quis consideratior illo? [quis tectior?] quis prudentior? quanquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentiâ, quàm fide et religione vitæ, defendendum puto. Nota tibi est, Cai Cæsar, hominis probitas, noti mores, nota constantia. Cui porro, qui modò populi Romani nomen au- 10 divit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides, non audita est? Quod igitur facinus nec in hominem imprudentem cadere posset propter metum præsentis exitii, nec in facinorosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo, et ab homine minimè stulto, cogitatum esse confingitis.

15

At quàm non modò non credibiliter, sed ne suspiciosè quidem! Cum, inquit, in castellum Luceium venisses, et domum regis, hospitis tui, divertisses, locus erat quidam, in quo erant ea composita, quibus rex te munerare constituerat. Huc te e balneo, priusquam accumberes, ducere volebat. 20 Erant enim armati, qui te interficerent, in eo ipso loco collocati. En crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus, accuset. Ego, (mehercule) Cai Cæsar, initio, cùm est ad me ista causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adolescente 25 esse corruptum, hac suspicione sum percussus: medicum indicem subornabit: finget videlicet aliquod crimen veneni. Et si a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multùm, res abhorrebat.

Quid ait medicus? nihil de veneno. At id fieri potuit, pri- 30 mò, occultiùs in potione, vel in cibo: deinde, etiam impuniùs fit, quod, cùm est factum, negari potest. Si palàm te interemisset, omnium in se gentium non solùm odia, sed etiam arma, convertisset: si veneno; Jovis illius quidem hospitalis numen nunquam celare potuisset; homines fortas- 35 se celavisset. Quod igitur et occultiùs conari, et efficere cautiùs, potuit; id tibi, et medico callido, et servo (ut putabat) fideli, non credidit; de armis, de ferro, de insidiis, celare te noluit? At quàm festivè crimen contexitur! Tua te, inquit, eadem, quæ semper, fortuna servavit ; negavisti tum te 40 inspicere velle.

VII. Quid postea? An Deiotarus, re illo tempore non perfectâ, continuò dimisit exercitum ? nullus erat alius insidiandi locus? At eòdem te, cùm cœnavisses, redditurum

« IndietroContinua »