Immagini della pagina
PDF
ePub

195

tatae sunt, illuc siluerunt die; ac noctu eas intruserunt lacui, et cum eis Turcopolos armis instructissimos. Mane itaque classe composita, cum multa modestia, ac si ex eorum vectigalibus essent, proficiscebantur ad urbem. Turci, quibus erant ista spectaculo, mirabantur, ambigentes an sua ipsorum vel imperatoris haec eadem esset evectio. Postquam vero ea quae viderant, hostilia fore noverunt, timore lethali extabuerunt; sed quantum illi lamentis et fletibus, tantum nostri indulserunt gaudiis, gratiarumque Domino repensarum plau sibus. Reddidit igitur id ipsorum infortunium hostes usquequaque defectos: jamque de suis et auxiliariorum viribus desperantes, imperatori missa legatione promittunt, quia deditionem facerent urbis; si eos cum uxoribus et filiis abire licere, apud Francos impetraret, permissis una substantiis. Quorum tyrannus petitioni gratantissime favens, non solum impunitate donavit, sed etiam summo sibi sarciendos amore, Constantinopolim usque contraxit, Cujus infidae per omnia menti principalis in hoc opere subjacebat intentio: quod si Francorum discrimini locus forte ullus aliquando pateret, penes se ipsos haberet, quos eisdem opportune objiceret. Septem hebdomadis tribusque diebus hac sunt obsidione detenti; et ex nostris plurimi munus ibidem recepere martirii. De quibus indubie sententia i proferetur: quod qui mortis exitio sese pro fidei ob. jecere justitia, inter eos profecto apud Dominum' censeantur, qui sanguine in pretium dato, praemia meruere coelestia: nec eos illis impares dixerim, qui famis occubuere miseria. Hoc enim ibi modo, periit multitudo per plurima, Si namque juxta prophetam, quod historialiter dicere liceat, melius fuit occisis gla dio, quam interfectis fame, qui proculdubio cruciatu diuturniore sunt moriendo torti, non erunt, ut, credi fas est, absque corona martirii. Civitate itaque reddita et Turcis Constantinopolim ductis, tyrannicus ille prin ceps, nimium de urbis restitutione gavisus, nostrorum primoribus munera infinita largitur: et quibusque pau. perrimis eleemosyna copiosa tribuitur. Ex quo medio. cribus exercitus personis, quas munificentia illa est visa praetergredi, multa fuit invidentia contra principes

} ་།

ac simultas ingenita. Nec, juxta quendam modum, id prorsus injuria. Hi nempe exercuere proelia: ad hos attinuit totius obsidionis effectus, molium vectiones, machinarum balistarumque inpactio: hi, inquam, ut breviter claudam, portaverunt pondus diei et aestus.

L. Radulphus

1) Cadomensis, Tancreds Getreuer, schrieb die Geschichte desselben, und des ersten Kreuzzuges, nicht ohne alles Geschick, nur bisweilen etwas schwülstig. Ausg. in Murat. Vol. 5.

2) A. B.: A. Tancreds Charakteristik. cap. I. B. Tancred und Balduin im Streite in Ci licien, 1097. cap. 43. 44.

A. Tancredus clarae stirpis germen clarissimum, parentes eximios Marchisum habuit, et Emmam: a patre quidem haud ignobilis filius, a maternis autem fratri bus nepos longe sublimior: nam caetera familiae illius praedecessio, a contermina satis esse duxit laudari vicinia, matris vero fratris militiae suae gloriam extra, supraque patriam, id est Normanniam extulerunt. Quis enim Wiscardi probitatem non probet, cujus signa sub uno, ut ajunt, die Graecus, Alemannusque imperator tremuerunt victricia? Romam namque prae. sens ab Alemanno liberavit. Graecorum autem in B. prole bellica vincendo regem, subjugavit regionem: reliqui vero fratres numero XI. Campaniam, Calabriam, Apuliam contenti debellare. Excipiendus est Rogerius, cui subacta gentilitas Sicula, gloriam peperit inter fratres a Wiscardo secundam: sed in his non diutius me sinit immorari eadem, quae in has me immisit moras, narratic. Nunc redeo ad Tancredum, ipsum nec paternae opes ad lasciviam, nec ad superbiam traxit potentia cognatorum. Adhuc adolescens juvenes agilitate armorum, morum gravitate senes

trans

De se

transcendebat : nunc his, nunc illis novum virtutis spectaculum. Ex tunc prreceptorum Dei sedulus auditor, summopere studebat, et audita recolligere, et quantum permittebat coaevorum conversatio, recollecta implere, nemini detrahere, etiam cum sibi detrahebatur, dignabatur: immo hosticae strenuitatis praeco, ajebat, hostem feriendum esse, non rodendum. ipse nihil dicere, at dici insatiabiliter sitiebat: proinde somnos vigiliis, quietem labori, satietatem fami, otium studio, postremo superflua omnia necessariis postponebat. Sola erat laudis gloria, quae juvenis mentem agi. taret, cujus quotidianos mercando titulos; facilem crebri vulneris ducebat jacturam: eoque nec suo parcebat sanguini, nec hostili; disputabat in dies secum animus prudens, eaque frequentior eum coquebat anxietas, quod militiae suae certamina praecepto videbat obviate Dominico: Dominus quippe maxillam percussum jubet et aliam percussori praebere; militia vero secularis, nec cognato sanguini parcere. Dominus, tunicam au ferenti dandam esse, et penulam, admonet; militiae necessitas ambabus spoliato reliqua, quae supersunt, esse auferenda. Haec itaque repugnantia, si quando indultum est indulgere quieti, sapientis viri audaciam sopiebat. At postquam Urbani papae sententia universis Christianorum gentilia expugnaturis, peccatorum omnium remissionem ascripsit: tunc demum quasi sopiti prius, experrecta est viri strenuitas, vires assumptae, oculi aperti, audacia geminata: prius namque, ut praescriptum est, animus ejus in bivium secabatur ambiguus, utrius sequeretur vestigia: evangelii, an mundi? Experientia vero armorum ad Christi obsequium revocata, supra credibile virum accendit militandi du. plicata occasio. Igitur data commeatui opera, brevi, quae necessaria sunt, parata sunt, nec magnas quidem expensas coëgit homo, qui in morem a puero duxerat res, antequam venirent in suum, in jus traducere alienum: arma tamem militaria, caballos, mulos et alia hujusmodi pro commilitonum suorum numero suffi cienter aptavit.

B.

[ocr errors]
[ocr errors]

B. A pergula cauponae lixa, hoc genere incoeptum ad ipsos principes exundat bellum: injuriam alter, qui pertulerat, putat praesentem praeteritae ex usu succre. visse: at qui obtulerat, talionem sibi reservatum veretur: sic varia ambos deludit opinio, dum uterque id adversario imputat, in quo quater peccarat. Surgitur hinc inde ad gladios, furor arma invasit, castrenses in moenibus reperti, qui languet custodiae mancipatur, qui valet pugnis et fustibus pulsatur, pulsatorum vul gus expellitur, nobilitas servatur vinculata: similiter extra agitur de similibus oppidanis in suburbio deprae. hensis. Parum id militiae visum est, nisi pars extera portas urbis assultu quateret: interna quassas ad bet Îum egrediens aperiret. Ubi ergo nulla obstant aut his, aut illis repagula: campus tantum in medio, ve xilla hinc inde disposita, tum demum duces suis ad. versariis viribus collibratis, tanto se discrimini invicem committere verentur. Balduini numerus, ut praeme. moratum est, multus erat viresque 'praevalidae: ideoque longiuscule secesserat, ut a murali subsidio hostem eliceret pauciorem. Tancredi valde minor, qua causa turres missilibus armarat; quatenus bello prima occurrerent, sicque pugna inferioris paucitatem superior jaculorum descensus fulciret. Talibus confisi, diffisique solatiis, et de solatiis duces alter alterius praestolabatur incursum, neuter enim prior impetere, quam impeti malebat: sed e converso uterque. Plures suberant causae: haec autem maxima, quod qui prior ad murum nefas irrueret, ipse nocentior sonaret: in qua ta men mora, ut fert militaris consuetudo, aliquot ex utrisque partibus adolescentes singularem ineunt con gressum, utra pars ergo justioris causae tutelam susceperit, ex his declarari posset, si alterius tantùm incursores succumberent, et alterius praevalerent. Quia vero ab utraque lucra, ab utraque damna, ab utraque corruunt, ab utraque obruunt: quis justius induit ar ma, scire nefas. Sed eorum, qui medii ludum martium interludebant, Ricardus dé principatu, nec genere minor, nec animis, cognatas partes et lingua simul animabat et lancea. Is comitis Wilhelmi filius, Wiscardi nepos, relicta fratri Tancredo Syracusa, Boamundum

secù

secutus, amitalem suum, sociaverat Tancredum. Dumque intervolans hunc praeterit, illum proterit: insidiatrix ex adverso lancea latus fodit improvidum, peditemque de equite mox substituit. Cui autem lapso ensis, strictus quid confert rotatus? Hostilis in eum turba ruit, ut ipse paulo inconsultius sodalium exierat subsidia, adversariis proprior. Solus itaque tot circum. vallatoribus oppressus capitur, trahitur, exarmatur, ser. vatur, Sors eadem plurimos utrinque ab equo, et sella in pedes degradaverat; cum visum est majorum prudentiae, insaniae ascribendum egressos in arma hostilia unanimes in se sua vertisse discordes; ditiori turba adversus barbaros necesse est, nedum exiguam pauperare. Multa ergo in hunc modum sollicite pensantes, pacem bello commutant viri sapientes, quod tamen suasu difficillimum aure surda avertisset, injuriis lacessitus Marchisides, nisi quia avuncularis proles Ricardus lenit animos rediturus, quos exacerbaverat abstractus, idemque et unus modo fit causa odii, modo pacis. Similiter Cono illi praescriptus comes in urbe languens sociis mentem reddit, pacis commercio reddendus. Redeunt itaque alternatim ad propria; heros pro heroë, eques pro equite, pedes pro pedite, damna, et lucra quo ordine coeperunt, in eo penitus inconcussa consistunt; ut ad haec merito vulgaris naenia reduci possit: qui habet, habet; qui perdidit, perdidit.

LI.

Baldericus

1) Bischof von Dole, starb 1131, und hinter liefs eine historia hierosolymitana in 4 Büchern, die bis zum Jahre 1098 geht. Ausg. von Bongarsius.

[ocr errors]

2) A. B.: Die Einnahme von Antiochien durch den Verrath des Pyrrhus, 1098. B. 2. p. 109.

Fama, praésaga mali, percrebruit in castris, Tur. cos, Publicanos, Agulanos, Azimitas, et plurimas alias

gen.

« IndietroContinua »