Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

gentilium nationes adventare, et de bello in Christianos condixisse; jamque certi eruperant nuntii, qui de certitudine imminentis testabantur periculi. Loquuti sunt igitur ad invicem Christianorum duces, et sponte sua Boamundo subintulerunt: vides, quo in articulo res nostra posita sit. Si civitatem ergo istam vel prece vel pretio, nobis etiam iuvantibus, poteris obtinere, nos eam tibi unanimiter concedimus: salvo in omnibus, quod imperatori Alexio, te collaudante, fecimus sacramento. Si ergo imperator nobis adjutor advenerit, ju ratusque pactiones custodierit, periuri vivere nolumus: sed quod pace tua dictum sit, nos illi eam concedi mus: sin autem, tuae semper sit subdita potestati. Mox Boamundus, iteratis sermonibus coepit interpel lare Pirrum; neve moras innecteret, suum sedulo propulsabat amicum. Pirrus autem nihil percunctatus, ita consulendo festinanti festinus respondit, misit etiam filium suum obsidem in haec verba: preco vester in castris vestris intonet alta voce, ut gens Francorum hodie praeparata, cras ingrediatur Saracenorum terram depraedandi causa: et sic nostris et vestris dissimula. bitur causa nostra. Nostri si quidem minus solliciti quiescent, utpote sperantes, longiuscule abiisse majo. rem gentis vestrae multitudinem. Postquam vero vestra exierint tentoria, noctis sub silentio per loca revertantur opportuna: vos interim clandestini, scala muris admota accelerate, tumultumque omnem compescite; murumque velociter et confidenter ascendite: quoniam turres meas, ut vobis promisi, mandabo. Vos autem de reliquis agendis procurate, rerumque eventus gla diis perficite, nec aliquid, quod agendum sit, tanquam segnes, negligite: ego verò insomnis et sollicitus vestrum praestolabor adventum. Boamundus officium praeconandi cuidam suo injunxit servienti, quem, ne scio de qua re, Malamcoronam nuncupabant: qui va dens per omnia castra, clamosa voce perstrepebat: tempus ab optimatibus indici, ut irent depraedatum terram inimicorum suorum. Secretum autem omnium agendorum suorum, Boamundus credidit duci Gode: fredo, et comiti Flandrensi, et comiti de sancto Aegi dio, atque Podiensi episcopo, Robertoque Normanno,

et

et quibusdam aliis optimatibus. Tancredus enim, sui que consiliarii, rem totam ab origine noverant. Stephanus Blesiensis aberat: qui magna, sicut asserebat, detentus invaletudine, ad Alexandretam recreationis gratia, donec convaluisset, dicesserat. Exercitus igitur Christianus hujusce rei ignarus, die vesperascente castra egressus est; et per quaedam devia deductus, aurora nondum illucescente, prope civitatem per com. pendiosa repedavit diverticula. Boamundus autem interim, suis familiaribus mandavit:,, hanc, quam praepa. ravi, muro illi quem cernitis, prudenter apponite scalam et taciturni sapienter vos agite, et confidenter ascendite, Faciet vos tutos Pirrus amicus noster, inque suis turribus potestativos collocabit vos. Filium suum mecum obsidem habeo. Vos autem, postquam turres ascenderitis, rem reliquam peragite gladio. Nullus ti meat, nemo stupeat: scala muro adjuncta est et vincta cum propugnaculis desuper. Properate igitur et intrepidi ascendite " Ascendit primus quidam Longobardus, nomine Paganus, non tamen omnino intrepidus: nec mirum, cum et de proditione timeret, atque ad loca incognita transcenderet; et de quibuslibet eventis formidaret, ac mortis horrorem sibi praesentem semper immaginaret. Subsequuti sunt tamen eum homines fere sexaginta: quibus diligentissime Pirrus collectis, atque suis in turribus collocatis, postquam vidit plures numero nequaquam subsequentes, materna dixisse fertur lingua:, Michro Francos echome," hoc est: heu, heu! paucas habemus Francos. Verebatur enim, quoniam quidem pauci erant ad defendendum, nedum ad congrediendum, ne illi cum ipso in manus inciderent Turcorum. In Boamundum ergo, tanquam ineffoemitam et segnem, suam retorquebat, querelam, eumque amicabilibus conviciis lacessebat. Descendit praeproperus ille Longobardus, per quam primum ascenderat scalam, dixitque eminus expectanti Boamundo: quid agis? an dormis? mitte quos velociter missurus es, quoniam jam indemnes obtinuimus tres Turres. Alioquin et eos, et civitatem et amicum tuum, qui totam spem, et animam suam in sinum tuum expandit, amis. isti, Laetatus est, et qui cum eo erant, Boamundus :

et

et dicto citius festinanter cursum arripiunt, ascensum praeoccupant; et commonendo jam alius alium praeveniebat. Itaque jam multi ascenderant, multi adhuc ascendebant, cum qui in turribus et in aliis moenio. rum erant propugnaculis, vocibus altisonis exclamaverunt. Occupaverunt etiam turres alias, et jam discur rebant personantes per muros et plateas. Quoscunque vero reperire poterant, trucidabant; et nemini obvianti parcebant. Cives enim vix expergefacti et adhuc som nolenti; laboribus enim longae obsidionis fatigati, supini deficiebant; rem ignorantes, domos suas inermes exibant; et somno et sono clamantium stupefacti, cauti incautis occursabant; et suos esse sperantes, Christia 1105, ac si suos, convocabant: illi autem ubicunque obviabantur, tanquam oves procumbebant, et obtruncabantur. Tunc etiam, fortuitu, mactatus est Pirri cou terinus frater. Tales sunt, caeca et intempesta nox, tui eventus, tales sunt, horae caliginosae, vestrae tumul tuationes! Interea tantus erat per scalam repentium concursus, ut ipsa scala dissiliens dissolveretur: quod et ad luctum et ad magnum impedimentum Christianis accidisse, nemo sani capitis dubitabat. Phalanges siquidem Francorum, visum propter muros aderant: sed eis qui sursum et intus pugnabant, nullum auxilium conferre poterant. Orta est igitur ibi non modica tristitia. Erat autem non procul a scala quaedam porta, quam retroactis diebus Christiani explorantes viderant. Hanc a sinistra parte palpantes invenerunt et ipsa fracta, quantocius ingressi sunt Tunc major exor tus est fragor, et uberior sucerevit Christianis dimicandi occasio; Turcisque somuo vinoque sepultis, cru.. delior necis obvenit angustia. Gentiles illi dum periculum imminens effugere vellent, impegerunt in Christianos; et impetum evitare satagentes, dum nesciunt, in repentinum ceciderunt mortis discrimen.

Boamundus, quoniam animo cupienti nihil satis festinatur: morarum impatiens, vexillum suum efferri mandavit in civitate; et collocari contra municipium, quod erat in urbe, in editiori colle. Tanto siquidem examine urbem introierant Franci, gentique illi circumcisae praevaluerant, ut innumeris interemptis, quid

quid residuum esse potuit, vel in castellum, quod im minebat urbi, abigerent, vel in alia quaelibet diverti. cula effugarent: nec aetati nec sexui, nec cuivis conditioni nocte illa indultum est. Nox erat ambigua er ideo promiscui sexus nullum exceperat. Dies illuxit: et qui morabantur in castris, tumultuantibus populis, et reboantibus exciti lituis, vexillum Boamundi vide; runt et agnoverunt; et de capta civitate gavisi sunt. Cucurrerunt igitur ad portas, et introeuntes, si quos invenerunt Turcos, subterfugere molientes, ceciderunt: et facta est illa dies maxima gentilium strages. Nox illa et mane illud, lethalem peperit Antiochenis fortunam. Quidam etiam per portas vivi effugerunt, quoniam impetuosis Francis incogniti fuerunt. Cassianus autem Turcorum dominus inter fugientes delituit; et nescio quomodo, non minori tamen infortunio, sed di lato, vivus aufugit. Pervenit enim in Tancredi térram, ultra quam credi potest palpitans. Incertum habetur, an totius expers confugii discesserit, an ad dis quirendum a contribulibus suis adjutorium discurrerit. Illud certum habetur, quoniam si castellum suum introisset, sibi suisque opportunius consuluisset. Equis ergo suis sodaliumque suorum ad extremum fatigatis, coactus substituit; et in quoddam tugurium divertit, ibique non satis fideliter delituit. Hoc etenim regionis illius accolae comperto, Suriani videlicet vel Armènii, concursu in eum facto, super incubuerunt; et apprehensi caput amputaverunt, et amputatum coram Boamundo detulerunt; ut scilicet taliter, ipsius promererentur gratiam, ipsique libertate donarentur et poti rentur optata. Cassiani autem, viri clarissimi, finis fuit obscurus et miserabilis. Tales sunt tuae remunerationes, mundana prosperitas: hujusmodi sunt tua stipendia, fallax et deceptiva fortuna! Gentiles fatis et for. tunae nimis adquiescunt. Ecce Cassianus infelix, dux et admirabilis Antiochenus, hodie miserabili sorte, miserabili praeventus infortunio, satisque infestis delu. sus, perimitur. Ecce germen regium, tanquam quilibet in stercore natus, indecenter corpore inhumato plectitur. Balteum autem ejus et vaginam, sexaginta Byzanteos appreciaverunt.. Gentes enim illae hujus.

modi faleris et fibulis valde gloriantur. Plateae vero et omnes civitatis intercapedines, ita densis erant oc cupatae cadaveribus, ut liber nemini daretur incessus, compita nimirum et viculi, caesis impediebantur cor poribus. Horror itaque et foetor nimius quibuslibet incumbebat viatoribus. Civitas itaque Antiochia, ex. cepto municipio, capta est; et Cassianus, ut dictum est, deformiter obtruncatus est, quarta feria tertio Nonas Junii.

[blocks in formation]

1) Canonicus zu Aix in Provence, schrieb als Augenzeuge eine äusserst reichhaltige Geschichte des ersten Kreuzzuges in 12 Büchern. Sie geht bis auf das Jahr 1120. Ausgabe von Bongarsius.

1

2) A. B.: Die Eroberung von Jerusalem, 1099.

Sarraceni tandem intelligentes, quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non pos sent laedi, turrim quandam, quae in vicino erat machi nae, saccis, stipula et foeno vel palea impletis, item vimineis cratibus et dénsitate navalium funium, adver sus Christianorum mangenas undique tectam, munie. runt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis, aut parvis mangenellis in machinam jacerent et ejus habitatores diversis armorum terroribus arctarent. Sed nec sic machina ducis Godefridi cedente, nec ejus custodibus ab assultu répressis, sed amplius et saevius invalescentibus, Sarrace norum artifices aliud aptant ingenium, quo machina ejusque possessores sine recuperatione consumerentur. Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt; clavosque stuppis, pice, cera, oleoque infusis et impinguatis, impleverunt, et omni fomentorum ignis genere. Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis et ferreis hamis Pere

« IndietroContinua »