Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

cepit. Ipse tamen vim doloris non sustinens, non multis post diebus vivendi finem fecit, ac in monasterio, quod sanctae Walpurgis vocatur, in terminis Alsatiae sito, humatus est, successitque ei in ducatu filius suus Fridericus. Post haec princeps Bajoariam ingreditur, ibique mense Februario generalem curiam celebravit, ducens, secum vice Claravallensis abbatis, Eberacensem abbatem Adam, virum religiosum, et ho... neste eruditum. Qui missarum solennia ex more celebrans, invocataque santi spiritus gratia, ambonem ascendit, ac lectis apostolicae sedis et Claravallensis abbatis litteris, brevi exhortatione facta, pene omnibus, qui aderant, praefatam militiam profiteri persuasit. Ne-, que enim persuasilibus humanae sapientiae verbis, vel artificiosa, juxta praecepta rhetorum, orationis circuitus insinuatione egebat, cunctis qui aderant, ex priori rumore excitatis, ad accipiendam crucem ultro accurrentibus. Accepere eadem hora crucem tres episcopi videlicet Henricus Ratisponensis, Otto Frisingensis, Reginbertus Pataviensis, et dux Noricorum Henricus, frater regis, de ordineque comitum, nobilium, virorum illustrium innumerabiles. Tanta etiam (mirum dictu!) praedonum et latronum advolabat multitudo, ut nullus sani capitis hanc tam subitam quam insolitam mutationem, ex dextera excelsi pervenire non cognosceret, cognoscendo attonita mente non obstupesceret. Guelfo quoque, Henrici prioris ducis frater, de nobilissimis regni optimatibus, in ipsa nativitatis dominicae nocte, in propria villa Bitengou eandem militiam cum multis professus fuerat. Sed et dux Boëmorum Ladeslaus, et Styrensis marchio Odoacer, et Carinthiae illustris comes Bernardus, non multo post, cum magno suorum comitatu, cruces accepere. Saxones vero, quia quasdam gentes spurcitiis idolorum deditas, vicinas habent, ad orientem proficisci abnuentes, cruces itidem, easdem gentes bello attentaturi, assumpserúnt, a nostris in hoc distantes, quod non simpliciter vestibus assutae, sed a rota subter posita, in altum protendebatur. Exem plar autem epistolae Claraevallensis abbatis, in orientale Francorum regnum ad clerum destinatae, tale est.,,Ser mo mihi ad vos de negotio Christi, in quo est utique salus

Sa

[ocr errors]

་་

[ocr errors]

Et

salus vestra. Nec dico, ut excuset indignitatem personae loquentis auctoritas Domini, excuset et considera. tio propriae utilitatis. Modicus quidem sum, sed non modice cupio vos in visceribus Christi Jesu. Ea mihi nunc ratio scribendi ad vos, ea causa, ut universitaAgerem id tem vestram literis audeam convenire. libentius viva voce, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas: ecce nunc, fratres, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, (2. Corinth. 6. Psal. 17.) copio. Commota est siquidem et contremuit tersae salutis, ra, quia coepit Deus coeli perdere terram suam. Suam, in qua visus est, et annis plusquam triginta, homo cum Suam utique, quam il hominibus conversatus est. lustravir miraculis, quam dedicavit sanguine proprio, in qua primi resurrectionis flores apparuerunt. nunc, peccatis nostris exigentibus, crucis adversarii ca put extulere sacrilegum, depopulantes in ore gladii terram benedictam, terram promissionis. Prope est, si non fuerit qui resistat, ut in ipsam Dei viventis ir ruant civitatem, ut officinas nostrae redemptionis evertant, ut polluant loca sancta, agni immaculati purpurata cruore. Ad ipsum (proh dolor) religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego, lectumque ipsum invadere et conculcare conantur, in quo propter nos, vitá nostra obdormivit in morte. Quid facitis, viri fortes? quid facitis, servi crucis? Ita ne dabitis sanctum canibus, et margaritas porcis? Quam multi illic peccatores, confitentes peccata cum lachrymis, veniam obtinuere, postquam parum gladiis eliminata est spurcitia paganorum. Videt hoc malignus, et invidet: dentibus frendet, et tabescit. Excitat vasa iniquitatis suae, ne ulla quidem jam pietatis signa aut vestigia relicturus, si quando forte (quod Deus avertat) obtinere valuerit. Verum id quidem omnibus seculis, deinceps inconso. labilis dolor, quia irrecuperabile damnum: specialiter au tem generationi huic pessimae infinita confusio, et op Quid tamen arbitramur, fra probrium sempiternum, tres? Nunquid abbreviata est manus Domini, aut impotens facta est ad salvandum? quod ad tuendam et restituendam sibi haereditatem suam, exiguos vermicu los vocat? Nunquid non potest mittere Angelorum

plus

plus quam XII legiones, aut certe tantum dicere ver bo, et liberabitur terra? Omnino subest ei, cum voluerit, posse. Sed dico vobis, tentat vos Dominus Deus vester. Respicit super filios hominum, ut si forte sit, qui intelligat et requirat et doleat vicem ejus. Miseratur enim populum suum Deus, et lapsis graviter providet remedium salutis. Considerate, quanto ad solvendos vos artificio utitur, et obstupescite. Intuemini pietatis abyssum, et confidite peccatores. Non vult mortem vestram, sed ut convertamini et vivatis: quia sic quaerit occasionem non adversum vos, sed pro vobis, etc." In quibus et circa eandem, oratorum more vel ordine, versatur materiam. Et quod Judaei non sint occidendi, ratione probat et auctoritate. Unde est illud:,,beatam dixerim generationem, quam apprehendet tam uberis indulgentiae tempus, quam invenit superstitem annus iste placabilis Domino, et vere jubilaeus. Diffunditur enim haec benedictio in universum mundum, et ad signum vitae convolant universi. Quia ergo foecunda est terra vestra virorum fortium, et robusta noscitur juventute referta: sicut laus est vestra in universo mundo, et virtutis vestrae fama replevit orbem, accingimini et vos viriliter, et felicia arma corripite." Et de Judaeis sic:,,Deus, inquit ecclesia, ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos: vivi quidam apices nobis sunt, repraesentantes jugiter dominicam passionem:" et plura alia in hunc modum. Igitur non solum ex Romano imperio, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac nationibus, haec expedi tionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene Occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur. At Conradus Romanorum rex principes convocans, in oppido orientalis Franciae Fran conefurt (quod latine vadum Francorum dici potest, éo quod Carolus ad debellandos Saxones, cum Francis proficiscens, vadum illo Mogi fluminis, qui Moguntiae Rheno illabitur, invenisse dicitur) generalem curiam celebrat: ibique filio suo Henrico, adhuc puero, per electionem principum rege constitúto, in palatio

[ocr errors]

Aquis, eum dominicae medianae quadragesimae, regem inungi ac coronari jubens, regni participem legit. Ad praedictam curiam Henricus, Henrici (de quo supradictum est) Noricorum ducis filius, qui jam adoleve rat, venit, ducatum Noricum, quem patri suo non juste abjudicatum asserebat, jure haereditario reposcens. Quem princeps, multa prudentia et ingenio inductum, usque ad reditum suum suspendens, quiete expectare persuasit. Itaque hyemalis algoris austeritate detersa, cum veris benigna humiditate ex telluris partu, flores et herbae procrearentur, camporumque viriditas laetam terrae faciem monstrans arrideret, Conradus rex a Norico castro cum suis procinctum movens, per Danu bium iturus, Ratisponae naves ingreditur, ac in ascensione Domini, in orientali marchia, juxta burgum qui Ardacher vocatur, castra ponens, suos qui jam adven tabant, duobus seu tribus diebus expectavit. Inde us. que ad terminos ferme regni sui procedens, non longe a fluvio Viscahe mansionem locavit, celebrataque ibi sancta Pentecoste, cum universis pene copiis suis, Litahe transiens, in Pannonia tentoria fixit, aliis per Da nubium navigantibus, aliis per terram euntibus. Tantam autem post se multitudinem traxit, ut et flumina ad navigandum, camporumque latitudo ad ambulandum vix sufficere videretur: quem Francorum rex Ludovi cus, non multo post cum suis subsecutus est, ducens secum ex nostris Lotharingos, quorum principes seu primores erant, Stephanus Metensis, Henricus Tul lensis episcopi, Reginaldus Munzunensis, Hugo Waldemonteusis comes, et de Italia Amedeum Taurinensem, fratremque ejus Guilielmum marchionem de Monte Ferrato, avunculos suos, et alios quam plures. Verum quia, peccatis nostris exigentibus, quem finem praedicta expeditio sortita fuerit, omnibus notum est, nos, qui non hac vice tragoediam, sed jucundam scribere proposuimus historiam, aliis vel alias hoc dicendum relinquimus. Qualiter etiam Saxones, vicinas, ut dixi, gentes aggressi, principibus inter se discordanti bus, ad propria remeaverint, a memoria eorum, qui ad huc supersunt, nondum excidit. Attamen, ne Friderici principis, qui in praesentia rex est, fortuna, quae ei ab

ado

adolescentia etiam in periculis gravibus, usque ad praesentem diem, nunquam ad plenum nubilosum vul. tum ostendit, silentio tegatur, unum de omnibus et -pro omnibus, quae nobis in eadem via acciderunt, ca sum ponere volui. Permeata magno labore, viarúm. que difficultatis dispendio, post Pannoniam Bulgaria, emensaque, transmisso Hebro, superiore Thracia, cum jam per aliquot dies in locis fertilissimis per inferiorem Thraciam, cum multa mentis laetitia ambulantes, urbi 'regiae accederemus VII. idus Septembris, id est proxima ante nativitatem beatae Mariae feria, vallem quandam juxta oppidulum Chere vach dictum, campi viriditate laetam, amniculi cujusdam medio decursu conspicuam attingimus. Cujus loci amoenitati capti omnes, illic tentoria figere, jocundumque Dei genetri cis semperque virginis ortum, cuni magna jocunditate celebraturi, ea die ibidem pausare disponimus, solo cum suis duce Friderico, avunculoque ejus Welfone, (nam Lotharingiorum legio nondum se nobis junxerat,) in latere cujusdam montis et regione juxta nos castra metante. Erat in vicino mare Proponticum, quod mo. do brachium sancti Georgii ab indigenis dicitur, duoque super litus ejus, unde mercatum expectabamus, oppida parva, et natura salubria. Hoc mare olim Hellespontiacum, a nota Phrixis et Helles fabula, vel Proponticum, velut ante Ponticum dicebantur, eo quod a Pontico mari duorum maximorum fluminum Tanais et Danubii impetu propulsum, quasi tenuiter fluens, ut volunt, in Adriatico seu Thyrreno mari, juxta Trojam antiquam recipiatur. Fateor, toto expeditionis tempore nunquam laetiora habuimus tabernacula, nunquam, quantum ad sensus judicium, majorem ambitum occu pavérunt tentoria. Et ecce circa vigiliam matutinam nubecula quaedam parva exorta, imbrem mitem produxit. Quem subito tantus pluviarum, ventorumque impetuosus turbo subsecutus est, ut concussis, et solutis, seu ad terram dejectis tabernaculis, gravissime, qui post matutinorum laudes lectis nos receperamus, exci. taret, clamor totum vicinum replens aërem, attollitur. Amniculus enim an ex refluxione proximi maris, im briumve multitudine, an ex cataractis ruptis in coelo,

« IndietroContinua »