Immagini della pagina
PDF
ePub

gulis centum ovibus sibi datis, de decem cantaris casci, et de duobus reccocae, ac quatuor cantaris lanae, venditoque caseo, de duodecim tarenis auri pro quolibet cantaro casei, et de sex tarenis pro cantaro, soluta omnino integre pecunia, curiae anno revoluto faciat rationem. Si quae sint oves foetus portantes, nonaginta saltem ex quolibet cen, tenario foetus, sexaginta videlicet foeminas, et triginta masculos anniculos, easdemque foeminas secundo anno, suos pariter foetus habere in sui tempore ratiocinii omnino deponet. Pro stercoribus vero bidentium de terris impinguatis ab eis, in quibus die stabulantur et nocte, duas salinatas pinguis novalis procuret haberi; ex quibus duabus salinatis duodecim salinas victualium de suo, si novalis ca. su pereat, fisco componat. Equarius vero per sin gulas duodecim equas suae custodiae assignatas, quolibet anno decem foetus, quatuor masculos et sex foeminas, necessario sub omni suo pericuTo representet.

C. Guilielmus de Nangis

1) schrieb eine Chronik, die bis zum Jahre 1300 geht, dann gesta Ludovici IX., endlich gesta Philippi III., welche mehr durch den Inhalt, als durch die Darstellungsgabe des Verfassers, bedeutend er. scheinen. Ausgabe, von Duchesne, Th. 5. 2) A. B. Ludwigs des IX. Mildthätigkeit und Frommigkeit.

Sane in beneficiis ecclesiasticis conferendis, quae ad patronatum sive donationem ipsius pertinebant, Deum semper, prae oculis habebat, et electis et probatis personis, ea quantum poterat, conferebat.

Prae

Hanc au

Praecipue autem in ecclesiis cathedralibus, ubi se de vacante, ratione custodiae regalium, ex consuetudine pertinebat ad eum collatio praebendarum. Quas personas inquiri et eligi faciebat per cancel. larium Parisiensem et alios viros bonos. tem consuetudinem observabat, quod nulli quantumcunque literato aliquod beneficium ecclesiasticum possidenti conferret aliud ecclesiasticum, nisi primo beneficio simpliciter resignaret. Nec beneficium non vacans omnino alicui concedere vel con. ferre volebat, donec testimonium haberet certitu dinis, quod vacaret. Omnes horas canonicas et etiam de beata virgine cum cantu quotidie audire vole. bat; etiam si eas in itinere equitando audire contingeret, nihilominus eas inter se et capellanum suum, tam de die quam de beata virgine, submisse dicebat. Insuper officium mortuorum quotidie cum novem lectionibus, etiam in festis quantumcunque solemnibus dicebat cum capellano suo, Raro accidebat, quin quotidie duas missas audiret, et frequenter tres vel quatuor. Dum horae cantarentur, nolebat colloquio alicujus impediri, nisi urgeret ali. qua utilitas, et tunc breviter et succincte. Solem. nitates autem praecipuas et ceteras festivitates sanctorum, devotas faciebat solemniter et studiosissime celebrari, convocans ad hoc pluries in anno electos clericos et gratiose cantantes. Lachrymarum gratiam plurimum affectabat, et super hoc defectu confessori suo pie et humiliter conquerebatur, familiariter ei dicens, quod, quando letania dicebatur, ,,ut fontem lachrymarum nobis dones, devote dice. bat : o domine, fontem lachrymarum non audeo postulare, sed modicae lachrymarum stillae mihi sufficerent ad cordis mei ariditatem et duritiam irrigandam. Aliquando etiam confessori suo familiariter recognovit, quod quandoque dominus in oratione aliquas lachrymas sibi dederat ; quas cum sentiret per genas suaviter ad os influere, non solum cordi, sed gustui sui dulcissime sapiebant. Congregationes religiosorum frequenter ac devotissime visitabat, et

«

Gg

ab.

1

ab eis pro se et amicis suis, vivis ac defunctis, piarum orationum et missarum suffragia humiliter et flexis genibus in capitulis eorum postulabat, ita' quod ex humilitate sua, personae religiosae fréquenter ad lachrymas movebantur.

CI. Gaufredus de Belloloco

1) Predigermönch und Beichtvater Lud. wigs des IX., schrieb dessen Leben. Ausgabe, in Duchesne, Th. 5.

2) A. B.: Ludwigs des IX. Tod vor Tunis, 1170.

Igitur navigio cum exercitu nostro satis libere, et quasi sine contradictione, in terra Africae impli cato, inter Tunicium, et prope Carthaginem, nostri fixere tentoria. Post modicum, castrum illius famosae Carthaginis et quicquid ad castrum pertinet, hostri viriliter et victoriose ceperunt; ibidem multos Sarracenos occiderunt, et victualia multa, et alia exercitui necessaria sunt lucrati. Congressus quasi quotidianos cum Sarracenis, et strages hinc inde factas, et alia hujusmodi, aliis, qui melius ista no verunt scribere, derelinquo. Circa quatuor menses mansit ibidem in tentoriis exercitus christianus, et

tam

et propter aëris terrae intemperiem, quam propter arborum sanorum defectum et aquae dulcis penuriam, magna mortalitas hominum est sequuta. Itaque multi milites et nobiles comites ibidem fuere defuncti. Inter quos illustris comes Nivernensis, dominus Joannes, pii regis filius, est defunctus, super cujus morte pii patris viscera non modicum sunt commota. Sed rex, constans et prudens, satis cito de ipsius morte qualem potuit consolationem recepit. Post modicum autem in dictis castris, ipsemet piae ac praeclarae recordationis rex, Deo di

lectus,

ac

lectus, et hominibus gratiosus, post tot laudabilia fidei et charitatis opera, post tot laboriosos agones, quos pro fide et ecclesiae dilatatione fideliter, ferventer, et indefesso animo toleravit, disponente domino, qui labores ipsius voluit feliciter consumare, et ipsi bonorum laborum suorum fructum retribuere gloriosum, febre continua infirmatus lecto decu buit, et invalescente morbo, omnia ecclesiastica sacramenta christianissime et devotissime suscepit sana mente et integro intellectu. Ita quod, cum ipsi sacramentum extremae unctionis exhiberemus, et dicerentur septem psalmi cum litania, ipse in psalmis versus dicebat et in litania sanctos nominans, eorum suffragia devotissime invocabat. Cum autem jam signis evidentibus appropinquaret ad finem, de nullo erat sollicitus, nisi de iis, quae ad solum Deum et exaltationem fidei christianae proprie pertinebant; ita quod, cum jam non nisi submisse et cum gravamine loqui posset, nobis adstantibus, et ad verba ejus aurem adhibentibus, vir Deo plenus, et vere catholicus dicebat: „pro Deo studeamus, quomodo fides catholica possit apud Tunicium prae. dicari et plantari. O, quis esset idoneus, ut mitteretur ibi ad praedicandum! Et nominabat quendam fratrem ordinis praedicatorum, qui alias illic iverat, et regi Tunicii notus erat. Ecce, qualiter verus Dei cultor, et fidei christianae constans zelator beatam vitam suam in confessione verae fidei consummavit. Cum autem virtus corporis ejus atque sermonis paulatim deficeret, non cessabat ta men sanctorum sibi devotorum, sicut eniti loquen. do poterat, suffragia postulare: maxime autem beati Dionysii, specialis patroni regni sui. Unde in statu illo, cum quondam susurro ipsum pluries replicantem audivimus finem illius orationis, quae de beato Dionysio canitur, scilicet:,, tribue nobis, quaesumus, Domine, prospera mundi pro amore tuo despicere, et nulla ejus adversa formidare.« Et haec verba multoties iterabat. Similiter principium orationis de sancto Jacobo apostolo:,, esto, Domine, plebis tuae

[blocks in formation]

sanctificator et custos! pluries replicabat, et de aliis sanctis devotam memoriam faciebat. Ad extremam igitur horam veniens Christi servus, super stratum cinere respersum in modum crucis recubans, feli cem spiritum reddidit creatori; ea scilicet hora, qua Dei filius pro mundi vita in cruce moriens expiravit.

« IndietroContinua »