Immagini della pagina
PDF
ePub

auctoritate, et ecclesia S. Petri non solum per illum tuta ac defensa, sed etiam 'suis opibus prae omnibus ecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra XLVII annorum, quibus regnaverat, spatium, quater tantum illo votorum solvendo. rum ac supplicandi causa profectus est.

Ultimi adventus sui non solum hae fuere causae, verum etiam quod Romani Leonem Pontificem mul tis affectum injuriis, erutis videlicet oculis linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens, propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, ecclesiae statum, ibi totum hiemis tempus extraxit. Quo tempore et Imperatoris et Augusti nomen accepit: quod primo in tantum aversatus est, ut affirmaret, se eo die, quamvis praecipua festivitas esset, ecclesiam non intraturum fuisse, si Pontificis consilium praescire potuisset. Invidiam tamen suscepti nominis, Constantinopolitanis Imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientià, vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua eis procul dubio longe praestantior erat, mittendo ad eos crebras lega. tiones, et in epistolis fratres eos appellando.

Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret multa legibus populi sui deesse, (nam Franci duas ha bent leges, plurimis in locis valde diversas), cogitavit quae deerant addere, et discrepantia unire, prava quo. que ac perperam prelata corrigere. Sed in his nihil aliud ab eo factum est, quam quod paucula capitula, et ea imperfecta legibus addidit. Omnium tamen na tionum, quae sub ejus dominatu erant, jura, quae scripta non erant, describere ac litteris mandari fecit. Item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit memoriaeque mandavit. Inchoavit et Grammaticam patrii sermonis. Mensibus etiam juxta propriam linguam vocabula im posuit, cum ante id tempus apud Francos partim La tinis, partim barbaris nominibus pronuntiarentur. Item ventos duodecim propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix quatuor ventorum vocabula possent inveniri.

XIII. Theganus

1) Chorbischof von Trier, starb vor 849 und schrieb: de gestis Ludovici pii; der Spra che nach unter Eginhard, sonst verständ lich, aufrichtig, und obgleich ihm einige Vorliebe für Ludwig beiwohnte, unpar teiisch genug, um auch dessen Fehler zu erkennen. Ausgabe: von Bouquet, Vọl, 6. 2) A. B.: A. der Tod Karls des Grossen c. 6. 7. (814)

B. Charakteristik Ludwigs des Frommen, - c. 19. 20.

cum

A. Supradictus vero imperator Carolus, jam intellexisset appropinquare sibi diem obitus sui (senuerat enim valde), vocavit filium suum Ludovi cum ad se cum omni exercitu, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, locopositis: habuit grande collo. quium cum eis Aquisgrani palatio, pacifice et honeste ammonens, ut fidem erga filium suum ostenderent, Interrogans omnes a maximo usque ad minimum; si eis placuisset, ut nomen suum, id est imperatoris, filio suo Ludovico tradidisset; illi omnes responderunt, Dei esse admonitionem illius rei. Quo facto, in prima die dominica ornavit se cultu regis, et coronam capiti suo imposuit, incedebat clare vestitus et ornatus, sicut eum decuerat. Perrexit ad ecclesiam, quam ipse a fundamentis construxerat, pervenitque ante altare, in eminentiori loco constructum ceteris altaribus, et con secratum in honorem domini nostri Jesu Christi; super quod coronam auream, aliam quam ipse gestabat in capite suo, jussit poni. Postquam diu oraverunt ipse et filius ejus, locutus est ad filium suum coram omni multitudine pontificum et optimatum suorum, ammo. nens eum, imprimis omnipotetem deum diligere et timere, ejus praecepta servare in omnibus, ecclesias dei gubernare et defendere a pravis hominibus, Soro, ribus suis et fratribus, qui erant natu juniores, et nes potibus et omnibus propinquis suis, indeficientem misericordiam semper ostendere praecepit, Deinde sacer

[ocr errors]

dotes

dotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis co, actos dirigere, coenobiorum consolator et pauperum esse. Fideles ministros, et deum timentes constituerat, qui munera injusta odio haberent. Nullum ab honore suo, sine causa discretionis ejiceret, semetipsum omni tempore coram deo et omni populo, irreprehensibilem demonstraret. Postquam haec verba, et alia multa, coram multitudine filio suo ostenderat, interrogavit; si obediens voluisset esse praeceptis suis?. At ille respondit, libenter obedire, et cum dei adjutorio, omnia praecepta, quae mandaverat ei pater, custo dire. Tunc jussit eum pater, ut propriis manibus co. ronam, quae erat super altare, elevaret, et capiti suo imponeret, ob recordationem omnium praeceptorum, quae mandaverat ei pater. At ille jussionem patris implevit. Quo facto audientes missarum solemnia, ibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo fuerat filius. Non post, multos dies, magnificis donis honoravit eum pater suus, et dimisit eum ire in Aquitaniam. Antequam divisi essent, amplexantes se et osculantes, propter gaudium amoris, flere coeperunt. Ille perrexit in Aquitaniam, et dominus imperator tenuit regnum et nomen suum honorifice, sicut dignum erat. Postquam divisi fuerant, dominus imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus, et eleemosynis vacare, et libros corrigere, Nam quatuor evangelia Christi, quae intitulantur nomine Matthaei, Marci, Lucae et Johannis in ultimo ante obitus sui diem, cum Graecis et Syris optime correxerat. Sequenti vero anno, qui est annus regni ejus 46, mense Januario accepit dominum imperatorem febris post balneum. Cumque per singulos dies laboribus ingravesceret, nihil comedens neque bibens, nisi modicum aquae ad recreationem corporis, septimo die, postquam laborare coepit, jussit familiarissimum pontificem suum Hiltibaldum venire ad se, ut ei sacramenta dominici corporis et sanguinis tribueret, ut exitum suum confirmaret. Que facto, laboravit in infirmitate diem illum et noctem sequentem. In crasti num vero, luce adveniente, sciens quod facturus erat,

extensa

extensa manu dextera virtute qua poterat, signum sanctae crucis fronti imprimens, super pectus et omne corpus consignavit. Novissime autem colligens pedes suos, extendens brachia et manus super corpus, clau. sit oculos, psallens hunc versum leniter: in manus tuas commendo spiritum meum. Statim post hac in senectute bona, plenus dierum, perrexit in pace, ipsoque die humatum est corpus ejus in ecclesia,, quam ipse construxerat Aquisgrani palatio, anno aetatis

suae 72.

B. Ludovicus erat, statura mediocri, oculis magnis et claris, vultu lucido, naso longo et recto, et labris non nimis densis nec nimis tenuibus, forti pectore, scapulis latis, brachiis fortissimis, ita ut nullus ei in arcu vel lancea sagittando aequiparari poterat; mani bus longis, digitis rectis, tibiis longis et ad mensuram gracilibus, pedibus longis, voce virili. Lingua Graeca et Latina valde eruditus, sed Graecam magis intelligere poterat quam loqui; Latinam vero sicut naturalem aequaliter loqui poterat. Sensum vero in omnibus scripturis spiritualem et moralem, nec non et anago gem optime noverat. Poëtica carmina gentilia, quae in juventute didicerat, respuit, nec legere, nec audire, nec docere voluit. Erat fortis in membris suis, agilis et impiger, tardus ad irascendum, facilis ad miseran dum. Quotiens mane in cottidianis diebus ad eccle. siam perrexerat causa orationis, flexis genibus fronte tetigit pavimentum, humiliter diu orans, aliquando cum lacrymis; et omnibus moribus bonis semper ornatus." In tantum largus, ut antea nec in antiquis libris, in modernis temporibus auditum est, ut villas regias, quae erant sui et avi et tritavi, fidelibus suis tradidit eas in possessiones sempiternas; et praecepta constru xit, et annuli sui impressione cum subscriptione manu propria roboravit. Fecit enim hoc diu tempore. Erat in cibo potuque sobrius, et indumentis suis moderabi lis. Nunquam aureo resplenduit indumento, nisi tantum in summis festivitatibus, sicut patres ejus solebant agere. Nihil illis diebus se induit praeter camisiam et feminalia nisi cum auro texta, leaibo aureo," baltheo

nec

theo praecinctus et ense auro fulgente, ocreas aureas, et chlamydem auro textam, et coronam auream auro fulgentem in capite gestans, et baculum aureum in manu tenens. Nunquam in risu exaltavit vocem suam, nec quando in festivitatibus ad laetitiam populi proce debant themelici, scurrae et mimi cum choraulis et citharistis ad mensam coram eo: tunc ad mensuram coram eo ridebat populus, ille nunquam vel dentes candidos suos, in risu ostendit. Quotidie ante cibum eleemosynarum largitionem exhibuit, et ubicumque erat, xenodochia secum habebat. In mense autem Augusto quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat usque dum aprorum tempus advenerat, Omnia prudenter et caute agens, nihil indiscrete faciebat, praeterquam quod consiliariis suis magis credidit quam opus esset, quod ei fecit psalmodiae occupatio et lectionum assiduitas; et aliud quod ille non incipiebat, Quia jamdudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis summi pontifices fierent, et hoc non prohi buit, quod tamen maximum est malum in populo christiano, sicut testatur regum historia de Jerobeam filio Nabath, qui erat servus regis Salomonis, et post eum principatum habebat super decem tribus filiorum Israël.

XIV. Ermoldus Nigellus

1) Abt, wahrscheinlich zu Aniane, schrieb in elegischem Sylbenmaafse das Leben Ludwigs des Frommen bis zum Jahr 826Es steht an Reichthum der Nachrichten Thegan und Nithard nach, doch findet sich unter den etwas breiten, ungeschickten poetischen Beiwerken, auch manches. Eigenthümliche verborgen. Ausgabe: in Bouquet, Vol. 6., und Mencken, Vol. I. 2) A. B.: A. die Zusammenkunft Pabst Ste. phans mit Ludwig dem Frommen, im Jahre 816. Buch 2. v. 197-234.

Ꭰ .

B.

« IndietroContinua »