Immagini della pagina
PDF
ePub

:

timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti, et illius memoriam mihi caram excitanti, non parere nefas esse duxissem : sed testificor, me, a te rogatum, et recu. santem, hæc scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quæstionem non potuero, injusti oneris impositi tua culpa sit, mea recepti : in quo tamen judicii nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.

XI. Sed in omni re difficillimum est, formam (quæ Xapaxtng Græce dicitur) exponere optimi; quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, (ait quispiam) quod non discedit a communi more verborum: Pacuvio, inquit alius; omnes apud hunc ornati, elaboratique sunt versus: multa apud alterum negligentius. Fac alium Attio : varia enim sunt judicia, ut in Græcis ; nec facilis explicatio, quæ forma maxime excellat. In picturis alios horrida, inculta, abdita, et opaca ; contra, alios nitida, læta, collustrata, delectant. Quid est, quo præscriptum aliquod, aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere præstet, et genera plura sint ? Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus : existimavique, in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiamsi lateret; idque ab eo posse, qui ejus rei gnarus esset, judicari.

Sed, quoniam plura sunt orationum genera, eaque diversa, neque in unam formam cadunt omnia ; laudationum, suasionum, et historiarum, et talium scriptionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum, multique alii, qui sunt nominati sophistæ, reliquarumque rerum, quæ absunt ab forensi contentione, ejusque totius generis, quod Græce etridELXTixoy nominatur, quod, quasi ad inspiciendum, delectationis causâ, comparatum est, formam non complectar hoc tempore; non quo negligenda sit; est enim illa quasi nutrix ejus oratoris, quem informare volumus, et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.

XII. Ab hac et verborum copia alitur, et eorum constructio et numerus liberiore quâdam fruitur licentiâ. Datur etiam venia concinnitati sententiarum; et arguti, certique, et circumscripti verborum ambitus conceduntur: de industriâque, non ex insidiis, sed aperte ac palam, elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia, comparenturque contraria ; et ut pariter extrema terminentur, eumdemque referant in cadendo sonum: quæ, in veritate causarum, et rarius multo facimus, et certe occultius. In Panathenaïco autem Isocrates ea studiose consecutum fatetur: non enim ad judiciorum certamen, sed ad voluptatem aurium, scripserat.

Hæc tractâsse Thrasymachum Chalcedonium, primum, et Leontinum ferunt Gorgiam ; Theodorum inde Byzantium, multosque alios, quos Aoyodadadous appellat in Phædro Socrates ; quorum satis arguta multa, sed, ut modo primumque nascentia, minuta, et versiculorum similia quædam, nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles ; quorum ætas cum in eorum tempora, quos nominavi, incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis, vel potius ineptiis, abfuerunt: alter enim, sine ullis salêbris, quasi sedatus amnis, fluit: alter incitatior fertur, et de bellicis rebus canit etiam quodammodo bellicum : primisque ab his (ut ait Theophrastus) historia commota est, ut auderet uberius, quam superiores, et ornatius dicere.

XIII. Horum ætati successit Isocrates, qui, præter cæteros ejusdem generis, laudatur semper a nobis, nonnunquam, Brute, leviter et erudite repugnante te. Sed cedas mihi fortasse, si, quid in eo laudem, cognoveris. Nam, cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur, et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quâdam verba vinxisse ; Theodorus autem præfractior, nec satis (ut ita dicam) rotundus; primus instituit dilatare verbis, et mollioribus numeris explere sententias. In quo cumi doceret eos, qui partim in dicendo, partim in scribendo, principes exstiterunt, domus ejus officina habita eloquentiæ est. Itaque, ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a cæteris facile patiebar; sic Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum judicia debere contemnere. Est enim (ut scis) quasi in extremâ paginâ Phædri his ipsis verbis loquens Socrates : “ Adolescens etiam nunc, o Phædre, Isocrates est ; sed, quid de illo augurer, lubet dicere. Quid tandem ? inquit ille. Majore mihi ingenio videtur esse, quam ut cum orationibus Lysiæ comparetur. Præterea ad virtutem major indoles ; ut minime mirum futurum sit, si, cum ætate processerit, aut in hoc orationum genere, cui nunc studet, tantum, quantum pueris, reliquis præstet omnibus, qui unquam orationes attigerunt; aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu majora concupiscat. Inest enim naturâ philosophia in hujus viri mente quædam.” Hæc de adolescente Socrates auguratur. At ea de seniore scribit Plato, et scribit æqualis, et quidem exagitator omnium rhetorum. Hunc miratur unum. Me autem, qui Isocratem non diligunt, unâ cum Socrate et cum Platone errare patiantur.

Dulce igitur orationis genus, et solutum, et effluens, sententiis argutum, verbis sonans, est in illo epidictico genere, quod diximus proprium sophistarum; pompæ, quam pugnæ aptius; gymnasiis et palæstræ dicatum ; spretum et pulsum foro. Sed, quod educata hujus nutrimentis eloquentia, ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum hæc, ludorum atque pompæ : nos autem jam in aciem dimicationemque descendamus.

XIV. Quoniam tria videnda sunt oratori, quid dicat, et quo quidque loco, et quomodo ; dicendum omnino est, quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus, atque in tradendâ arte dici solet. Nulla

præcepta ponemus (neque enim id suscepimus); sed excellentis eloquentiæ speciem et formam adumbrabimus: nec, quibus rebus ea paretur, exponemus ; sed qualis nobis esse videatur.

Ac duo breviter prima : sunt enim non tam insignia ad maximam laudem, quam necessaria, et tamen cum multis pæne communia : nam et invenire, et judicare, quid dicas, magna illa quidem sunt, et tamquam animi instar in corpore ; sed propria magis prudentiæ, quam eloquentiæ: [quâ tamen in causâ est vacua prudentia ?] Noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. Nam quoniam, quidquid est, quod in controversiâ aut in contentione versetur, in eo, aut sitne, aut quid sit, aut quale sit, quæritur : sitne, signis; quid sit, definitionibus ; quale sit, recti pravique partibus : quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocat controversiam. Latius enim de genere, quam de parte, disceptare licet; ut, quod in universo sit probatum, id in parte sit probari necesse. Hæc igitur quæstio, a propriis personis et temporibus, ad universi generis orationem traducta, appellatur Thesis. In hac Aristoteles adolescentes, non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit : idemque locos (sic enim appellat), quasi argumentorum notas, tradidit, unde omnis in utramque partem traheretur oratio.

XV. Facile igitur hic noster (non enim declamatorem aliquem de ludo, aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quærimus), quoniam loci certi traduntur, percurret omnes, utetur aptis, generatim dicet : ex quo emanant etiam, qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copiâ ; sed omnia expendet et seliget : non

(Rhetor.) vol. II.

[ocr errors]

с

enim semper, nec in omnibus causis, ex iisdem eadem argumentorum momenta sunt.

Judicium igitur adhibebit; nec inveniet solum quid dicat, sed etiam expendet. Nihil enim est fera.. cius ingeniis, iis præsertim, quæ disciplinis exculta sunt. Sed, ut segetes fecundæ et uberes, non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus ; sic interdum ex illis locis, aut levia quædam, aut causis aliena, aut non utilia, gignuntur ; quorum ab oratoris judicio delectus magnus adhibebitur. Alioqui, quonam modo ille in bonis hærebit et habitabit suis ? aut molliet dura, aut occultabit, quæ dilui non poterunt, atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos ? aut aliud afferet, quod, oppositum, probabilius sit, quam illud, quod obstabit ?

Jam vero ea, quæ invenerit, quâ diligentiâ col. locabit ? quoniam id secundum erat de tribus. Ves tibula nimirum honesta, aditusque ad causam faciet illustres : cumque animos primâ aggressione occu. paverit, infirmabit, excludetque contraria ; de firmissimis alia prima ponet, alia postrema, inculcabitque leviora. Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset, summatim breviterque descripsimus.

XVI. Sed, ut ante dictum est, in his partibus (etsi graves atque magnæ sunt) minus et artis est et laboris. Cum autem, quid et quo loco dicat, inve. nerit, illud est longe maximum, videre, quonam modo. Scitum est enim, quod Carneades noster dia cere solebat, Clitomachum eadem dicere, Charma, dam autem eodem etiam modo dicere. Quod si in philosophiâ tantum interest, quemadmodum dicas, ubi res spectatur, non verba penduntur; quid tandem in causis existimandum est, quibus totis mode. ratur oratio ?

Quod quidem ego, Brute, ex tuis literis sentiebam, non te id scitari, qualem ego in inveniendo et in col

« IndietroContinua »