Immagini della pagina
PDF
ePub

locando summum esse oratorem vellem ; sed id mihi quærere videbare, quod genus ipsius orationis optimum judicarem. Rem difficilem (Dii immortales !) atque omnium difficillimam ! Nam, cum est oratio mollis et tenera, et ita flexibilis, ut sequatur, quocumque torqueas ; tum et naturæ variæ, et voluntates, multum inter se distantia effecerunt genera dicendi. Flumen aliis verborum, volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam. Distincta alios et interpuncta intervalla, moræ, respirationesque, delectant. Quid potest esse tam diversum ? tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in lenitate et æquabilitate, et puro quasi quodam et candido genere dicendi. Ecce, aliqui duritatem et severitatem quamdam verbis, et oraționis quasi mæstitiam, sequuntur; quodque paulo ante divisimus, ut alii graves, alii tenues, alii temperati vellent videri ; quot orationum genera esse diximus, totidem oratorum reperiuntur.

XVII. Et, quoniam cæpi jam cumulatius hoc munus augere, quam a te postulatum est, (tibi enim, tantum de orationis genere quærenti, respondi etiam breviter de inveniendo et collocando) ne nunc quidem solum de orationis modo dicam, sed etiam de actionis : ita prætermissa pars nulla erit: quandoquidem de memoriâ nihil est hoc loco dicendum, quæ communis est multarum artium.

Quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo, et in eloquendo. Est enim actio quasi corporis quædam eloquentia, cum constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt, quot animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque ille perfectus, quem jamdudum nostra indicat oratio, utcumque se affectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum : de quo plura dicerem, si hoc præcipiendi tempus esset, aut si tu hoc quæreres : dicerem etiam de gestu, cum quo junctus est vultus : quibus omnibus, dici vix

potest, quantum intersit, quemadmodum utatur ora. tor. Nam et infantes, actionis dignitate, eloquentiæ sæpe fructum tulerunt; et diserti, deformitate agendi, multi infantes putati sunt; ut jam non sine causâ Demosthenes tribuerit et primas, et secundas, et tertias actioni. Si enim eloquentia nulla sine hac, hæc autem, sine eloquentiâ, tanta est; certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille, qui eloquentiæ principatum petet, et contentâ voce atrociter dicere ; et submissâ, leniter ; et inclinatâ, videri gravis; et inflexâ, miserabilis. Mira est enim quædam natura vocis ; cujus quidem, e tribus omnino sonis, inflexo, acuto, gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.

XVIII. Est autem in dicendo etiam quidam cantus obscurior, non hic e Phrygiâ et Cariâ rhetorum epilogus, pæne canticum; sed ille, quem significat Demosthenes et Æschines, cum alter alteri objicit vocis flexiones. Dicit plura etiam Demosthenes ; ilhumque sæpe dicit voce dulci et clarâ fuisse. In quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendæ suavitatis in vocibus. Ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem, nec unâ plus, nec a postremâ syllabâ ultra tertiam; quo magis naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur industria.

Ac vocis quidem bonitas optanda est ; non est enim in nobis : sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit ; omnes sonorum, tum intendens, tum remittens, persequetur gradus : idemque motu sic utetur, nihil ut supersit in gestu. Status erectus et celsus; rarus incessus, nec ita longus; excursio moderata, eaque rara ; nulla mollitia cervicum, nullæ argutiæ digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse moderans, et virili laterum flexione, brachii projectione in contentionibus, contractione in re.

Vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam affert tum dignitatem, tum venustatem ! in quo cum effeceris, ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum est quædam magna moderatio. Nam, ut imago est animi vultus ; sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiæ modum res ipsæ, de quibus agetur, temperabunt.

XIX. Sed jam illius perfecti oratoris et summæ eloquentiæ species exprimenda est ; quem hoc uno excellere, id est oratione, cætera in eo latere, indicat nomen ipsum. Non enim inventor, aut compositor, aut actor, hæc complexus est omnia ; sed et Græce ab eloquendo 'PrTwp, et Latine Eloquens, dictus est. Cæterarum enim rerum, quæ sunt in oratore, partem aliquam sibi quisque vindicat: dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur. Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt, (siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit, et Aristoteles Isocratem ipsum laces. sivit, et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt; et longe omnium, quicumque scripserunt aut locuti sunt, exstitit et gravitate princeps Plato); tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forenses habet. Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt, quam incitare. Sic de rebus placatis, ac minime turbulentis, docendi causâ, non capiendi, loquuntur, ut, in eo ipso quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus nonnullis, quam necesse sit, facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de quâ nunc agitur, secernere. Mollis est enim oratio philosophorum, et umbratilis, nec sententiis nec verbis instructa popularibus, nec vincta numeris, sed soluta liberius. Nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil mirabile, nihil astutum : casta, verecunda, virgo in. corrupta quodammodo. Itaque sermo potius, quam oratio, dicitur. Quamquam enim omnis locutio ora

tio eat, tamen unius oratoris locutio boc proprie sig. nata nomine este

Bophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt fiores, quos adhibet orator in causis, persequi. sed hoc differunt, quod, cum sit his propositum non pera turbare animos, sed placare potius; nec tam persua. dere, quam delectare; et apertius id faciunt, quam nos, et crebrius ; concinnas magis sententias exqui. runt, quam probabiles : a re sæpe discedunt; in. texunt fabulas, verba apertius transferunt ; eaque ita disponunt, ut pictores varietatem colorum : paria paribus referunt, adversa contrariis, sæpissimeque similiter extrema definiunt.

XX. Huic generi historia finitima est, in quâ et narratur ornate, et regio sæpe aut pugna describitur: interponuntur etiam conciones et hortationes : sed in his tracta quadam et fluens expetitur, non hæc contorta et acris oratio. Ab his non multo secus, quam a poctis, hæc eloquentia, quam quærimus, sevocanda est : nam etiam podtæ quwstionem attulerunt, quid. nam esset illud, quo ipsi differrent ab oratoribus. Numero maxime videbantur antea, et versu : nunc apud oratores jam ipse numerus increbuit

. Quidquid est enim, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiamsi abost a versu, (nam id quidem orationis est vitium) numerus vocatur, qui Græce 'Puduas dicitur. Itaque video visum esse nonnullis, Platonis et Democriu locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur, et clarissimis verbo rum luminibus utatur, potius poëma putandum, quam comicorum poëtarum ; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poëtæ maximum ; etsi est eo laudabilior, quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit adstrictior.

Ego autem, etiamsi quorumdam grandis et ornata vox est poëtarum, tamen in eâ cum licentiam statuo majorem esse (quam in nobis) faciendorum jungendorumque verborum ; tum etiam, nonnullorum voluptati, vocibus magis quam rebus, inserviunt. Nec vero, si quid est unum inter eos simile (id autem est judicium, electioque verborum), propterea cæterarum rerum dissimilitudo intelligi non potest : sed id nec dubium est; et, si quid habet quæstionis, hoc tamen ipsum, ad id quod propositum est, non est necessarium. Sejunctus igitur orator a philosophorum eloquentiâ, a sophistarum, ab historicorum, a poëtarum, explicandus est nobis, qualis futurus sit.

XXI. Erit igitur eloquens (hunc enim, auctore Antonio, quærimus) is, qui, in foro, causisque civi. libus, ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare, necessitatis est; delectare, suavitatis ; flectere, victoriæ : nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi ; subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est.

Magni igitur judicii, summæ etiam facultatis, esse debebit moderator ille, et quasi temperator, hujus tripertitæ varietatis : nam et judicabit, quid cuique opus sit ; et poterit, quocumque modo postulabit causa, dicere. Sed est eloquentiæ, sicut reliquarum rerum, fundamentum sapientia. Ut enim in vitâ, sic in oratione, nihil est difficilius, quam, quid deceat, videre. Iperov appellant hoc Græci: nos dicamus sane decorum: de quo præclare et multa præcipiuntur; et res est cognitione dignissima. Hujus ignoratione, non modo in vitâ, sed sæpissime et in poëmatis et in oratione, peccatur. Est autem, quid deceat, oratori videndum, non in sententiis solum, sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis ætas, nec vero locus, aut tempus, aut auditor omnis, eodem aut verborum genere tractandus est, aut sententiarum: sem

« IndietroContinua »