Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

II. (sive IV.).... 282

De Finibus Bonorum et Malorum I.........

349

[blocks in formation]

Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt- vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

M. TULLII CICERONIS,

AD

MARCUM BRUTUM,

ORATOR.

I. UTRUM difficilius aut majus esset negare tibi sæ. pius idem roganti, an efficere id quod rogares, diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem, cuique me carissimum esse sentirem, præsertim et justa petenti, et præclara cupienti, durum admodum mihi videbatur: et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset, sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse ejus, qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. Quid enim est majus, quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitu do, judicare, quæ sit optima species, et quasi figura, dicendi? Quod quoniam me sæpius rogas, aggrediar, non tam perficiendi spe, quam experiendi voluntate. Malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam, quam, si id non fecerim, benevolentiam.

Quæris igitur, idque jam sæpius, quod eloquentiæ genus probem maxime, et quale mihi videatur illud, cui nihil addi possit, quod ego summum et perfectis(Rhetor.) VOL. II.

B

simum judicem. In quo vereor, ne, si id, quod vis, effecero, eumque oratorem, quem quæris, expressero, tardem studia multorum, qui, desperatione debilitati, experiri nolint, quod se assequi posse diffidant. Sed par est omnes omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. Quod si quem aut natura sua aut illa præstantis ingenii vis forte deficiet, aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis; teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem, honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam, in poëtis, non Homero soli locus est, (ut de Græcis loquar) aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro, sed horum vel secundis, vel etiam infra secundos. Nec vero Aristotelem in philosophiâ deterruit a scribendo amplitudo Platonis; nec ipse Aristoteles, admirabili quâdam scientiâ et copiâ, cæterorum studia restinxit.

II. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se artibus suis removerunt, qui aut Iälysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt, aut Coæ Veneris, pulchritudinem imitari. Nec, simulacro Jovis Olympii, aut Doryphori statuâ deterriti, reliqui minus experti sunt, quid efficere, aut quo progredi, possent: quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cujusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. In oratoribus vero, Græcis quidem, admirabile est, quantum inter omnes unus excellat. Attamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt, et antea fuerant, nec postea defecerunt. Quare non est, cur eorum, qui se studio eloquentiæ dediderunt, spes infringatur, aut languescat industria. Nam neque illud ipsum, quod est optimum, desperandum est; et, in præstantibus rebus, magna sunt ea, quæ sunt optimis proxima.

Atque ego, in summo oratore fingendo, talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quæro, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit

esse præstantius; quod in perpetuitate dicendi non sæpe, atque haud scio an unquam, in aliquâ autem parte elucet aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud, ut ex ore aliquo, quasi imago, exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest: cogitatione tantum, et mente complectimur. Itaque et Phidiæ simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et his picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex, cum faceret Jovis formam aut Minerva, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret; sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens, in eâque defixus, ad illius similitudi nem artem et manum dirigebat.

III. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cujus ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quæ sub oculos ipsa cadunt; sic perfectæ eloquentiæ speciem animo videmus, effigiem auribus quærimus. Has rerum formas appellat Ideas ille, non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato; easque gigni negat, et ait semper esse, ac ratione et intelligentiâ contineri; cætera nasci, occidere, fluere, labi, nec diu*tius esse uno et eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione et viâ disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

Ac video, hanc primam ingressionem meam non ex oratoris disputationibus ductam, sed e mediâ philosophiâ repetitam; et eam quidem, cum antiquam, tum subobscuram, aut reprehensionis aliquid, aut certe admirationis, habituram. Nam aut mirabuntur, quid hæc pertineant ad ea quæ quærimus, quibus satisfaciet res ipsa cognita, ut non sine causâ alte repetita videatur; aut reprehendent, quod inusitatas vias indagemus, tritas relinquamus. Ego autem et

me sæpe nova videri dicere intelligo, cum pervetera dicam, sed inaudita plerisque; et fateor, me oratorem, si modo sim, aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis, sed ex Academiæ spatiis, exstitisse. Illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum impressa sunt vestigia: sed et hujus et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est, et adjutus. Omnis enim ubertas, et quasi silva dicendi, ducta ab illis est, nec satis tamen instructa ad forenses causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt. Sic eloquentia hæc forensis, spreta a philosophis et repudiata, multis quidem illa adjumentis magnisque caruit; sed tamen, ornata verbis atque sententiis, jactationem habuit in populo: nec paucorum judicium reprehensionemque pertimuit. Ita et doctis eloquentia popularis, et disertis elegans doctrina, defuit.

IV. Positum sit igitur in primis, (quod post magis intelligetur) sine philosophiâ non posse effici, quem quærimus, eloquentem: non ut in eâ tamen omnia sint, sed ut sic adjuvet, ut palæstra histrionem (parva enim magnis sæpe rectissime conferuntur): nam nec latius nec copiosius de magnis variisque rebus sine philosophiâ potest quisquam dicere; siquidem etiam in Phædro Platonis hoc Periclem præstitisse cæteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagoræ physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia præclara quædam et magnifica didicisset, uberem et fecundum fuisse, gnarumque (quod est eloquentiæ maximum) quibus orationis modis quæque animorum partes pellerentur: quod idem de Demo.. sthene existimari potest: cujus ex epistolis intelligi licet, quam frequens fuerit Platonis auditor. Nec vero, sine philosophorum disciplinâ, genus et speciem cujusque rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in partes, possumus; nec judicare, quæ vera, quæ falsa sint, neque cernere consequentia,

« IndietroContinua »