Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic][ocr errors]

reret Meneläus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio, quid deceat, quærit; quid faciendum oratori putemus?) sed, cum hoc tantum sit; quid in causis, earumque quasi membris faciat, orator viderit. Illud quidem perspicuum est, non modo partes orationis, sed etiam causas totas, alias aliâ formâ dicendi esse tractandas.

XXIII. Sequitur, ut cujusque generis nota quæratur, et formula: magnum opus, et arduum, ut sæpe jam diximus: sed ingredientibus considerandum fuit, quid ageremus: nunc quidem jam, quocumque feremur, danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis, quem solum quidam vocant Atticum. Submissus est, et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis, re plus quam opinione, differens. Itaque, eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere: nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti; sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen succum aliquem oportet; ut, etiamsi illis maximis viribus careat, sit (ut ita dicam) integrâ valetudine.

Primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam (ut scis) oratori numeri (de quibus mox agemus) observandi, ratione quâdam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit, nec vagum tamen; ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare negligat. Habet enim ille tamquam hiatus concursu vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam, de re, hominis, magis quam de verbis, laborantis. Sed erit videndum de reliquis, cum hæc duo ei liberiora fuerint, circuitus, conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non negligenter tractanda sunt; sed quædam etiam negligentia

est diligens. Nam, ut mulieres esse dicuntur nonnulle inornatae, quas id ipsum deceat; sic hæc subtilis oracio, etiam incomta, delectat. Fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus, quasi margaritarum: ne calamistri quidem adhibebuntur. Fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur: elegantia modo, et munditia, remanebit. Sermo purus erit, et Latinus: dilucide planeque dicetur: quid deceat, circumspicietur.

XXIV. Unum aderit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus, ornatum illud, suave et affluens: acutæ crebræque sententiæ ponentur, et nescio unde ex abdito erutæ, atque in hoc oratore dominabuntur. Verecundus erit usus oratoriæ quasi supellectilis. Supellex est enim quodammodo nostra, quæ est in ornamentis, alia rerum, alia verborum. Ornatus autem verborum, duplex; unus simplicium, alter collocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat, aut rem maxime explanat: in alienis, aut translatum, aut sumtum aliunde, ut mutuo; aut factum ab ipso, aut novum; aut priscum et inusitatum. Sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis; nisi quod raro utimur. Collocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat, manente sententiâ. Nam sententiarum ornamenta, quæ permanent, etiamsi verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed, quæ emineant, pauciora. Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax, et in transferendis verecundus, et parcus in priscis; reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior; translatione fortasse crebrior, quâ frequentissime sermo omnis utitur, non modo urbanorum, sed etiam rustoum; siquidem est eorum, gemmare vites, sitire

Awtas esse segetes, luxuriosa frumenta. Nihil

rum audacter: sed aut simile est illi, unde

transferas; aut, si res suum nullum habet nomen, docendi causâ sumtum, non ludendi, videtur. Hoc ornamento liberius paulo, quam cæteris, utetur hic submissus; nec tam licenter tamen, quam si genere dicendi uteretur amplissimo.

XXV. Itaque illud indecorum (quod quale sit, ex decoro debet intelligi) hîc quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur, idque in oratione humili ponitur, quod idem in aliâ deceret. Illam autem concinnitatem, quæ verborum collocationem illuminat his luminibus, quæ Græci, quasi aliquos gestus orationis, Exμara appellant (quod idem verbum ab his etiam in sententiarum ornamenta transfertur), adhibet quidem hic subtilis (quem, nisi quod solum, cæteroquin recte quidam vocant Atticum), sed paulo parcius. Nam, sicut, in epularum apparatu, a magnificentiâ recedens, non se parcum solum, sed etiam elegantem videri volet; eliget, quibus utatur. Sunt enim pleræque aptæ hujus ipsius oratoris, de quo loquor, parcimoniæ. Nam illa, de quibus ante dixi, huic acuto fugienda sunt, paria paribus relata, et similiter conclusa, eodemque pacto cadentia; et immutatione literæ quasi quæsitæ venustates; ne elaborata concinnitas, et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat. Itemque, si quæ verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac submissione orationis alienæ cæteris promiscue poterit uti; continuationem verborum modo relaxet, et dividat; utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis: etiam illa sententiarum lumina assumat, quæ non erunt vehementer illustria. Non faciet rempublicam loquentem, nec ab inferis mortuos excitabit, nec acervatim multa frequentans, unâ complexione devinciet. Valentiorum hæc laterum sunt, nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda: erit enim, ut voce, sic etiam oratione, suppressior. Sed pleraque ex illis

convenient etiam huic tenuitati: quamquam iisdem ornamentis utetur horridius: talem enim inducimus. Accedet actio non tragica, nec scenæ, sed modicâ jactatione corporis, vultu tamen multa conficiens: non hoc, quo dicuntur os ducere, sed illo, quo significant ingenue, quo sensu quidque pronuntient.

XXVI. Huic generi orationis adspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent: quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Utetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in jaciendo mittendoque ridiculo: cujus genera plura sunt: sed nunc aliud agimus.

Illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit; nec subobscœno, ne mimicum; nec petulanti, ne improbum; nec in calamitatem, ne inhumanum; nec in facinus, ne odii locum risus occupet; neque aut suâ personâ, aut judicum, aut tempore alienum : hæc enim ad illud indecorum referuntur. Vitabit etiam quæsita, nec ex tempore ficta, sed domo allata, quæ plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis, et dignitatibus: vitabit insanabiles contumelias: tantummodo adversarios figet, nec eos tamen semper, nec omnes, nec omni modo: quibus exceptis, sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum.

Hanc ego judico formam submissi oratoris, sed magni tamen, et germani Attici; quoniam, quidquid est salsum, aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est: e quibus tamen non omnes faceti : Lysias satis, et Hyperides, Demades præter cæteros fertur. Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius: sed non tam dicax fuit, quam facetus. Est autem illud acrioris ingenii, hoc majoris artis.

berius est aliud, aliquantoque robustius, quam

« IndietroContinua »