Immagini della pagina
PDF
ePub

hoc humile, de quo dictum est; submissius autem, quam illud, de quo jam dicetur, amplissimum. Hoc in genere, nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius, quam hoc enucleatum; quam autem illud ornatum copiosumque, submissius.

XXVII. Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt; plurimumque est, in hac orationis formâ, suavitatis. In quâ multi floruerunt apud Græcos : sed Phalereus Demetrius meo judicio præstitit cæteris; cujus oratio cum sedate placideque loquitur, tum illustrant eam, quasi stellæ quædam, tralata verba, atque immutata. Tralata ea dico (ut sæpe jam), quæ per similitudinem ab aliâ re, aut suavitatis aut inopiæ causâ, transferuntur: mutata, in quibus, pro verbo proprio, subjicitur aliud, quod idem significet, sumtum ex re aliquâ consequenti. Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtu.. lit, cum dixit Ennius "arcem et urbem orbas:" alio modo, si [pro patriâ, arcem] dixisset: et "horridam Africam terribili tremere tumultu" cum dicit, pro Afris immutat Africam. Hanc Hypallagen rhetores, quia quasi submutantur verba pro verbis; Metonymiam grammatici vocant, quod nomina transfe

runtur.

Aristoteles autem translationi hæc ipsa subjungit, et abusionem, quam Karαxpnow vocant; ut, cum minutum dicimus animum pro parvo, et abutimur verbis propinquis, si opus est, vel quod delectat, vel quod decet. Jam, cum fluxerunt plures continuæ tralationes, alia plane fit oratio. Itaque genus hoc Græci appellant Aλλnyopia, nomine recte; genere melius ille, qui ista omnia translationes vocat. Hæc frequentat Phalereus maxime, suntque dulcissima: et, quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.

In idem genus orationis (loquor enim de illâ modicâ ac temperatâ) verborum cadunt lumina omnia, (Rhetor.) VOL. II,

D

24

ORATOR, CAP. 26,

convenient etiam huic tenuitati: quamquam iisdem
ornamentis utetur horridius: talem enim inducimus.
Accedet actio non
jactatione corporis, vultu tamen multa conficiens:
non hoc, quo dicuntur os ducere, sed illo, quo signi
ficant ingenue, quo sensu quidque pronuntient.
tragica, nec scenæ, sed modica
XXVI. Huic generi orationis adspergentur etiam
sales, qui in dicendo nimium quantum valent: quo-
rum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum di-
cacitatis. Utetur utroque; sed altero in narrando
aliquid venuste, altero in jaciendo mittendoque ri-
diculo: cujus genera plura sunt: sed nunc aliud
agimus.

Illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum ora-
torem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit; nec
subobscœno, ne mimicum; nec petulanti, ne impro-
bum; nec in calamitatem, ne inhumanum; nec in
facinus, ne odii locum risus occupet; neque aut suâ
personâ, aut judicum, aut tempore alienum : hæc
enim ad illud indecorum referuntur. Vitabit etiam
quæsita, nec ex tempore ficta, sed domo allata, quæ
plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis, et dig-
nitatibus: vitabit insanabiles contumelias: tantum-
modo adversarios figet, nec eos tamen semper, nec
omnes, nec omni modo: quibus exceptis, sic utetur
sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem
cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxime
Atticum.

Hanc ego judico formam submissi oratoris, sed
magni tamen, et germani Attici; quoniam, quid-
quid est salsum, aut salubre in oratione, id proprium
Atticorum est: e quibus tamen non omnes faceti :
Lysias satis, et Hyperides, Demades præter cæteros
ertur. Demosthenes minus habetur; quo quidem"
ihi nihil videtur urbanius: sed non tam dicax fi
am facetus. Est autem illud acrioris ingen

[graphic]
[graphic]
[graphic]

Foris artis.

berius

[ocr errors]

hoc humile, de quo dictum est; submissius autem, quam illud, de quo jam dicetur, amplissimum. Hoc in genere, nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius, quam hoc enucleatum; quam autem illud ornatum copiosumque, submissius.

XXVII. Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt; plurimumque est, in hac orationis formâ, suavitatis. In quâ multi floruerunt apud Græcos: sed Phalereus Demetrius meo judicio præstitit cæteris; cujus oratio cum sedate placideque loquitur, tum illustrant eam, quasi stellæ quædam, tralata verba, atque immutata. Tralata ea dico (ut sæpe jam), quæ per similitudinem ab aliâ re, aut suavitatis aut inopiæ causâ, transferuntur: mutata, in quibus, pro verbo proprio, subjicitur aliud, quod idem significet, sumtum ex re aliquâ consequenti. Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit, cum dixit Ennius "arcem et urbem orbas:" alio modo, si [pro patriâ, arcem] dixisset: et "horridam Africam terribili tremere tumultu" cum dicit, pro Afris immutat Africam. Hanc Hypallagen rhetores, quia quasi submutantur verba pro verbis ; Metonymiam grammatici vocant, quod nomina transfe

runtur.

Aristoteles autem translationi hæc ipsa subjungit, et abusionem, quam Karaxpno vocant; ut, cum minutum dicimus animum pro parvo, et abutimur verbis propinquis, si opus est, vel quod delectat, vel quod decet. Jam, cum fluxerunt plures continuæ tralationes, alia plane fit oratio. Itaque genus hoc Græci appell

[graphic]

yopia, nomine recte; genere nia translationes vocat. Hæc axime, suntque dulcissima: 0 est annum multa, tamen

[ocr errors]

a de illâ momina omnia,

multa etiam sententiarum: latæ eruditæque disputationes ab eodem explicantur, et loci communes sine contentione dicuntur. Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt: et, nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic, quem dico, probabitur. Est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum, illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum; sed, spretum a subtilibus, repulsum a gravibus, in eâ, de quâ loquor, mediocritate consedit.

XXVIII. Tertius est ille amplus, copiosus, gravis, ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cujus ornatum dicendi et copiam admiratæ gentes, eloquentiam in civitatibus plurimum valere passæ sunt; sed hanc eloquentiam, quæ cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se assequi posse diffiderent. Hujus eloquentiæ est tractare animos; hujus, omni modo permovere. Hæc modo perfringit, modo irrepit in sensus: inserit novas opiniones, evellit insitas.

Sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret, nec quidquam altius cogitaret, hoc uno perfecto, magnus orator est, si non maximus; minimeque in lubrico versabitur; et, si semel constiterit, nunquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit; non extimescet ancipites dicendi incertosque casus: etiam, si quando minus succedet (ut sæpe fit), magnum tamen periculum non adibit: alte enim cadere non potest. At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus, aut in hoc solo se exercuit, aut huic generi studet uni, nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit; maxime est contemnendus. Ille enim submis

sus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens jam; medius, suavis; hic autem copiosissimus, si nihil est aliud, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete dicere, præsertim cum causæ partim totæ sint eo modo, partim aliquâ ex parte, tractanda; si is, non præparatis auribus, inflammare rem cœpit, furere apud sanos, et quasi inter sobrios bacchari vinolentus, videtur. Tenemus igitur, Brute, quem quærimus; sed animo: nam, manu si prehendissem, ne ipse quidem suâ tantâ eloquentiâ mihi persuasisset, ut se dimitterem.

XXIX. Sed inventus profecto est ille eloquens, quem nunquam vidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar brevi; disseram pluribus. Is enim est eloquens, qui et humilia subtiliter, et magna graviter, et mediocria temperate, potest dicere.

Nemo is, inquies, unquam fuit. Ne fuerit: ego enim, quid desiderem, non quid viderim, disputo: redeoque ad illam Platonis, de quâ dixeram, rei formam et speciem; quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quæro, neque quidquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cujus qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud, nisi eloquentia ipsa, quam nullis, nisi mentis, oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, (ut idem illud iteremus) qui poterit parva submisse, modica temperate, magna graviter dicere.

Tota mihi causa pro Cæcinâ de verbis interdicti fuit: res involutas definiendo explicavimus: jus civile laudavimus: verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Maniliâ lege Pompeius: temperatâ oratione ornandi copiam persecuti sumus. Jus omne retinendæ majestatis Rabirii causâ continebatur: ergo in omni genere amplificationis exarsimus.

At hæc interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis quinque libris non repe

« IndietroContinua »