Immagini della pagina
PDF
ePub

sis, acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est ætas hominis, nisi memoria rerum veterum cum superiorum ætate contexitur? Commemoratio autem antiquitatis, exemplorumque prolatio, summâ cum delectatione et auctoritatem orationi affert, et fidem.

Sic igitur instructus veniet ad causas: quarum habebit genera primum ipsa cognita: erit enim ei perspectum, nihil ambigi posse, in quo non aut res controversiam faciat, aut verba; res, aut de vero, aut de recto, aut de nomine; verba, aut de ambiguo, aut de contrario. Nam, si quando aliud in sententiâ videtur esse, aliud in verbis, genus est quoddam ambigui, quod ex præterito verbo fieri solet; in quo, quod est ambiguorum proprium, res duas significari videmus.

XXXV. Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum præcepta pauca sunt. Traditi sunt, e quibus ea ducantur, duplices loci; uni e rebus ipsis, alteri assumti. Tractatio igitur rerum efficit admirabiliorem orationem; nam ipsæ quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim jam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor, aut erigatur, ut paret se ad discendum? rem breviter exponere, et probabiliter, et aperte, ut, quid agatur, intelligi possit ? sua confirmare? adversaria evertere ? eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur, quod sit consequens iis, quæ sumentur ad quamque rem confirmandam? post omnia, perorationem inflammantem, restinguentemve, concludere? Has partes quemadmodum tractet singulas, difficile dictu est hoc loco: nec enim semper tractantur uno modo. Quoniam autem non, quem doceam, quæro, sed quem probem; probabo primum eum, qui, quid deceat, videbit. Hæc enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator: nam nec semper, nec apud omnes, nec contra omnes, nec pro

amminus, er ommibus, eadem modo dicendum arEntrar

XXXXVI. Is erit ergo eloquens, qui ad id, quodcumque deshit, poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, ut quidque erit dicendum, im dest: et scum jejune, nec grandia minute, nec tem conten; sed erit rebus ipsis par et æqualis arate. Pancipia verecunda, non elatis incensa verIns set aura sentendis, vel ad offensionem adversuri, vel at commendationem su Narrationes crediinles, ner historico, sed prope quotidiano, sermone explicate dilucide. Dein, si temes causæ, tum etiam argumentandi tenne film et in docendo et in refelTending idque in tenebitur, ut, quanta ad rem, tanta ad rationem fat accessio. Cum vero causa ea incilerit, in qui vis eloquentie possit expromi, tum se latius fundet ocator; tum reget et flectet animos, et sic afficiet, ut volet; id est, ut causæ natura, et ratio temporis, postulabit. Sed erit duplex omnis ejus conatius ille admirabilis, propter quem adscendit in tuntum honorem eloquentia. Nam, cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum Ballam, misi ant grave aut elegans, excidat; tum sunt maxime luminose, et quasi actuosæ, partes dur; quarum alteram in universi generis quæstione pono, quam (ut supra dixi) Græci appellant OG: alteram in augendis amplificandisque rebus, quæ ab eisdem Augos est nominata: quæ etsi æquabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis ime excellet; qui commune

[graphic]

jecturâ solet. Dicetur autem non Peripateticorum more (est enim illorum exercitatio elegans jam inde ab Aristotele constituta), sed aliquanto nervosius : et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur, et in adversarios aspere. Augendis vero rebus, et contra abjiciendis, nihil est, quod non perficere possit oratio; quod et inter media argumenta faciendum est, quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et pæne infinite in perorando.

XXXVII. Duo sunt, quæ, bene tractata ab oratore, admirabilem eloquentiam faciant ; quorum alterum est, quod Græci HSxov vocant, ad naturas, et ad mores, et ad omnem vitæ consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem П nominant, quo perturbantur animi et concitantur; in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, jucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo causæ eripiuntur; quod, cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos, mediocres, aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu, sæpe adversarios de statu omni dejecimus. Nobis, pro familiari reo, summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus, Catilina, in senatu accusatus, obmutuit. Nobis, privatâ in causâ magnâ et gravi, cum cœpisset Curio pater respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.

Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore, assequebar. Quæ qualiacumque in me sunt, (me enim ipsum pœnitet, quanta sint) sed apparent in orationibus; etsi carent libri spiritu illo, propter quem majora eadem illa, cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent.

XXXVIII. Nec vero miseratione solum mens ju..

dicum permovenda est (quâ nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus; ut aliâ in causâ, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complêrimus forum): sed etiam est faciendum, ut irascatur judex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate afficiatur, speret, metuat, lætetur, doleat; quâ in varietate, duriorum, accusatio suppeditabit exempla; mitiorum, defensiones meæ. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita judicarem; nec in veritate crimen arrogantiæ extimescerem. Sed (ut supra dixi) nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam. Nec unquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Uterer exemplis domesticis, nisi ea legisses: uterer alienis vel Latinis, si ulla reperirem ; vel Græcis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt, nec ea judiciorum: nihil Antonii, nihil Cottæ, nihil Sulpicii: dicebat melius, quam scripsit, Hortensius.

Verum hæc vis, quam quærimus, quanta sit, suspicemur, quoniam exemplum non habemus; aut, si exempla sequimur, a Demosthene sumamus, et quidem perpetuæ dictionis, ex eo loco, unde, in Ctesiphontis judicio, de suis factis, consiliis, meritis in rempublicam, aggressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam, quæ est insita in mentibus nostris, includi sic potest, ut major eloquentia non requiratur.

XXXIX. Sed jam forma ipsa restat, et character ille qui dicitur; qui qualis esse debeat, ex ipsis, quæ supra dicta sunt, intelligi potest. Nam et singulorum verborum et collocatorum lumina attigimus ; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum, nisi aut elegans aut grave, exeat: ex omnique genere frequentissimæ translationes erunt, quod eæ, propter si

militudinem, transferunt animos, et réferunt, ac movent huc et illuc; qui motus cogitationis, celeriter agitatus, per se ipse delectat.

Et reliqua, ex collocatione verborum quæ sumuntur quasi lumina, magnum afferunt ornatum orationi. Sunt enim similia illis, quæ, in amplo ornatu scenæ aut fori, appellantur insignia; non quod sola ornent, sed quod excellant. Eadem ratio est horum, quæ sunt orationis lumina, et quodammodo insignia; cum aut duplicantur iteranturque verba, aut breviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur sæpius oratio, aut in idem conjicitur, aut in utrumque, aut adjungitur idem iteratum, aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non in eâdem sententiâ ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba, vel desinunt; aut multis modis contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum versus reditur; aut cum, demtis conjunctionibus, dissolute plura dicuntur; aut cum, aliquid prætereuntes, cur id faciamus, ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsi, quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis; aut cum ejusdem nominis casus sæpius com

mutatur.

Sed sententiarum ornamenta majora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent, idcirco ejus eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quâdam conformatione sententiæ dicitur: nec aliud quidquam est, dicere, nisi omnes, aut certe plerasque, aliquâ specie illuminare sententias; quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti, aut exemplis? tantum notetur locus.

XL. Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset sæpe multis modis eamdem et unam rem; et hæreat in eâdem commoreturque sententiâ: sæpe etiam ut extenuet aliquid; sæpe ut irrideat; ut declinet a proposito, deflectatque sententiam; ut pro(Rhetor.) VOL. II.

E

« IndietroContinua »