Immagini della pagina
PDF
ePub

repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicam de naturâ rerum, cujus cognitio magnam orationis suppeditat copiam ? de vitâ, de officiis, de virtute, de moribus ? sine multâ earum ipsarum rerum disciplinâ, aut dici, aut intelligi potest?

V. Ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia, quæ sola tum quidem tradebantur ab iis qui dicendi numerabantur magistri: quo fit, ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intelligendi, alia dicendi, disciplina est : et ab aliis rerum, ab aliis verborum, doctrina quæritur. Itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiæ patrum nostrorum tribuebat ætas, vir naturâ peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit, disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in ejus mente species eloquentiæ, quam cernebat animo, re ipsâ non videbat. Vir autem acerrimo ingenio, (sic enim fuit) multa et in se et in aliis desiderans, neminem plane, qui recte appellari eloquens posset, videbat. Quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quamdam formam eloquentiæ, cui quoniam nihil deerat, eos, quibus aliquid aut plura deerant, in eam formam non poterat includere. Investigemus, hunc igitur, Brute, si possumus, quem nunquam vidit Antonius, aut qui omnino nullus unquam fuit ; quem si imitari atque exprimere non possumus,(quod idem ille vix Deo concessum esse dicebat) at, qualis esse debeat, poterimus fortasse dicere.

VI. Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt; peræque autem (id quod volumus) perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui (ut ita dicam) fuerunt cum amplâ et sententiarum gravitate, et majestate verborum, vehementes, varii, copiosi, graves ; ad permovendos et convertendos animos instructi et parati. Quod ipsum alii asperâ, tristi, horridâ oratione, neque perfectâ neque conclusâ ; alii lævi, et structâ, et terminatâ; et contra tenues, acuti, omnia docentes, et dilucidiora, non ampliora, facientes, subtili quâdam et pressâ oratione limati. In eodemque genere alii callidi, sed impoliti, et consulto rudium similes et imperitorum ; alii in eâdem jejunitate concinniores, id est, faceti, florentes etiam, et leviter ornati.

Est autem quidam interjectus, inter hos medius, et quasi temperatus, nec acumine posteriorum, nec [flumine) utens superiorum, ut cinnus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps; vel utriusque (si verum quærimus) potius expers. Isque uno tenore (ut aiunt) in dicendo fluit, nihil afferens præter facilitatem et æquabilitatem ; aut addit aliquos, ut in coronâ, toros, omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit. Horum singulorum generum quicumque vim (singulis] consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quærendum est, satisne id, quod volumus, effecerint.

VII. Videmus enim fuisse quosdam, qui idem ornate ac graviter, iidem versute et subtiliter, dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus ! esset egregium non quærere externa, domesticis esse contentos. Sed ego idem, qui in illo sermone nostro, qui est expositus in Bruto, multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios, vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum anteferre Demosthenem, qui vim accommodârit ad eam, quam sentiam, eloquentiam, non ad eam, quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam, nec callidior, nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ii, quorum sermo imperitus increbuit, qui aut dici se desiderant Atticos, aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas. Quid enim sit Atticum, discant ; eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate suâ, metiantur. Nunc

[ocr errors][merged small]

enim tantum quisque laudat, quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo, judicio minus firmo præditos, docere, quæ sit propria laus Atticorum, non alienum puto.

VIII. Semper oratorum eloquentiæ moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim, qui probari volunt, voluntatem eorum, qui audiunt, intuentur ; ad eamque, et ad eorum arbitrium et nutum, totos se fingunt et accommodant. Itaque Caria, et Phrygia, et Mysia, quod minime polítæ, minimeque elegantes sunt, adsciverunt, aptum suis auribus, opimum quoddam, et tamquam (adipatæ] dictionis genus, quod eorum vicini (non ita lato interjecto mari) Rhodii nunquam probaverunt, Græci multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt ; quorum semper fuit prudens sincerumque judicium, nihil ut possent, nisi incorruptum, audire, et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum, ponere audebat.

Itaque hic, quem præstitisse diximus cæteris, in illâ pro Ctesiphonte oratione longe optimâ, submissus a primo ; deinde, dum de legibus disputat, pressus; post sensím incedens, judices ut vidit ardentes, in reliquis exsultavit audacius. Ac tamen in hoc ipso, diligenter examinante verborum omnium pondera, reprehendit Æschines quædam, et exagitat; illudensque, dira, odiosa, intolerabilia, esse dicit

. Quinetiam quærit ab ipso, cum quidem eum belluam appellet, utrum illa verba an portenta sint; ut Æschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. Facile est enim verbum aliquod ardens (ut ita dicam) notare, idque, restinctis jam animorum incendiis, irridere. Itaque, se purgans, jocatur Demosthenes : negat, in eo positas esse fortunas Græciæ, (hoc an illud verbum dixerit,] huc an illuc manum porrexerit. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur, ut putidus ? Cum vero, inclinatâ ululantique voce, more Asiatico, canere cæpisset, quis eum ferret ? aut quis potius non juberet auferri ?

IX. Ad Atticorum igitur aures teretes et religiosas qui se accommodant, ii sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo, quale sit, suspicantur. Putant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum ; quod Attice, non falluntur. Istorum enim judicio si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primæ sine controversiâ deferebantur: qui si tenui genere uteretur, nunquam ab Aristophane poëtâ fulgere, tonare, permiscere Græciam, dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus, Lysias, (quis enim id possit negare ?) dum intelligamus, hoc esse Atticum in Lysiâ, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens aut ineptum. Ornate vero, et graviter et copiose dicere, aut Atticorum sit, aut ne sit Æschines, neve Demosthenes, Atticus.

Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, novum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam, qui Lysiam sequuntur, causidicum quemdam sequuntur : non illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen, et qui in forensibus causis possit præclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat, et proelia, graviter sane, et probe: sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum, et publicum. Ipsæ illæ conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut intelligantur ; quod est in oratione civili vitium vel maximum. Quæ est autem in hominibus tanta perversitas, ut, inventis frugibus, glande vescantur ? An victus hominum, Atheniensium beneficio, excoli potuit, oratio non potuit ? Quis porro unquam Græcorum rhetorum a Thucydide quidquam duxit ? At laudatus est ab omnibus : fateor : sed ita, ut rerum explicator prudens, severus, gravis; non ut in judi

ciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret. Itaque nunquam est numeratus orator. Nec vero, si historiam non scripsisset, nomen ejus (non) exstaret, cum præsertim fuisset honoratus et nobilis. Hujus tamen nemo neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur: sed, cum mutila quædam et hiantia locuti sunt, quæ vel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam, qui Xenophontis similem esse se cuperet ; cujus sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. Referamus nos igitur ad eum, quem volumus, inchoandum, et eâdem eloquentiâ informandum, quam in nullo cognovit Antonius.

X. Magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur: sed nihil difficile amanti puto. Amo autem, et semper amavi, ingenium, studia, mores tuos. Incendor porro quotidie magis, non desiderio solum (quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victûs, doctissimos sermones requirens tuos), sed etiam admirabili famâ virtutum incredibilium, quæ, specie dispares, prudentiâ conjunguntur. Quid enim tam distans, quam a severitate comitas ? Quis tamen unquam te aut sanctior est habitus, aut dulcior ? Quid tam difficile, quam in plurimorum controversiis dijudicandis ab omnibus diligi ? consequeris tamen, ut eos ipsos, quos contra statuas, æquos placatosque dimittas : itaque efficis, ut, cum gratiæ causâ nihil facias, omnia tamen sint grata, quæ facis. Ergo omnibus terris una Gallia communi non ardet incendio; in quâ frueris ipse te, cum in Italiæ luce cognosceris, versarisque in optimorum civium vel flore, vel robore. Jam quantum illud est, quod in maximis occupationibus nunquam intermittis studia doctrinæ ! semper aut ipse scribis aliquid, aut me vocas ad scribendum !

Itaque hoc sum aggressus statim, “ Catone” absoluto; quem ipsum nunquam attigissem, tempora

« IndietroContinua »