Titi Livi Ab urbe condita: Libri VI-X

Copertina anteriore
E Typographeo Clarendoniano, 1919

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 18 - Itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium muris avocari ab spe capiendae in dies urbis baud e re publica esset, 12 actum cum tribunis est, ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem -, gereret quoad debellatum cum Graecis esset.
Pagina 20 - Curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus, congruentes ; milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in8 praesidiis, saepe iisdem mani16 pulis permixti fuerant.
Pagina 37 - ... lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos : et senatum extemplo citaverunt eo ordine , qui ante censores Ap.
Pagina 7 - In secundo interregno orta contentio est, quod duo 12 patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse.
Pagina 5 - Claudi censura vires nacta, qui senatum pnmus libertinorum filiis lectis inquinaverat et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nee in curia adeptus erat, quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit.
Pagina 22 - Nerulum vi captum. et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios vulgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni : née arma modo, sed iura etiam Romana late pollebant.
Pagina 7 - Dictator triumphans in urbem rediit. — Habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arretinorum compositis et Cilnio 1 genere cum plebe in 14 gratiam reducto.
Pagina 27 - Victum eo die 8 ob impotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei; iussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris, non corpus ob- 9 noxium esset. Ita nexi soluti, cautumque in posterum, ne necterentur.