Immagini della pagina
PDF
ePub

civium romanorum, et in beneficiis 14 ad ærarium delatus est a L. Lucullo prætore et consule. Quære argumenta, si qua potes: numquam enim hic neque suo15, neque amicorum judicio revincetur.

VI. Quæres a nobis, Grati, cur tantopere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessæ conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse, quod quotidie dicamus, in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus 3? Ego vero fateor, me his studiis esse deditum. Ceteros pudeat, si qui ita se literis abdiderunt, ut nihil possint ex his neque ad communem afferre fructum 4, neque in adspectum lucemque proferre. Me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices, ut ab nullius

factio civium rom. propria est. Itaque neque testamentum quisquam facere, neque testamento capere poterat, nisi qui civis romanus esset; peregrinus non poterat.

14. In beneficiis. Delatus est in tabulas publicas, quæ in ærario asservabantur, ut qui mereretur beneficia populi rom. nempe honores et vitæ ornamenta. Erat itaque non emolumentum, sed merus honor et commendatio virorum illorum, apud populum, illis profutura vel ad majora ornamenta a rep. consequenda, vel ad pericula, si quæ exstitissent, sublevanda. Conf. Gronovium, de Pecun. vet. III, 7.

15. Suo. Quia legi satisfecit, et se semper civem rom. et professus est, et egit.-Amicorum.Qui hoc idem testantur et eum tamquam civem habuere.

VI. 1. Convicio. Causidicorum clamoribus.

2. Quod quotidie dicamus. Nullus enim fere dies fuit, quo non dixerit pro reo.

3. Relaxemus. Remittamus. Respondet hoc verbum voci contentio ; utrumque autem ab arcu contento aut remisso ad animum, vel omnes vires intendentem, vel se recreantem translatum est. Ceterum quæ hic ait orator de literis post alios labores et dulcibus et jucundis ea hisce verbis expressit poeta, Ecl. V, 45: « Tale tuum carmen nobis, divine poeta, Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo ».

4. Ad communem afferre fructum. In lucem proferre ad communem utilitatem, qui literarum est finis.

umquam me tempore 5, aut commodum aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardarit? Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum ; quantum alii tribuunt tempestivis conviviis 7; quantum denique aleæ, quantum pilæ; tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sumpsero? Atque hoc adeo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis hæc quoque censetur 9 oratio et facultas; quæ, quantacumque in me, numquam amicorum periculis defuit. Quæ si cui levior videtur; illa quidem certe, quæ summa sunt, ex quo fonte hauriam,

sentio.

8

Nam, nisi multorum præceptis 1o, multisque literis

[blocks in formation]

8. Recolenda. Repetenda, retra. ctanda.

9. Censetur. Ex studiis humanitatis, poeseos præsertim, censetur, id est, æstimatur facultas oratoria, ut is pro perfecto oratore habeatur, qui in illis studiis feliciter est versatus, et ea ad bene dicendum maxime valeant. Censere, ait Festus, ideo æstimare significat, quia tanti quisque rem suam æstimabat, quanti censores censuissent. Et eodem sensu occurrit in Parad. VI, 2. Gesnerus autem hac lectione rejecta, revocat olim vulgatam crescit, i. e. augetur, præsidia inde et ornamenta capit. Verum prior lectio nobis præstare videtur, et plerique editores observavere.

[blocks in formation]

mihi ab adolescentia suasissem, nihil esse in vita magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem11; in ea autem persequenda 12 omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsilii 13, parvi esse ducenda: numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus objecissem 14. Sed pleni 15 omnes sunt libri, plenæ sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quæ jacerent in tenebris omnia, nisi literarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines, non solum ad intuendum 16, verum etiam ad imitandum, fortissimorum virorum expressas scriptores et græci, et latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda republica proponens, animum et mentem meam ipsa cogitatione "7 hominum excellentium conformabam.

VII. Quæret quispiam: Quid? illi ipsi summi viri, quorum virtutes literis proditæ sunt, istane' doctrina, quam tu laudibus effers, eruditi fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare2; sed tamen est cer

11. Honestatem. Gloriam virtute partam. Qua etiam sententia utitur Paulus apostolus ad Phil. IV, 8.

12. Persequenda. Ut tandem ea fruamur.

13. Exsilii. Pulchrum eum hæc profiteri ac quodammodo venientem prospicere calamitatem, qua paucis post diebus Italia est expulsus.

14. Objecissem. Quum Catilinæ nefarios conatus oppressit.

15. Sed pleni. Nihil aliud fere in libris est, nisi gloriam præ ceteris rebus expetendam, et innumerabilia sunt veterum exempla, quæ in tenebris obruta jacerent, nisi ea face sua literæ collustrarent. Eodem sensu ce

cinit Horatius, quem adi, Od. IV, 8 et 9.

16. Ad intuendum. Non solum voluptatis et oculorum gratia, sed ut eorum mores vita nostra exprimamus. Confer Tacitum in pulcherrima Agricolæ peroratione.

17. Cogitatione. Cogitando contemplandoque homines excellentes. VII. 1. Istane doctrina. Illis et eloquentiæ et philosophiæ præceptis.

2. De omnibus confirmare. Quum nec omnes eruditi, nec omnes literarum expertes; et apud veteres Romanos, illos horridos et incultos, multi se græcas literas contemnere profitebantur.

tum, quid respondeam 3. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina4, naturæ ipsius habitu prope divino, per se ipsos et moderatos, et graves exstitisse fateor. Etiam illud adjungo, sæpius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, quum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quædam 5 conformatioque doctrinæ, tum illud nescio quid 6 præclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum; ex hoc C. Lælium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos 7; ex hoc fortissimum virum, et illis temporibus doctissimum, M. Catonem & illum senem: qui profecto, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem literis adjuvarentur 9, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et

3. Quid respondeam. Illud certe respondebo.

4. Sine doctrina. Quales prima Romæ ætas tulit, qui habitu, i, e. indole prope cælesti, et modestiam et magnanimitatem omnibus populis approbaverunt.

5. Quædam conformatio. Sic conformare ingenium et mentem supra cap. 6; doctrina enim humanæ menti veram dat et genuinam formam. Al. confirmatioque. Sequimur Lambin. Græv. Ernest. nec damnamus alterum. J. V. L.

6. Nescio quid. Verba hæc, ut apud nos, non solum minuendi causa dicuntur, sed etiam de re aliqua præstanti et ejusmodi ut ejus magnitudinem et præstantiam mens nostra non assequi posse videatur.

7. Continentissimos. Hos tres Catulus pater ita laudat apud Ciceronem, de Orat. II, 37, « Non tulit ullos hæc civitas aut gloria clariores, aut auctoritate graviores, aut humanitate politiores P. Africano, C. Lælio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex Græcia palam semper habuerunt ».

8. M. Catonem. «Nemo apud populum fortior, nemo melior senator, idem facile optimus imperator: denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille non quum investigarit et scierit, tum etiam conscripserit ». De Orat. III, 33.

9. Adjuvarentur. Si se tum, quum literis operam dabaut, nullo modo literis ad adipiscendam virtutem adjutos crederent. Frustra alii mutant adjuvaremur. »

[ocr errors]

si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen, ut opinor, hanc animi adversionem 10 humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam ceteræ neque temporum sunt, neque ætatum omnium, neque locorum : hæc studia adolescentiam alunt 12, senectutem oblectant; secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent 13; delectant domi, non impediunt foris; pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusti

cantur.

2

VIII. Quod si ipsi hæc neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam quum in aliis videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? Qui quum esset senex mortuus, tamen, propter excellentem artem ac venustatem, videbatur omnino mori non debuisse 3. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibiles

10. Muret. Var. lect. XII, 15, legit animi aversionem; al. e Laz, Bonamici conjectura, animi remissionem. J. V. L.

11. Neque temporum sunt. Jurisprudentia enim et eloquentia, ut ipse pro Murena dixit, si belli tumultus increpuerit, jacent. Et alia sunt studia fori, alia curiæ, alia urbis, alia ruris.

12. Alunt. Quodam cibo nutriunt: ut in Off. I, 30, « hominis autem mens discendo alitur ». Victorius, Grævius et Ernesti ex plerisque codicibus « agunt », quod suaserat Muretus, ut sensus sit: subigunt, acuunt adolescentium ingenium. Verum nos alteram sequuti sumus lectionem, ut simpliciorem, magis Ciceronis ingenio consentaneam, et quod his semper verbis apud nos locus ille sit prolatus. J.V. L.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »