hujus temporis accusatio. Præturæ jurisdictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur 15; ea vero, in summo et periculosissimo reipublicæ tempore, etiam ab inimicis laudatur. At a testibus læditur 16. Antequam dico, a quibus, qua spe, qua vi17, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia præditis, dicam de genere universo 18, et de conditione omnium nostrum. Per deos immortales! judices, vos, quomodo is, qui anno ante Romæ jus dixerat, anno post in Asia jus dixerit, a testibus quæretis ignotis? ipsi conjectura nihil judicabitis? In tam varia jurisdictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum 19 læsæ voluntates: quæ est umquam jacta non suspicio, , quæ tamen solet esse falsa, sed iracundiæ vox, aut doloris? Et is est reus avaritiæ, qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate 20, in suspiciosissimo negotio, maledictum omne, non modo crimen effugit? Prætereo illa, quæ prætereunda non sunt: nullum hujus in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare, nisi vobis 21? Tmolites ille vicanus, homo non modo legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis majoribus præstitit. 15. Non attingitur. Accusator nullam de hac jurisdictione mentionem facit.-Periculosissimo... tempore. Tam quum Catilinæ conjuratio flagraret. " At 16. Pantagathus conjicit, Asiatica a testibus læditur», probante Ursino. J. V. L. 17. Lamb. Græv. Ern. Beck, delent hæc duo verba: servamus cum Lallem. et multis MSS. J. V. L. 18. De genere universo. De testibus universum, et de injuriis quibus omnes obnoxii sumus. 19. Gratiosorum. Id est, potentium. 20. Maledicentissima civitate. Id est, Romæ. Ut pro M. Cœlio : « at fuit fama quotusque istam effugere potest, in tam maledica civitate ? » 21. Nisi vobis. Qui Flaccum peni nobis, sed ne inter suos quidem notus, vos docebit, qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adolescentem, provinciæ maximæ 22 sanctissimum virum, nostri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum 23 quæstoremque cognoverunt? quem vos præsentes constantissimum senatorem, justissimum prætorem, atque amantissimum reipublicæ civem judicastis? De quibus vos aliis testes esse debetis, de iis ipsi alios testes 24 audietis? IV. At quos testes? primum dicam (id quod est commune) Græcos: non quo nationi huic 1 ego unus maxime fidem derogem; nam, si quis umquam de nostris hominibus a genere isto, studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror, et magis etiam tum, quum plus erat otii, fuisse: sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc judicium deducti non sunt; multi impudentes, illiterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verumtamen hoc dico de toto genere Græcorum : CK ctore Quintiliano, lib. IV : « Vitandum est ne in ordinem quemquam contu. meliosi esse videamur ». Sed aliquando, ut idem dicit lib. XI, cap. 1 : « Fides patrocinii cogit quædam de universo genere aliquorum hominum dicere, ut libertinorum, vel militum, vel publicanorum, vel similiter aliorum, in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quæ lædunt, non libenter tractare videaris... Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie detra. eturus græcis testibus fidem, doctrinam his concedit, ac literas; seque ejus gentis amatorem esse profitetur ». 2. Variis de causis. Quas ipse in novo fragmento enumeravit. Quo etiam præclarius fragmenti ejus locus designatur. tribuo illis literas, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam; denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno: testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit; totiusque hujusce rei quæ quæ sit vis, quæ auctoritas, quod pondus, ignorant. Unde illud est, DA MIHI TESTIMONIUM MUTUUM. Num Gallorum3, num Hispanorum putatur? Totum istud Græcorum est : ut etiam, qui græce nesciunt, hoc, quibus verbis a Græcis dici soleat, sciant. Itaque videte, quo vultu, qua confidentia dicant : tum intelligetis, qua religione dicant. Numquam nobis ad rogatum 5 respondent; semper accusatori plus, quam ad rogatum. Numquam laborant, quemadmodum probent, quod dicunt; sed quemadmodum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco, quod, ut ipse aiebat, libertus erat ejus turpi judicio condemnatus. Nihil dixit, quod læderet eum, quum cuperet 7: impediebat enim religio. Tamen id, quod dixit, quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit? Quam promptus homo 9 P. Septimius? quam iratus de judicio, et de villico? tamen hæsitabat; tamen ejus ira fatebatur se iratum esse quod libertus, etc.. Turpi. Quo infamabatur. 7. Læderet eum, quum cuperet. Sic pro Sulla, 7: In quem tu, quum cuperes, nullam contumeliam jacere potueris ». Eum abest pluribus MSS. Delevit Grævius. J. V. L. 8. Impediebat enim religio. Jurisjurandi; nam testes jurati dicebant. 9. Quam promptus homo. Infra: <« literas misit de villico P. Septimii, hominis ornati, qui villicus cædem fecerat. Septimium ardentem iracundia videre potuistis ». De judicio, et de villico. Pro, de judicio villici. cundiæ religio nonnumquam repugnabat. Inimicus M. Cœlius 1o, quod, quum in re manifesta putasset" nefas esse, publicanum judicare contra publicanum12, sublatus erat e numero recuperatorum 13: tamen tenuit se, neque attulit in judicium quidquam ad lædendum, nisi voluntatem. V. Hi si Græci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valerent', quam dolor ac simultas : omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Græcus testis quum ea voluntate processit 2, ut lædat, non jurisjurandi, sed lædendi verba meditatur 3; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat; nihil aliud curat. Itaque non optimus quisque, nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur. Vos autem in privatis minimarum rerum judiciis testem diligenter expenditis etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, num, manifeste reum, quem propter sodalitium absolveret. V. 1. Nisi nostri mores ac disciplina plus valerent. Id est, si cognitio morum nostrorum non vocem præcluderet dolori ac simultati. 2. Processit. Alii, procedit. 3. Verba meditatur. Parum curat. Cicero, Off. III, 29: « In jurejurando non qui metus, sed quæ vis sit, debet intelligi. Est enim jusjurandum affirmatio religiosa. Quod autem affirmate, quasi deo teste, promiseris, id tenendum est ». Leg. II, 7 : « Quam sancta sit societas civium inter ipsos diis immortalibus interpositis, tum judicibus tum testibus ». ut se ipse sustentat! ut omnia verba moderatur! ut timet, ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve, quam sit necesse, dicat! Num illos item 6 putatis? quibus jusjurandum jocus est; testimonium, ludus; existimatio vestra 7, tenebræ; laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio. Sed non dilatabo orationem meam : etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare vanitatem 9. Sed propius accedam de his vestris testibus dicam. Vehementem accusatorem 10 nacti sumus, judices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum : quem spero his rebus fore magno usui et amicis, et reipublicæ. Sed certe inflammatus incredibili cupiditate 12, hanc causam accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo? comitatum dico? immo vero quantus exercitus? quæ jactura 13? qui sumptus? civibus. Homo romanus. Ut se ipse Sustentat. A trutina translatio. Se sustinet, se cohibet, verba ponderat, ne quid dicat a vero alienum cavet. 6. Al. idem. J. V. L. 7. Ant. Augustin. conjicit tricæ; Pantagathus vero, «existimatio, verba; tenebræ, laus, merces, etc. » J. V. L. 8. Potest. Al. posset. 9. Explicare vanitatem, Vanitas dicitur de omnibus iis rebus, quæ inanem habent speciem, a veritate alienam, ut de mendacio. Off. I, 42: «Nihil proficiunt, nisi admodum mentiantur, nec vero est turpius quidquam vanitate ». 10. Vehementem accusatorem. Mos erat Romæ, ut ei qui in causa repetundarum accusator constitutus erat, dies darentur ad inquirenda rei vitia quum alibi, tum præcipue in provincia ea quæ vexata dicebatur, ut Ciceroni ad inquirenda vitia Verris dati sunt dies centum et decem. In Flacci inquisitione per Græciam quam immoderatum, quam vehementem se Lælius præstiterit, Cicero hic docet, ut ostendat qnam levia et vana sint testimonia ea quæ in Flaccum dicta sunt. 11. His rebus. Al. delendum his rebus censent. Sensus est: Vehementem acremque Lælii indolem, hac in accusatione perspectam, illumque animi vigorem quo summa contentione ac diligentia susceptas res agit, si ad amicorum opem, et ad præsidium reipublicæ conferatur, his fore perutilem. 12. Incredibili cupiditate. Flacci pessumdandi. 13. Quæ jactura. Non hic damnum intelligitur; sed ingens pecunia, immensi sumptus facti in hanc inquisitionem. |