pressio1o, non occasio, non vis, non tempus, non imperium, non secures ad injuriam faciendam Flacci animum impulerunt. Itaque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimonii sui: negavit, a privato pecuniam in provincia prætorem petere oportere. Cur tandem, M. Lurco, non oportet? eripere, extorquere, accipere contra leges non oportet: petere non oportere, numquam ostendes, nisi docueris non licere. An legationes sumere liberas 12, exigendi causa, sicut et tu ipse nuper, et multi viri boni sæpe fecerunt, rectum est; quod ego non reprehendo; socios video queri 13: prætorem, si hereditatem in provincia non reliquerit 14, non solum reprehendendum, verum etiam condemnandum putas? XXXV. Doti, inquit, Valeria pecuniam omnem suam dixerat. Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis, illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quæcumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo religioni3 suæ, tamen iratum Flacco esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiæ suæ, neque reticendam puta vit. Questus est, libertum suum, Flacco prætore, esse damnatum. O conditiones miseras administrandarum provinciarum! in quibus diligentia plena simultatum est; negligentia, vituperationum : ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata; sermo insidiosus 5, assentatio perniciosa; frons omnium familiaris, multorum animus iratus; iracundiæ occulta, blanditia aperta: venientes prætores exspectant 6, præsentibus inserviunt, abeuntes deserunt. Sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in prætermittendis provinciis laudare videamur. Literas 9 misit de villico P. Septimii, hominis ornati, qui villicus cædem fecerat : Septimium ardentem iracundia videre potuistis. In Lurconis libertum judicium ex edicto dedit: hostis est Lurco. Quid igitur? hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda 10? An simultates 11, nescio quas, cum libertis vestris Flaccus exercet? An vobis in vestris vestrorumque causis severitas odio est; eamdem laudatis, quum de nobis judicatis? II XXXVI. At iste Andro1, spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit. Quid, si veniat? Decisionis arbiter2 C. Cæcilius fuit. Quo splendore 4. Pl. simultatum. Excitant odia, si sint diligentiores in exercendo jure prætores. 5. Sermo insidiosus. Superiora de prætoribus, hæc de provincialibus, quorum sermo insidias tendit, assentatio perniciem molitur. 6. Exspectant. Magno cum studio exspectare videntur. 7. Prætermittendis. Edd. ante Lambinum, omittendis. J.V. L. 8. Provinciis. Quum scilicet e consulatu in provinciam ire noluit; et postea invitus in Ciliciam profectus est. Vid. Epistol. ad Atticum, V, 15. 9. Literas misit. Flaccus Asiæ prætor, ut Septimii villicus, qui cædem facerat, comprehenderetur. 10. Tradenda. Omnino dedenda, quam pro arbitrio vexent. 11. An simultates. Nam fidem vos facere poteritis, ideo damnatos libertos vestros, quod cum eis simultates Flaccus exercebat. XXXVI. 1. Andro. Valeriæ vir. 2. Decisionis arbiter. Testis transactionis, qui, tamquam testis, præsto fuit, quum paciscerentur. vir? qua fide? qua religione? Obsignator3 C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens, et constans, et gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? Quid? si ista omnis pecunia huic adolescentulo, L. Flacco4, reddita est; si petita, si redacta5, si per hunc Antiochum, paternum hujus adolescentis libertum, seni illi Flacco probatissimum, videmurne non solum avaritiæ crimen effugere, sed etiam liberalitatis laudem assequi singularem? Communem enim hereditatem, quæ æqualiter ad utrumque lege venisset, concessit adolescenti, propinquo suo; nihil ipse attigit de Valerianis bonis : quod statuerat facere, adductus hujus pudore, et non amplissimis patrimonii copiis, id non solum fecit, sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex quo intelligi debet, eum contra leges pecunias non cepisse, qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis. At Falcidianum crimen est ingens. Talenta quinquaginta 9 se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. 3. Obsig. Pactionis ac decisionis. 4. L. Flacco. Quis fuerit Flaccus ille, et quo vinculo cum Valeria jungeretur, non liquet. 5. Redacta. In arcam, in loculos. 6. Seni illi Flacco. Patri hujus Flacci, quem Cicero defendit. 7. Hujus pudore. Summa hujus adolescentuli Flacci sapientia et modestia adductus, quod statuerat facere non solum fecit, sed magnificentissime et nobilissime fecit. 8. Non cepisse. Quo crimine causam dicebat. 9. Talenta quinquaginta. Prætori Flacco crimen erat, a Falcidio L talenta, seu н-$ DCCCC millia abstulisse; quod sic diluit Cicero: « at fructus Trallianorum, Globulo prætore, Falcidius H-S DCCCC millibus emerat »>. Dicebat accusator summam eam primo Globulo, dein Flacco iterum persolvere jussum Falcidium. Si quantum, ait orator, Globulo primum dederat, tantum postea Flacco dedit; eo consilio certe dedit, ne Flaccus irritam emptionem faceret, ut irritam, fructusque iterum alteri plus offerenti venderet: ostendit igitur ipse Trallianorum fructus multo plus valere quam ipse emerat, alioquin ipsam repudiasset emptionem ; « dat de lucro, nihil detrahit de vivo.. Fac eos fructus cxx talenta valuisse; quum Globulo . dedisset, quamvis totidem sibi per vim a Flacco eripe Non adest. Quomodo igitur dicit? Epistolam mater ejus profert, et alteram soror; scriptum ad se dicuntesse ab illo, tantam pecuniam Flacco datam. Ergo is, qui si1o aram tenens juraret, crederet nemo, per epistolam, quod volet, injuratus probabit? At qui vir? quam non amicus suis civibus? qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Græcorum conviviis maluit dissipare. Quid attinuit relinquere hanc urbem? libertate tam præclara carere? adire periculum navigandi? quasi bona comesse Romæ non liceret. Nunc denique materculæ suæ festivus filius, aniculæ minime suspiciosa, purgat se per epistolam, ut eam pecuniam, quacum 12 trajecerat, non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. XXXVII. At fructus isti Trallianorum, Globulo prætore, venierunt: Falcidius emerat H-S nongentis millibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat, ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid, quod certe multo pluris esset: dat de lucro; nihil detrahit de vivo: minus igitur lucri facit. Cur Albanum 2 venire jubet? cur matri præterea blanditur? cur epistolis et sororis, et matris imbecillitatem aucupatur? Postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, rentur, non detrahit illa Falcidius de vivo, h. e. de illis L talentis pro emptione datis; sed ex LXX quæ lucrabatur, adeoque tantum minus lucri facit, nihil damni patitur. Ceterum satis obscura argumentatio non optimo jure h. 1. disputare Ciceronem monet. 10. Beck. recepit, « cui, si aram tenens », ex emendatione Grævii. Sine causa, ut recte monet Garaton. ad Philipp. II, 16. J. V. L. 1. Conficere potuit. Decoquere, consumere. 12. Codd. Franc. Guelf. al. « quam trajecerat ». J. V. L. XXXVII. 1. Editores Lipsienses restituerunt nuper antiquam lectionem, venierant. J. V. L. 2. Albanum. Hoc est argumentum argumenti contra Flaccum : villam Albanam vendidit, ut talenta Flacco daret. Respondet Cicero dissipati patrimonii culpam in Flaccum a se transferre conari Falcidium, quum ideo tantum vendiderit, ut luxuriose cum Græcis viveret. in provincia: mater negat. Venisset, inquit, si esset denuntiatum 3. Tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses. Sed hominem ab4 negotio abducere noluisti: magnum erat ei certamen propositum, magna cum Græcis contentio; qui tamen, ut opinor, jacent victi. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum, bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Læli, de epistolis istis indicavit? Mulieres negant se scire. Quis is est igitur 5? ille ipse tibi, se ad matrem et sororem scripsisse, narravit? An etiam scripsit oratu tuo? At vero M, Æbutium, et constantissimum, et pudentissimum hominem, Falcidii affinem, nihil interrogas? nihil ejus generum, pari fide præditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non posset. His tu igitur epistolis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato, tantum te crimen probaturum putasti; præsertim quum ipse, non deducendo Falcidium, judicium feceris, plus falsam epistolam habituram ponderis, quam ipsius præsentis fictam vocem et simulatum dolorem? XXXVIII. Sed quid ego1 de epistolis Falcidii, aut de Androne Sextilio, aut de Deciani censu tamdiu disputo et expostulo? de salute omnium nostrum, de 3. Denuntiatum. Denuntiabat accusator testibus, ut adessent. 4. Ab negotio. A re seria; quod jocando dicit, ut ex sequentibus patet. 5. Græv. et Garaton. in vett. edd. legi testantur, «Quid est igitur? ille tibi ». Gruter. e MSS suis, « negant se scire, qui sis. Ipse igitur ille tibi». Sic jam Gulielmius. J. V, L.. 6. Codd. al. hortatu; al. mendose, ornatu; Naug. ed. rogatu. J. V. L. 7. Deducendo. In judicium ex Asia adducendo. |