Immagini della pagina
PDF
ePub

tores etiam postularetur, ut paullo ante dictum est, nisi abjiceret accusationem adversarius; necessario consequitur, accusatorum alterum detulisse quidem Antonii nomen, non autem ad accusandum accessisse; alterum et detulisse nomen, et accusationem ipsam peregisse. Jam vero ex oratione in P. Vatinium ostendi, Q. Maximum eum fuisse, qui quæsitore, et consilio delecto, et rejectione reo denegata, utrumque præstiterit, et Antonium repetundarum damnaverit; Cœlium proinde in damnatum, et absentem, eloquentiæ suæ periculum facere non potuisse. Cicero ipse hoc idem innuere videtur: qui, licet in eo sit assiduus, ut Coelii facundiam summis efferat laudibus, nihil tamen de tam celebri accusatione commemorat, c. 19: « Audistis, inquit, quum pro se diceret; audistis antea, quum accusaret (patrem Atratini de ambitu accusaverat) genus orationis, facultatem, copiam sententiarum, atque verborum, quæ vestra prudentia est, perspexistis » ; cur non et illud addidit: audistis, quum triennio ante accusaret Antonium? hoc erat reipsa præclarum, damnato reo; et eo magis gloriosum, quod illo tempore specimen sui hujusmodi dedisset, quo libidinose, et luxuriose vixisse arguebatur. Sed fuerat Cœlii maxima laus, quum hominem consularem, delato nomine, accusavit, sors ita tulerat, ut post actam a Maximo causam, nulla ipse oratione uti posset. Hujus disputationis conclusio talis est: Si damnatum C. Antonium repetundarum fatemur a Q. Fabio; ergo neque damnationis causa transferri potest in crimen seu conjurationis, seu proditionis, hoc est, majestatis; neque ea verba Ciceronis : « Cui nocuit opinio maleficii cogitati», referuntur ad accusationem Cœlii, quæ peracta non fuit, sed ad Fabii actionem de repetundis. Deinde, illud æque perspicuum est, omnes, quicumque conjurasse cum Catilina dicebantur, causam de vi publica dixisse lege vel Plautia, vel Lutatia, quod negari non potest, si qua Ciceroni ac Sallustio sit fides; at de majestate accusatum

[ocr errors]

fuisse Antonium a Cœlio, quis non affirmat (1)? cujus quæstionis proprium crimen non erat conscientia conjurationis; quumque Cœlius acerbiori lege Lutatia postulare illum posset, numquam præoptasset mitiorem de majestate. Quæris, quo modo opinio maleficii cogitati nocuerit Antonio? In eadem Cœliana fit mentio M. Camurtii, et C. Esèrnii, qui damnati fuerant de vi, de quibus hæc subjungit orator, c. 3o : «Qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati, ut ex nullius legis laqueis emittendi viderentur ad cujus sententiæ normam ita paullo post ibid. Cœlii innocentiam tuetur: « Cui neque proprium quæstionis crimen objicitur», ut sit a juratis judicibus necessario damnandus; « nec vero aliquid ejusmodi, quod sit a lege sejunctum, et cum vestra severitate conjunctum », ut in odium aliorum facinorum damnari utcumque jure possit. Accusator ablatas a sociis contra leges pecunias repetebat, quod erat proprium crimen quæstionis; absolutus fortasse Antonius fuisset crimine repetundarum, nisi ea opinio præoccupasset animos judicum, conjurasse illum cum Catilina. Quamobrem illa verba de Cœlio, cap. 7: « Hoc dico; non modo si socius conjurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam conjurationis accusatione adolescentiam suam potissimum commendare voluisset »; indicant, eum a Cœlio fuisse de majestate accusatum, quem opinio erat, cum Catilina de evertenda patria cogitasse. Duo scilicet inter se conferuntur, memoria beneficii in

(1) Quis tandem affirmat? Nemo certe scriptorum veterum. Sed affirmant plarimi recentiorum, qui majestatis nomine vim publicam tamen intelligunt. Hi scilicet in errore illo communi versantur, quem refutavit ipse Ferratius ad argum. pro Sulla et pro Cœlio. Quamquam enim Cicero in Cœliana, c. 29, legem Lutatiam de vi publica dicat « ad majestatem pertinere »; et Philip. I, 9, crimen utrumque conjungens, « qui majestatem populi romani per vim minuerit », atque ista vere dicantur; tamen compertum est plane, duo hæc fuisse crimina, legibus, judiciis, actionibusque distincta: ut jam nihil ex alicno errore, veraque judiciorum distinctione hoc loco liceat Ferratio colligere. GARATONIUS.

remp. collati, quum armis Catilinam oppressit, et opinio maleficii cogitati, quod putaretur consensisse cum Catilina; illud infirmare accusationem debuerat; sed hoc alterum potius, quum plus apud judices valuisset, totam defensionem evertit. Quo enim nomine vocabatur a Coelio in judicium Antonius? « Quod ab eo remp. violatam diceret», quod legiones in Macedonia trucidandas hostibus objecisset. Conjurati non violaverant remp. at de ea violanda cogitaverant; diminuta imperii majestate, resp. læditur. Oratione pro Flacco, c. 38: «Oppressus est C. Antonius; esto: habuit ille quamdam infamiam suam ; neque tamen ille ipse (pro meo jure dico) vobis judicibus damnatus esset, cujus damnatione sepulcrum L. Catilinæ floribus ornatum hominum audacissimorum, ac domesticorum hostium conventu, epulisque celebratum est: justa Catilinæ facta sunt ». An, si Catilinariæ conjurationis nomine periisset, justa Catilinæ facta illius damnatione putassent? habuit scilicet quamdam infamiam, qua oppressus, repetundarum damnatus est; infamia stupri Vettiani effecerat, ut Camurtius, et Esernius damnarentur de vi; et patefacta conjuratione, non modo Antonium, sed P. Sullam, C. Cæsarem, M. Crassum hæc ipsa attigit infamia. Vis ipsa verbi notanda est. Cicero: « Qui istius facti non modo suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus »; si nemo in suspicione damnandus videtur, multo minus infamia. Nunc demum, quæ sit Dionis sententia, videamus; postquam enim lib. XXXVIII male administratam ab Antonio provinciam retulit, proditasque pedestres copias, quum ipse fugisset cum equitatu, subjicit: Neque tamen his de causis in judicium pertractus, sed quum Catilinariæ conjurationis conscius accusaretur, ob prædictas res damnatus est»: ex quo apparet, idem illum cum Manutio, non diversa sensisse; adeoque utrumque simul hactenus confutavimus. FERRATIUS.

α

IN

M. T. CICERONIS

QUATUOR SEQUENTES ORATIONES

PROLEGOMENA.

Quum jam orationum hanc seriem attigimus, quæ Ciceroni

UUM

a nonnullis abjudicantur, operæ pretium videtur de re pauca disserere, quæ, quamvis apud Germanos omnino acta ac profligata sit, nostrum plerisque aut ignota, aut certe dubia nunc etiam superest. Neque nobis illud in animo est de controversia hac omnino sententiam ferre, et universa in utramque partem recitare, quæ ad causam pertineant; qui plenus tædii labor in immensum excresceret volumen, et Ciceroniani operis seriem gravi digressu interturbaret ; verum litis acta ex Schützio desumpta in unum eumdemque brevem orbem colligemus, et subjectis præclarissimis ea de re J. V. Leclerc animadversionibus, qui paucis paginis, quo est ingenio et doctrina, quæstionem totam amplexus est, rem prorsus in medio legentibus judicandam relinquemus, si qua tamen eis dubitatio supersit.

Postquam Conyers Middleton commentarium suum de vita M. T. Ciceronis ediderat, an. cccx Jacobus Tunstallus epistolam ad eum scripsit, ita inscriptam : Epistola ad virum eruditum Conyers Middleton, vitæ M. T. Ciceronis scriptorem, in qua ex locis ejus operis quam plurimis recensionem Ciceronis epistolarum ad Atticum et Q. fratrem desiderari ostenditur, de illarum vero quæ Ciceronis ad Marcum Brutum, Brutique ad Ciceronem vulgo feruntur Epistolarum quería nonnulla disseruntur. Auctore

Jac. Tunstall coll. Div. Joan. Cantab. Socio et Academia Oratore. Accedit Jo. Chapman dissertatio chronologica de ætate Ciceronis librorum de Legibus. Cantabrigiæ, ap. Guil. Thurlbourn, 1741 ». In hoc libro, post varias de epistolis ad Atticum et Q. fratrem animadversiones partim historicas, partim criticas, aggreditur disputationem de epistolis, quæ vulgo dicuntur a Cicerone ad M. Brutum et a M. Bruto ad Ciceronem scriptæ, easque utrique viro suppositas esse, partim e genere scribendi, partim e rebus falso narratis, et genuinorum Cic. librorum testimonio repugnantibus demonstrat. Huic epistolæ Middlet. an. 1743 opposuit istarum epistolarum versionem Anglicam, præmissa dissertatione qua eas Ciceroni et Bruto vindicare studuit (Præfatory dissertation to the Epistles of M. T. Cicero to M. Brutus). Tunstallus vero, ut ejus defensionem infirmaret an. 1744, hunc librum edidit : « Observations on the present Collection of Epistles between Cicero and M. Brutus, representing several evident marks of forgery in those Epistles, and the true state of many important particulars in the life and writings of Cicero. In answer to the late pretens of the reverend Dr. Conyers Middleton. By James Tunstall B. D. Fellow of M. John's college and orator of the university of Cambridge. To which is added a letter from the reverend Dr. Chapman on the ancient numeral characters of the roman legions. London, printed for J. and P. Knapton, etc. MDCCXLIV ». Sequutus est Jer. Marklandus, qui anno sequente edidit librum sic inscriptum: « Remarks on the Epistles of Cicero to Brutus, and of Brutus to Cicero in a letter to a friend. With a dissertation upon four Orations ascribed to M. Tullius Cicero, viz. 1° ad Quirites post reditum; 2° post reditum in senatu; 3o pro domo sua ad Pontifices; 4° de Haruspicum responsis. To which are added some extracts out of the notes of learned men upon those Orations, and observations on them. By Jer. Markland Fellow of St. Peter's college Cambridge. London, printed by M. Cooper

« IndietroContinua »