Immagini della pagina
PDF
ePub

brium esse viderem ; idem ego fateor, me in his orationibus ita vocem veteris amici mihi videri intelligere, ut non magis de eo dubitare, quam de voce ac sermone admodum familiaris mihi hominis possim. Rem interea non iniquam postulo: totum hoc aliorum judicio permitto. Et quia duos locos posuit Marklandus, in quibus declamatoris antiqui quidem, sed non ideo cum Tullio comparandi, ineptias ita eminere putat, ut dubitare nemo, cui sit purgata auris, possit arrigendæ sunt aures et exquisitum earum judicium adhibendum. Ego vero hellebori vicem hac hebdomade Pyrmontanis acidulis usus sum: sed profecto nondum satis vel aures purgatas habeo, vel cerebrum, ut possim sentire, vel suspicari adeo, hic quidquam indignum Tullio : agnoscere mihi in utroque loco videor illum, quem si post quinquaginta annorum consuetudinem meum dicam, qui me norunt, arrogantiæ crimine ne me damnent, non metuam. Idem mihi evenit in locis ceteris, de quibus dixit V. C. Si qua sunt, nondum vel apud Ciceronem, vel in bonæ notæ scriptore alio reperta, ea non ideo sunt indigna Cicerone; quum præsertim Marklandus assignet illis ætatem nondum centum annis a morte Ciceronis distantem. Sed ancipiti gladio nempe utitur ille in hos libros: ubi convenientia cum Tullio invenit, accusat furtum, et imitationem puerilem; ubi aliquantum diversa, peregrinum se putat tenere. Videbimus mox de singulis. Sed moderatione quadam utemur, ne ponamus simpliciter omnia cum tædio lectorum: nihil autem eorum prætermittamus, quæ specie quadam videntur præstinguere oculos etiam eruditos posse.

IV. Aliud item e Sextiana petitum. Aliud est generale argumentum, quo has orationes jugulari putat posse vir doctus, illud, quod sumpsit ex longa relatione, quæ in Sextiana fit de rebus iisdem, quæ in his quatuor orationibus ita exponuntur, ut, qui adstabant in Sextii judicio, dicere possent: « Potes compendi facere istum laborem; eadem enim superiore jam anno rebus recentibus ex te audivimus

omnia». Scilicet ineptus fuit et gloriosus præter rem et modum Tullius, si in Sextiana ea repetiit, quæ in orationibus a reditu proximis jam inculcaverat : at ineptus et gloriosus non fuit Tullius: ergo Tullii non sunt orationes illæ, de quibus quærimus. Vix dici potest breviter, quam hic fallatur vir præclarus. Potuerunt esse, et fuerunt adeo causæ idoneæ, propter quas commemoranda hic essent apud judices, quos causæ fautores vellet efficere, apud coronam, quam sibi conciliare cuperet, ea, quæ rebus recentibus plus semel jam dixerat, in Urbe præsertim ita plena omnium ordinum hominibus, ut nec intra paucos dies, nimis multum dixi, nec intra horam, nedum intra annum, eosdem in concione adstare homines, eorum, quæ superiore anno audierant, memores, arbitrari liceat. Deinde habuit hoc inter multas magnasque virtutes Tullius, ut magnus esset suarum rerum prædicator, de quo si quis dubitet, illum legere jubeam ipsum primum caput Ciceronis ab Andrea Schotto vindicati: sed nusquam magis de se prædicavit, quam post illum honorificentissimum ab exsilio reditum. Ipse in hoc «se spem fefellisse, ait (Div. I, 9), non modo invidorum, sed etiam inimicorum suorum... qui cogitarent ab exsilio abjectiore illum animo futurum, quum respublica, inquit, majorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, quæ declarasset, se non potuisse me uno cive carere, etc.» Nihil igitur firmi est in his, quæ universim contra fidem harum orationum dicta sunt.

V. Sed consideremus deinceps singulatim, quæ speciem habere aliquam videntur, initio capto ab ea, quam in senatu habuit, quæ nempe etiam MSS quorumdam indicio, præter indicia alia, præcedere alteram ad Quirites debet. Hanc in senatu orationem de scripto a se dictam, propter magnitudinem rei, ipse refert, sine dubio propter multa nomina eorum, quibus gratias agere decreverat. Tanto audaciorem fuisse oportet declamatorem, si quis parvo adeo a Tullii morte intervallo subjicere aliam ei ausus sit.

VI. Orationi ad Quirites paupertatem quamdam objicit accusator doctissimus, quæ tota pæne ex priori sit expressa: et est sane magna inter utramque similitudo. Sed illud ipsum indicio est, puto, non esse hoc opus declamatoris scholastici, in umbra commentantis otiose, quod placeat, otiose conferentis omnia inter sese, comportantis undique, quidquid ad rem facere arbitretur: sed viri civilis in medio actu et ipsa contentione summarum rerum versantis, cui gratulantium multitudo, cui necessitudinum salutationes, spatium cogitandi non dederint, qui plenus rebus ipsis et personis diversa de se ratione meritis, plenus cura fluctuantis reipubl. non ierit, in ea præsertim oratione, quam ad Quirites habuit, de singulis verbis in consilium, sed uti animus illi quidque subjiciebat, ita protulerit. Nec profecto difficile fuerit, si opus esset, exempla colligere plura, ubi Cicero, qui quotidie, qui sæpe imparatus ad dicendum surgeret, eadem verbis leviter immutatis dixit, quæ scilicet mutare ne Tironi quidem, quo canone scriptorum suorum utebatur Cicero, placuerit, ne colorem illum extemporalitatis, ne gratiæ in tali viro negligentiæ vestigia amitterent. Sed hoc quidem genus disputationis illo comprehensum velim, quod supra posui, quod in gustu quodam et interiore judicio inesse dixi.

VII. Orationem pro Domo sua, quod hebes et tædii plenum opus esse putat Marklandus, multaque dicit continere, quæ nihil ad rem pertineant, valde commendarunt alii viri docti, in quibus etiam est M. Ant. Ferratius Epistt. V, 10, pr. Nobis propositum est, videre deinde singulatim, satisne valida sint Marklandi argumenta ad abjudicandam illam Tullio : quod autem multa præter rem hic inculcata esse dicit, non possumus nunc satis judicare, quid præter rem fuerit illo temporis articulo. Quod repetita aliquoties sunt in his post reditum orationibus, quæ semel dixisse satis ipse putat fuisse; parum cogitat, in qua urbe, apud quos homines dixerit.

VIII. In ultima oratione, de Haruspicum responsis, durior est causa accusatoris propter veterum testimonia. Sed nil volentibus arduum. Videamus, ut quam brevissime et lucidissime rem proponamus, quid de dissensione ipsius Ciceronis, quam Asconius notavit, judicandum sit. Nam in loco deperditæ Cornelianæ reprehenditur factum Africani majoris, in nostra oratione laudatur. Asconius eam rem assignat calliditati cuidam oratoriæ, quod in Corneliana populo placere contra senatum, in hac nostra senatui blande dicere orator voluerit. Marklandus hoc non patitur: oratorem vult esse virum bonum: hoc ipsum esse indicium, hanc nostram de H. R. non esse Ciceronis, quia non eodem ore frigidum et calidum ille flare potuerit. Honesta oratio; sed cui totis viribus repugnat ipse, qui defenditur. «Errat vehementer (inquit pro Cluent. c. 50), si quis in orationibus nostris, quas in judiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illæ orationes causarum et temporum sunt, non hominum ipsorum ac patronorum. Nam si causæ ipsæ pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem ». Venustissime deinde narrat, quomodo L. Crassus ultus sit M. Brutum, a quo inconstantia illi objecta erat, quod in una oratione, quantum poterat, de auctoritate senatus detraxisset, in alia summis eumdem ornasset laudibus. Conf. de Orat. II, 55; et Quintil. VI, 3, 43, seqq. Quum igitur nolit sic defendi Cicero, quum non defugiat crimen, quod ex illa sententiarum contrarietate possit exsculpi; non est, quod moveamur illa bene longa et sat vehementi oratione censoris nostri, qua negat, ejusdem hominis esse utramque orationem. Ac nondum dixi, quod vel maxime ad rem facit, ne valde quidem utrumque locum pugnare. Potuit profecto salva constantia et gravitate Cicero in Corneliana dicere, poenituisse Africanum, quod passus esset tantum senatui tribui, et in hac commendare senatoribus eos ludos, in IV. Cic. pars secunda.

17

258 MARKL. ET GESN. PRÆFATIONES.

quibus, Africano auctore, primum separatas spectandi sedes obtinuerint.

Equidem, nisi majores afferantur dubitandi causæ, cre dam Asconio, illa verba, hanc totam orationem, esse Tullii; viro, cui, dum lego reliquias illius commentationum in Ciceronem, ita video affuisse omnia ad hoc judicium præsidia, ut non mirum, sed portentum sit, si ille falli hac in re potuit. Videat mihi vel exempli causa aliquis, quæ ad orat. in Toga candida disputata ab eo sunt; et dicat, an credibile sit, hunc virum potuisse non olfacere, quæ tot sæculis post deprehendisse sibi videtur Marklandus. Quam attentus ad hoc genus fraudis, quam acutus fuerit Pedianus, etiam ex annotatione illius intelligi potest, quam in fine commentationum in orat. in Toga cand. posuit, quæ ita habet: «< Huic orationi Ciceronis et Catilina, et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in novitatem ejus. Feruntur quoque orationes nomine illorum editæ, non ab ipsis scriptæ, sed ab Ciceronis obtrectatoribus, quas nescio an satius sit ignorare ». Qui hic ita cernebat acutum, an imponi sibi pateretur a scriptore ita imperito, ut videtur fuisse Marklando hujus orationis auctor?

Igitur in tali re Asconii et Fabii judicio stare melius est, dum apertis rerum argumentis depellamur, quod an fieri possit, jam, age, videndum est.

GESNERUS.

« IndietroContinua »