si nullum aliud mihi præmium a senatu populoque romano, nisi honestum otium2, postularem, quis non concederet? sibi haberent honores 3, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia præclaræ laudis insignia; mihi liceret ejus urbis, quam conservassem, conspectu, tranquillo animo et quieto frui? Quid? si hoc non postulo; si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operæ, si vigilia deserviunt amicis, præsto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt 4 studium meum, neque respublica in curia; si me non modo rerum gestarum vacatio3, sed neque honoris, neque ætatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem, quæ pro salute omnium gessi, recordanda et cogitanda quidquam relinquitur temporis; tamen hoc regnum appellabitur? Cujus vicarius qui velit esse, inveniri nemo potest. Longe abest a me regni gatis sumptam scribit. Ut pauciora sunt Gracchorum fragmenta, operæ pretium est hocce publicare : « Si vellem apud vos verba facere, et a vobis postulare, quum genere summo ortus essem, et quum fratrem propter vos amisissem, nec quisquam de P. Africani et Tib. Gracchi familia, nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret, et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset; haud scio an lubentius a vobis impetrassem Mirum est quidem quanto labore et industria Cicero veteres oratores sit imitatus. 2. Nisi honestum otium. Id est, senatus decreto sancitum otiandi privilegium. 3. Sibi haberent honores. Eodem vam, modo et in libro de Senectute loquutus est: • Habeant igitur alii sibi arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clanobis relinquant, etc. » Et in oratione pro Flacco: « Sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates... liceat iis, etc. »> 4. Requirunt. Id est, studio meo destituuntur. 5. Rerum gestarum vacatio. Id est, vacatio a labore, quam rebus gestis meritus sum. 6. Etatis excusatio. XLV annis dumtaxat natus erat. Vindicat. AI. vendicat. 7. Deerat a me in quibusdam codd. Lambinus censuit legendum esse, << nemo potest, longe abest ab eo regni suspicio». J. V. L. suspicio. Si quæris, qui sint Romæ regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam9, ex domesticis imaginibus invenies 10. Res enim gestæ, credo, meæ me nimis extulerunt, attulerunt. Quibus de ac mihi nescio quos spiritus rebus tam claris, tam immortalibus, judices, hoc possum dicere, me, qui e summis eripuerim periculis urbem hanc et vitam omnium civium, satis adeptum fore 12, si ex hoc tanto in omnes mortales beneficio nullum in me periculum redundarit. Etenim, in qua civitate res tantas gesserim, memini; et in qua urbe verser, intelligo. Plenum forum est eorum hominum, quos ego a vestris cervicibus depuli, judices, a meis non removi. Nisi vero paucos 13 fuisse arbitramini, qui conari, aut sperare possent, se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus, et gladios extorquere potui, sicut feci: voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui, nec tollere. Quare non sum nescius, quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, quum mihi uni cum omnibus improbis æternum videam bellum esse susceptum. X. Quod si illis meis præsidiis1 forte invides; et, 8. Ut ne replices. Id est, revolvas. Translatio ex more veterum, qui in corticibus scribebant, illosque ordine dispositos volvebant aut plicabant; quum vero legere vellent, evolvebant aut replicabant. 9. Annalium memoriam. Id est, libros Annalium. 10. Ex domesticis imaginibus invenies. Amarulentum scomma. In adversarii familia probat fuisse, quod sibi ab adversario objectum sit. Nempe M. Manlius, quum in suspicionem regni venisset, de rupe Tarpeia in Tiberim deturbatus est. Unus erat ex 11. Spiritus. Id est, superbiam et animi elationem. 12. Adeptum fore. Hoc dicendi genus Ciceroni non omnino infrequens ; tamen sunt qui adeptum esse dicendum velint. 13. Nisi vero paucos. Res tanta a paucis confici non potuisset. X. 1. Meis præsidiis. Bonorum omnium studiis. si ea tibi regia videntur, quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea conjungunt; consolare te, quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensæ et adversæ. Qui me non solum idcirco oderunt, quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi; sed eo etiam magis, quod nihil jam se simile, me vivo, conari posse arbitrantur. At vero quid ego miror, si quid ab improbis de me improbe dicitur : quum L. Torquatus 3 ipse, primum, his fundamentis adolescentiæ jactis, ea spe proposita amplissimæ dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis 4, constantissimi senatoris, semper optimi civis, filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui, quum suppressa voce 5 de scelere P. Lentuli, de aúdacia conjuratorum omnium dixisset, tantummodo ut vos, qui ea probatis 6, exaudire possetis, de supplicio P. Lentuli, de carcere 7, magna et queribunda voce dicebat. In quo primum illud erat absurdum quod, quum ea, quæ leniter dixerat, vobis probare volebat, eos autem, qui circum judicium staaudire nolebat; non intelligebat, ea, quæ clare bant, 6. Qui ea probatis. Quæ de scelere diceret. 7. De supplicio... de carcere. Videbatur queri et ægre ferre Lentulum in carcere strangulatum fuisse. Illas querimonias non probare judices debebant, sed malis, qui circum judicium stabant, non erant ingrata. 8. Leniter. Sic duo codd. reg. pro valg. leviter. Cicero ipse lib. I de Offic. dixit: « In voce duo sequamur, ut clara sit et suavis. Utrumque omnino a natura petendum est; verum alterum exercitatio augebit; alterum imitatio presse loquentium et leniter ». diceret, ita illos audituros, quibus se venditabat 9, ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum jam oratoris vitium 10, non videre, quid quæque causa postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo, qui alterum conjurationis accuset, quam videri conjuratorum pœnam mortemque lugere. Quod quum is tribunus plebis facit, qui unus videtur ex illis ad lugendos conjuratos relictus, non mirum est: difficile est enim tacere, quum doleas. Te, si quid ejusmodi facis, non modo talem adolescentem, sed in ea causa, in qua te vindicem conjurationis velis esse, vehementer admiror. Sed reprehendo tamen illud maxime, quod, isto ingenio et prudentia præditus, causam reipublicæ non tenes, qui arbitrere, plebi romanæ res eas non probari, quas, me consule, omnes boni pro salute communi gesserunt. XI. Ecquem' tu horum, qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse, ut hæc omnia perire voluerit, aut tam miserum, ut et se perire cuperet, et nihil ceronem consulatu abeuntem concionis habendæ privaverit potestate, clamans, qui in alios animadvertisset, indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Alii L. Calpurnium Bestiam existimant; nempe inter conjuratos a Sallustio numeratur, et eodem tempore tribunus plebis fuit. Quidquid id est, Cicero tanta fuit benignitate, ut illius causam defenderit anno 697. 12. Causam reipublicæ non tenes. Id est, ignoras quid postulet reipublicæ ratio et utilitas. Cicero de Legg. III, 10, ait: «senator causam populi teneto ». XI. 1. Sic optime Oliv. Lall. Beck. haberet, quod salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit, ut in3 ceteris firmaret imperium: tu rempublicam reprehendis, quæ domesticos hostes, ne ab iis ipsa necaretur, necavit? Itaque attende jam, Torquate, quam ego 4 defugiam auctoritatem consulatus mei. Maxima voce, ut omnes exaudiri possint, dico, semperque dicam 5: adestote omnes animis, qui adestis corporibus, quorum ego frequentia magnopere lætor; erigite mentes auresque vestras, et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite. Ego consul, quum exercitus perditorum civium, clandestino scelere conflatus, crudelissimum et luctuosissimum exitium patriæ comparasset; quum ad occasum interitumque reipublicæ Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu", sine de al. Vulg. « Et quem », errore solemni. J.V. L. 2. Clarissimum virum. T. Manlium Torquatum, qui tertium consul, latino bello filium, quamquam victorem, necari jussit, quia contra edictum suum pugnaverat. 3. Ambros. cod. « in ceteros ». Vide Ang. Maium , p. 141. J. V. L. 4. Quam ego defugiam. Ironice. Significare vult se numquam denegaturum, quia inde summam adeptus gloriam, etc. 5. Dico, semperque dicam. Qui Ciceronem vituperant, quod multus in iis versetur quæ reipublicæ contulit beneficia, oppressa scilicet Catilinæ conjuratione, ii non attendunt ad id adductum eum, ut suspiciones depelleret quibus eum involvere novissimi ejusdem conjurationis fautores, et sic odio ac iræ populi romani designare studebant. Cicero, ut viri fortes qui populi jura defendere solent, non adeo ingratas civium mentes, quam eorumdem errores formidabat: et quid a Catilinæ studiosis illi metuendum esset, satis ostenderunt Clodii factiones et postea exsilium. 6. De invidiosis rebus. Id est, de nece conjuratorum, quæ in me improborum omnium odia concitaverunt.— Ut ille putat. Nempe me in invidiam Torquatus adducere conatus est. 7. Sine tumultu. Bellum Gallicum, aut Italicum appellari tumultum, quod in eo timor multus esset, scribit Cicero in Philipp. VIII: quibus in bellis ne sacerdotibus quidem et sexagenariis vacatio erat. Quum igitur |