Immagini della pagina
PDF
ePub

ARGUMENTUM.

Non videbatur sibi Cicero omnino restitutus in pristinum locum, nisi ei sua domus in Palatio restituta esset, ut ipse scribit epp. ad Div. XIV, 2; ad Att. III, 20, etc. Itaque quum illius domus aream, ne umquam profana fieri posset, Clodius consecrandam curavisset, qualis consecratio olim in eversis ædibus Sp. Cassii, Mælii et aliorum facta erat, orator statim redux extremo septembri egit maxima contentione, ut ista religio auctoritate senatus tolleretur. Ab senatu res primum rejecta est ad collegium pontificum, apud quos se de recuperanda domo studiose et accurate dixisse narrat Attico suo, IV, 2; illi vero responsum reddiderunt paullo implicatius, ita ut Clodius secundum se decretum in concione gloriari posset. Tandem habitus est senatus ad consultandum de relato responso, ibique in sententiam Marcellini, designati consulis, a. d. 6 non. oct. consultum factum est: « ut Ciceroni domus restitueretur, item porticus Catuli ( quæ contigua domui pretium addebat) reficienda locaretur, eaque auctoritas senatus ab omnibus magistratibus defenderetur ». Conf. in Pis. cap. 22, et lege reliqua in laudata epistola et parte præcedentis, quibus addendus est locus Dionis Cass. XXXIX, 11, qui sequitur narrationem de gratiis senatui populoque actis et de annonæ cura Pompeio mandata. « Cicero igitur denuo reviguit, et non modo ceteras fortunas suas, sed aream quoque ædium suarum recuperavit; quamvis ea Libertati dedicata esset et consecrata. Ille enim legem curiatam, qua Clodius ad plebem adoptione traductus erat, reprehendens, quod ex instituto majorum per trinundinum promulgata non fuisset, omnem ejus tribunatum, in quo de domo constituerat, evertit; affirmans, nihil ab eo tribuno pl. jure fieri potuisse, qui ipse contra jus ad plebem transisset: atque ita pontificibus persuasit, ut sibi aream, quæ ab omni religione vacua et pura esset, adjudicarent. Sic Cicero et aream domus suæ et pecunias instaurandis ædibus ceterisque suis facultatibus, quibus damnum illatum erat, reparandis adeptus est. >>

Illam tum ad pontifices habitam orationem, cujus sibi valde probatæ editionem mox prodituram Attico promittit, eamdem esse atque eam, quam hodie legimus, existimarunt viri doctissimi.

Summam ejus persequi difficile est propter miram varietatem rerum, quæ in ea perplexius confusæ sunt; etsi pleræque illuc pertinent, ut consecratio ista jure et rite facta esse negetur. Sed res ad septem partes fere ab Intpp. rediguntur, quas Manutii potius quam nostris verbis percensere placet. Igitur prima pars respondet Clodio, qui apud pontifices ea vituperaverat, quæ per illos dies Cicero in senatu de republica, id est, de Cn. Pompeio rei frumentariæ præficiendo, sensisset. Secunda de jure publico agit, in eaque ostenditur, legibus iis, quibus romana civitas utatur, non posse quemquam civem per vim ejici, aut quidquam in caput et bona cujusquam statui sine judicio senatus, aut populi, aut eorum, qui de quaque re constituti sint judices. In eadem afferuntur rationes, cur tribunatus Clodii nullus fuerit, adoptione ejus contra jus et fas tumultuarie facta. Tertia pars, vel si tribunus pl. et per auspicia, et per leges Clodius esse potuerit, ei tamen legem nominatim de capite civis indemnati ferre non licuisse, demonstrat: id enim privilegium est, quod ferri sacratæ leges et XII tabulæ vetant. Neque vero tantum hoc contra leges, sed illud etiam, quod de ejus capite fortunisque omnibus, qui neque adesse sit jussus, neque accusatus, legem illam Clodius tulerit. Quin etiam vitiosa sunt verba legis, quippe hæc Velitis, jubeatis, ut M. Tullio aqua et igni interdictum sit non, quod ponendum erat, interdicatur ». Ita peccatum est in forma legis: quid in ipsa veritate? Non minus: objectum est enim Ciceroni, « falsum S. C. ab eo relatum esse »; hanc vero fictam criminationem esse, senatus ipse, quum eum restituit, judicavit. Quarta pars maledictum Clodii, exsulem Ciceronem appellantis, refellit duabus causis, vel quod ex peccato, vel quod ex damnatione subeatur exsulis nomen. Peccasse me, inquit, negant omnes; optime de patria meritum, senatus, equestris ordinis, scribarum, plebis urbanæ, municipiorum, coloniarum, totius Italiæ decreta ad me revocandum facta declarant. In ferenda autem lege, qua in pristinam dignitatem restituerer, quæ celebritas comitiorum, quantus omnis generis hominum, ætatum, ordinum splendor fuit! Quod ad damnationem attinet, exsul non sum incolumis enim et indemnatus discessi; nemo me ulla umquam lege interrogavit, nemo postulavit, nemo diem dixit: libertatem vero aut civitatem amittere civis romanus nemo po

[ocr errors]

α

test, nisi auctor rei ipse factus sit. Infirmatur deinde Clodii maledictum ea quoque ratione, quod in ipsa rogatione nihil scripserit, quo minus Cicero in senatorum numero maneret, et quod in lege illa suffragium tulerit non populus romanus, verum multitudo hominum ex servis conductis, facinorosis, egentibus collecta. Quinta pars eidem Clodio respondet, accusanti Ciceronem, quod de se ipso gloriosius prædicare soleret; tum iis, qui objicerent ei discessum ex patria. Sexta, de domo recuperanda quantum laboret, quamque improbe et nulla religionis observantia fecerit Clodius in illa dedicanda, et quid in ea tota re spectarit, ostendit. In primis dedicatio improbatur eo, quod non affuerit collegium pontificum, sed unus tantum pontifex, affinis Clodii, adolescens imperitus, sororis precibus, matris minis adductus, mente et lingua titubante. In septima parte orator preces facit ad Jovem et alios deos, ut, si ruinam ab eorum templis ac delubris depulerit, si suum caput pro eorum religionibus furori ferroque perditissimorum civium objecerit, hunc se fructum ferre sinant, ut redire in proprias sedes liceat; similibusque precibus ad pontifices utitur, ut ipsorum sententiis jam in patriam reductus, nunc eorumdem manibus in domo sua collocetur.

Jam his omnibus octavam partem adjicit Ferratius, tamquam unam omnium gravissimam, ex cap. 49 et seqq. consecrationem domus factam esse contra veterem legem Papiriam, qua cautum esset, «ne quis injussu plebis ædes, terram, aram consecraret »; quumque de Ciceronis domo dedicanda nihil Clodius ad populum tulisset, non jure factam videri dedicationem. Hoc argumento uno permotos censet ille pontifices, ut secundum Ciceronem judicarent ; quam rem bene conjicit ex verbis decreti in epist. ad Att. 1. 1. relatis : « si neque populi jussu neque plebis scitu is, qui se dedicasse diceret, nominatim ei rei præfectus esset, neque populi jussu aut plebis scitu id facere jussus esset; videri posse sine religione eam partem areæ mihi restitui » : reliquas partes orationis omnes, etsi accurate tractatas, causam non continere, facileque refutari potuisse. Sed satius est, ipsius Ferratii animadversiones adscribere. « Interpretes, inquit, in enumerandis argumentis omittunt illud, quod præcipuum est, quodque unum maxime pontifices movit, ut ipsi causam adjuIV. Cic. pars secunda.

22

dicarent. Domus, inquiunt, consecrationem explodit, quia Clodius neque jure adoptatus fuerat, neque tribunus pl. esse potuerat. Audio: hoc vero semel admisso, jam et leges de consulum provinciis, de Byzantinis, frumentariam, de Catonis in Cyprum expeditione, omnia denique ipsius acta rescindi oportebat. Hæc tamen valebant, et rata erant: nam referente Plutarcho in Cic. cap. 34, Ciceronem, tabulas disjicere cupientem, in quibus Clodii rogationes scriptæ servabantur, Cato prohibuit, tum ne, quæ ipse in Cypro gesserat, irrita judicarentur; tum etiam, quod jure ac salvis auspiciis de iis omnibus latum fuisse contenderet. Atque adeo, quum cetera probarent, hanc unam legis particulam de consecratione domus eo nomine, quod non fuerit legitima adoptio, privato consilio abrogare pontifices non poterant. Secundo loco subjiciunt commentatores : tulerat de Cicerone Clodius per vim et contra leges, ac proinde per se irrita rogatio erat. Fac, non mentiri oratorem : sed in primis, ex tot illius legibus an ea tantum per vim et contra leges lata fuerat? nonne aliæ multæ eodem modo? cur, si omnium eadem conditio est, non de omnibus pariter idem debet esse judicium? Deinde quod Cicero sine teste, sine tabulis ac literis, denique extra causam dicebat in hominem inimicum, nequaquam tantum ponderis apud sapientissimos viros habebat, ut de religione temere judicarent. Postremo, utcumque lex aliqua lata esset, non poterat a judicibus vel a collegio pontificum abrogari. Hoc judicium ad senatum spectabat, qui de abrogandis legibus decernebat, in quibus aliquid peccatum fuisset. Tertio, argumentum ab adjunctis desumptum debile atque infirmum est. An impietas Clodii dedicantis impedimento erat, ne rata putaretur dedicatio? At de sacris Bone Deæ pollutis absolutus fuerat judicio publico, et in dedicando rite omnia peregerat. An sanctitas et religio cu juslibet privatæ domus? At Fulvii Flacci aliorumque ædes jure dedicata videbantur. An adolescentia pontificis, quem in dedicatione adhibuerat? At eum populus comitiis tributis creaverat, et collegium cooptaverat. An, quia consecratio facta in perniciem civium nulla est, nulla quoque erit dedicatio? At Cicero non erat civis incolumis, lege Clodia pulsus in exsilium : si non fuisset exsul, frustra consules ex SC. centuriatis comitiis de illo in patriam restituendo tulissent.

« IndietroContinua »