tamen in scelere religio non valeret ; nedum valeat id, quod imperitus adolescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine collegis, sine libris, sine auctore, sine3 fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: præsertim quum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas inter viros sæpe mulier, et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente, ut neque mens, neque vox, neque lingua consisteret. LV. Delatum tum est ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebratum, quemadmodum iste præposteris verbis, ominibus obscœnis, identidem se ipse revocando', dubitans, timens, hæsitans, omnia aliter, ac vos in monumentis habetis, et pronuntiarit, et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere, tantaque dementia, ne audaciæ quidem lo 3. Sine fictore. Fuerunt sane fictores inter officia divina. Sic in lapidibus antiquis apud Gruterum, DISCIPYLVS. FICTORVM. PONTIFICVM. item, FICTOR. V. V. id est, virginum Vestalium : et in alia: FICTORES PONTIFICVM. Quid fuerint, Isidorus explicat : « Fictor a componendo, et fingendo, velut aut capillos mulierum linit, et pertraetat, ungit, et nitidat». Tales autem ministros habuisse paganos ex Arte. midoro, II, 34, docet Lipsius Elect. II, cap. 18, cui hæc debes. Sed Guth. de vetere jure pontificio, II, 24, putat fictores dici, qui in sacris simulata pro veris offerunt. Nam quum de animalibus, quæ difficile inveniantur, de pane vel cera facta, et pro veris accepta. Sic dixisse poetam sacrorum peritissimum Æn. IV: « latices simulatos fontis Averni ». Hanc simulationem ait tenuioris fortunæ hominibus con cessam fuisse. Illos enim, quum nullum animal sacrificare possent, taurum e farina finxisse, ut Suidas prodiderit in Bous 6dopos. Et taurum, verbenasque in commentario sacrorum significasse ficta farinacea, ut videre licet apud Festum in Taurus, a quo fictores pontificum dictos, qui de pane, vel cera, simulatas hostias fecerint. Equidem fictores dicti sunt a fingendis libis teste Varrone de L. L. lib. VI, quæ « libandi caussa fiebant». Hinc et conjunguntur cum Argeis apud Enu. quod et Argei simularentur. Erant autem Argei simulacra hominum ex virgultis scirpeiis, quæ quotannis e ponte sublicio a sacerdotibus publice jactari solebant, teste eodem Varrone. Hos fictores adhibebant pontifices in dedicationibus et aliis sacris. LV. 1. Revocando. Sua verba corrigendo. cum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim, si nemo umquam prædo tam barbarus atque immanis fuit, qui quum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto, somniis stimulatus, aut religione aliqua consecraret, non horreret animo, quum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur : qua tandem istum perturbatione mentis, omnium templorum atque tectorum totiusque urbis prædonem, fuisse censetis, quum pro detestatione tot scelerum3 unam aram nefarie consecraret? Non potuit ullo modo (quamquam et insolentia dominatus extulerat animos, et erat incredibili armatus audacia) non in agendo ruere, ac sæpe peccare, præsertim illo pontifice, et magistro, qui cogeretur docere, antequam ipse didicisset. Magna vis est 5 quum in deorum immortalium numine, tum vero in ipsa republica. Dii immortales suorum templorum custodem ac præsidem sceleratissime pulsum quum viderent, ex suis templis in ejus ædes immigrare nolebant: itaque istius vecordissimi mentem cura metuque terrebant. Res vero publica, quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque ignito furore jam tum me seque repetebat. Quare quid est mirum, si iste metus furore instinctus, scelere præ 2. Somniis stimulatus. Prædo quidam fingitur ad placandam iram deorum somniis atrocibus inductus, atque coactus, quum illi per quietem dira objicere dii viderentur, et pavorem incutere, quem scelerum conscientia fovebat. 3. Detestatione tot scelerum. Quasi divinum numen tot sceleribus violatum placare vellet. 4. Docere. Verba præire ritu sacro, 5. Magna vis est. Ad incutiendum mortalibus religionis metum. 6.Exstinctoris sui. Cod. Car. Steph. Barb. et ed. Rom. exstinctoris, ut Venetas mittam, quas vidit Gruterus. Sed in Barb. margine, alii, exterminatoris, antiqua manus adscripsit. 7. Iste metus. Iste Nattæ timor qui invitus ferme parebat, Clodii furore instinctus, ejusdem scelere præceps. Varie locum hunc torquent interpretes. ceps, neque institutas cærimonias persequi, neque verbum ullum solemne potuit effari? LVI. Quæ quum ita sint, pontifices, revocate jam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rempublicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi præstantissimi' semper in mea causa præfuistis; vobis Italiæ magnificentissimus ille motus, municipiorumque concursus 2; vobis campus 3, centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis; vobis omnes societates, omnes ordines, omnes, qui aut re, aut spe denique sunt boni4, omne vobis erga meam dignitatem studium 5, et judicium non modo commissum, verum etiam commendatum esse arbitrantur. Denique ipsi dii immortales, qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum, divino me numine esse reipublicæ redditum, idcirco mihi videntur fructum ipsum reditus et gratulationis meæ, ad suorum sacerdotum potestatem judiciumque revocasse. Hic est enim reditus, pontifices, hæc restitutio 7, in domo, in sedibus, in aris, in focis, in diis penatibus recuperandis : quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedesque convellit, ducibusque consulibus, tamquam urbe LVI. 1. Forte, ut conjiciunt, præstantissime. 2. Concursus. Ad me defendendum et restituendum. 3. Campus, in quo de meo reditu lata lex est. 4. Al. emendant bona. 5. Studium. Studium suum, quod illi eiga me testatum fecerunt, quum tan topere laborarent, ut restituerer, et judicium, quid de me existimarent, cum tanta benivolentia et applausu restitutum exciperent, de quibus in verbis præcedentibus. 6. Al. arbitrabantur. 7. Hæc restitutio. Tum vere restitutus videbor, quum domum meam sedes recuperavero. 9 capta, hanc unam domum, quasi acerrimi propugnatoris, sibi delendam putavit; tamen illi dii penates ac familiares mei, per vos in meam domum mecum erunt restituti. LVII. Quocirca te, Capitoline', quem propter beneficia populus romanus optimum, propter vim maximum nominavit, teque, Juno regina, et te, custos urbis, Minerva, quæ semper adjutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor ac quæso; vosque, qui maxime me repetistis, atque revocastis, quorum de sedibus hæc mihi proposita est contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et reipublicæ præsidetis, vos obtestor, quorum ego a templis ac delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli; teque, Vesta mater, cujus castissimas sacerdotes ab hominum amentia, furore et scelere defendi, cujusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui, aut cum totius urbis incendio commisceri: ut3, si in illo pæne fato reipublicæ objeci meum caput, pro vestris cærimoniis atque templis, perditissimorum civium furori atque ferro; et, si iterum, quum ex mea contentione interitus bonorum omnium quæreretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque ac meum caput ea conditione devovi, ut, si et eo ipso LVII. 1. Te, Capitoline. Is nempe Jupiter est, quem proprie optimum maximum dixerunt. Vide Ouzel, ad Minuc. Felic. p. 124. 2. Reipublicæ præsidetis. Sic Gruter. e suis codd. Al. reipublicæ præsides estis. 3. Ut. Wolfius hoc in loco exsultat et equitat, quasi nulla sit periodi series ac conjunctio; illudque tantum sues effugere ait, qui non ita ut catuli olent. Quæ sane urbana disceptandi ratio valere posset, si ut necesse cum subjunctivo conjungi esset. Verum quid obstat quin formulam hanc recordemur solemnium votorum ac precum, in quibus fit comparatio eadem; Horatius, Od. I, 3 : « Sic te diva potens Cypri, etc. » Hunc inde sensum eruemus : « Te, summe Jupiter ceterique dii ita quæso precorque. Quemadmodum, etc. » : tempore, et ante, et in consulatu meo, commodis meis omnibus, emolumentis, præmiis prætermissis, cura, cogitatione, vigiliis omnibus, nihil, nisi de salute meorum civium, laborassem, tum mihi republica aliquando restituta liceret frui; sin autem mea consilia patriæ non profuissent, ut perpetuum dolorem, avulsus a meis, sustinerem hanc ego devotionem capitis mei, quum ero in sedes meas restitutus, tum denique convictam esse 4 et commissam putabo. Nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognoscitis, sed tota urbe careo 5, in quam videor esse restitutus. Urbis enim celeberrimæ et maximæ partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriæ contuentur: quem quum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis; nolite, quæso, eum, cujus reditu restitutam rempublicam fore putastis, non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis partibus velle esse privatum 6. LVIII. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio prædiorum, non præda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia hæc esse duxi; non virtutis atque ingenii, sed fortunæ et temporum munera : quorum ego non tam facultatem umquam et copiam summum civem optime pertinet, qui in luce, in foro versari vult, si urbe sit, neque se in urbe commorari putet, si in foro esse sine summa ignominia et indignatione non possit. 4. Convictam. Ut convicti dicuntur dolor meus moveatur. Sermo hic ad votorum votis obligati seu damnati; eodemque sensa commissa dicitur stipulatio, quæ sit facto et commisso promissoris impleta, item convicta et commissa devotio est, quæ adimpleta sit, et ipso exitu comprobata. Conf. Salmas. de modo usurar. cap. 14. 5. Tota urbe careo. Quum enim domus mea e celeberrimis urbis partibus adspiciatur, iis carere cogor, ne 6. Velle esse privatum. Ne cui dura videatur loquendi forma, conferenda dabit exempla Tullius ipse Phil. VII, 9; pro Balb. c. 28; pro Cœl. c. 32; pro Muren. cap. 25. |