444 M. T. CIC. ORAT. PRO DOMO SUA. expetendam putavi, quam et in utendo rationem, et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum propemodum jam est definita moderatio rei familiaris; liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis, ac nostræ memoriæ, relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam ædificata, quam eversa, carere sine maxima ignominia reipublicæ, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter, si diis immortalibus, si senatui, si populo romano, si cunctæ Italiæ, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et jucundum meum reditum intelligitis esse : quæso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate, studio 3, sententiis 4 restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult 5, manibus quoque vestris in sedibus meis collocetis. LVIII. 1. Expetendam. Non immerito Olivet. Lallem. et Ernest. expetendam restituerunt: quod a MSS et edd. vetustioribus aliquibus (in iis Angelium et Aldum nominat Ernestus) accepisse Naugerium existimo, Lambinumque non sine Memmianorum suffragio codicum adoptasse. 2. Rei familiaris. Hæc verba, quibus codicem Franc. et edit. 1472 carere adnotavit in var. lect. Grævius, desunt etiam in cod. Barb. et priore Veneta. 3. Auctoritate, studio. Similis locus supra, ex quo intelligitur, pontifices extra collegium, quum in senatu sententias dicebant, Ciceroni suffragatos fuisse. Ad Attic. ep. 11, quum poatifices decressent ita : « Si neque populi jussu, neque plebiscito qui se dedicasse diceret, nominatim ei rei præfectus esset, videri posse sine religione eam partem areæ mihi restitui». Post factum est SC. Videri Ciceronis domum judicio pontificum religione liberatam, et ut magistratus curarent, ut ei sine vi ædificare liceret in ea de Har. Resp. 4. Sententiis. In senatu dictis. 5. Quoniam senatus ita vult. Nam quid velit ipse declaravit, quum me decretis restituit. 6. Manibus. Quod jam sententiis perfecistis. ARGUMENTUM. Quum in agro suburbano, qui Latinensis appellatur, fremitus quidam auditus esset, senatus, ut solebat in similibus prodigiis, consuli cœptus. Neque deerant qui narrarent parvum quoddam sacellum Junonis, quod in Albano monte dedicatum orientem solem spectabat, ad septemtriones fuisse conversum ; facem a meridie erumpentem ad aquilonem porrigi visam; lupum in Urbem intravisse; aliquot cives de cælo tactos. Hæc quum vates expiare vellent, aliquod numen iratum populo dixerunt, quod in locis quibusdam religiosis esset ædificatum. Ibi Clodius Ciceronem aperte adortus est, quod is in area Libertati dedicata ædes struxisset, semelque eo se contulit, ut domum denuo dirueret; sed id facere a Milone est prohibitus. Tum ex hac Dionis XXXIX, 20, narratione, tum ex ipsa oratione, patet P. Clodium ædilem A. U. 698, ansam hanc in Ciceronem arripuisse, illudque in primis de sacrorum locorum profanatione verbis extulisse, quasi Ciceroni totum crimen esset subeundum. Qua ex re orator occasionem nactus iterum defendendæ domus suæ ita criminationes Clodii repellit, ut omnia haruspicum responsa in eum retorqueat. Haruspices autem declaraverant : 1o Ludos minus diligenter factos pollutosque; 3o Oratores contra jus fasque interfectos; 4° Fidem et jusjurandum neglectum; 5° Sacrificia vetusta occultaque minus diligenter facta. « Monere igitur deos, ne per optimatium discordiam dissensionemque patribus principibusque cædes periculaque creentur; qua re ad unum provinciæ redeant, ne occultis consiliis respubl. lædatur; ne deterioribus repulsisque honos augeatur; ne reipublicæ status commutetur. >> Cicero autem, quod ad primam causam attinet, ludos, qui polluti dicantur, non posse alios significari, nisi Megalenses, ab adversario paullo ante cum insigni periculo civium factos, in caveani immissa servorum multitudine, quum ad ludos liberi tantum accedere solerent. 2° De locis sacris responsum non pertinere ad domum suam, utpote ab omni religione omnibus judiciis liberatam, sed ad eam quam Clodius possideat, vetere domino Q. Seio interfecto, quippe in ea sacellum atque aras fuisse, quæ nunc profano usu habeantur. 3° Oratores significatos videri legatos Theodosium et Platorem, quorum ille per Clodium, hic Pisonis fraude occisus sit. 4° Fidem jurisjurandi notari spretam olim a judicibus, qui Clodium manifesto incestus crimine absolverint. 5° Denique scelus Clodii facillime agnosci, qui sacrificia Bonæ Deæ, omnium vetustissima et occultissima stupro nefario polluerit. Simili modo deorum monita, quæ subjuncta feruntur, sic explicat orator, ut ea maximam partem ad Clodium et Clodii similes homines pertinere, et quæcumque mala civitati impendeant, ad istius scelus et furorem referenda esse videantur. Ad extremum in peroratione excusat, quod tam gravi et tristi oratione sit usus, atque ad religiones diligenter procurandas hor tatur. |