Immagini della pagina
PDF
ePub

privato quondam tuo proavo: te, nomen", imperium, vocem, adspectum, impetum tuum stans senatus, equitesque romani, et omnes boni sequebantur, quum ille servorum et ludiorum multitudini senatum populumque romanum vinctum ipso consessu, et constrictum spectaculis, atque impeditum turba et angustiis tradidisset.

An, si ludius constitit 5, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus 6 si terram

theatrorum, per quos ab exterioribus porticibus itur in spectacula, sive sedilia theatri, quæ et dicebantur « vomitoria, unde homines », ut inquit Servius, « glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt ».

4. Te, nomen. Hæc Manutius et superiora ita interpretatur, quasi Nasica pont. maximus, is, qui Gracchum occidit, paternus proavus Marcellini cos. fuerit, et ab eo Lentulorum familia originem duxerit. Sicut ex eodem fonte multi rivuli, sic Romæ una ex gente multæ familiæ effluebant: CorDelia Cethegos habebat, Lentulos, Sullas, Cinnas, Scipiones. Neque vero ex una in aliam familiam transire quisquam poterat, ut ex Sulla Lentulus, ex Lentulo Scipio esset, nisi per adoptionem: nam multo magis familiæ, quam gentis ratio habebatur, ne qua fieret confusio. Quapropter numquam dixerim, Scipionem Nasicam fuisse Lentuli Marcellini proavum pater

[blocks in formation]

mutavit. Verisimile porro videtur, aliquam sive filiam, sive neptem Scipionis Nasicæ nupsisse vel Claudio Marcello, vel cuipiam ex Lentulis, ut Scipio ille Tib. Gracchi interfector maternus proavus Marcellini esse potuerit. Senatus hic dicitur sequutus nomen Corneliæ gentis, idem utrique, non autem cognomen, quod erat diversum, alteri Scipio, Lentulus alteri.

5. Ludius constitit. Ludius est histrio, pynors. Si interrumperetur saltatio, piaculum commissum credebatur. Servius in VII Æn. « Quum ludi Circenses Apollini celebrarentur, ut Hannibal nuntiatus est circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt. Reversi postea quum piaculum formidarent, invenerunt in circo saltantem senem quemdam: qui quum interrogatus dixisset, se non interrupisse saltationem, dictum est hoc proverbium: Salva res est, saltat seuex ». Vide Festum, salva res.

6. Aut puer ille patrimus et matrimus. Patrimi quibus pater, matrimi quibus mater. Patrimi et matrimi, quorum uterque parens vivit. Illos autem adhibitos sacris Livius ostendit lib. XXX VII: Patrimi omnes matrimique ad id sacrificium adhibiti ».

non tenuit 7, aut thensam, aut lorum 9 omisit, aut, si ædilis verbo, aut simpulo 10 aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur si ludi ab lætitia ad metum traducti sunt, si non intermissi, sed perempti atque sublati sunt, si civitati universæ scelere ejus, qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi festi pæne funesti; dubitabimus, quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? Ac, si volumus ea, quæ de quoque deo nobis tradita sunt, recordari, hanc Matrem magnam, cujus ludi violati, polluti, pæne ad cædem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus, agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare.

[ocr errors]

XII. Hæc igitur vobis, hæc populo romano, et scelerum indicia ostendit, et periculorum signa pate

7. Non tenuit. Hoc esse, manibus terram tangere docent, Varro R. Rust. I, 2; Macrob. Saturn. III, 9, etc.

8. Omittitur aut thensam apud Arnobium adversus gentes, lib. IV; unde conjiciunt alii, « si thensam non tenuit, aut lorum » ; alii, « aut thensæ lorum, etc. » J. V. L.

9. Aut lorum. Hujus loci interpres est Asconius in Verr. III: «Thensas alii a divinitate dici putant, alii quod ante ipsas lora tenduntur, quæ gaudent manu tenere et tangere, qui eas deducunt ». Thensam igitur lorumque, quo equus thensam trahebat, patrimi et matrimi pueri, qui singulas thensas deducebant, quod hic est comitabantur, manu videntur tenuisse, sique forte quis eorum remisisset id lorum, piaculum committebatur.

10. Simpulo. Vas erat parvum, quo in sacris libabant.

11. Ac, si volumus. Magna erat cautio, ne alius pro alio deus, ut putabant, expiaretur: in terræ motu præcipue: « quoniam, ut ait Gellius, II, 28, ex qua vi, et per quem deorum dearumve terra tremeret, incertum esset ». Adde Ammian. XVII, 7. Idem valet in his, quæ Latinienses nuntiarant, ostentis. Consulti ergo de more sunt baruspices, qui placandorum nomina deorum expromerent. Li cap. 10 nominasse dicuntur Jovem, Tonantem, credo, aitépa, cúpavov (vide Column. ad Enn. 180, Hess.) Saturnum, forte πᾶσαν περιειλήφετα τὴν τοῦ κόσμου φύσιν, universam mundi naturam amplecti creditum, ut ait Dionysius Halic. I, 38, Neptunum, qui Ενοσίχθων sæpe et Εννοσίγαιος ab Hesiodo et ab Homero dicitur a terra quatienda; ipsam postremo Tellurem. Novum hic nomen Matris Idææ, tam

I

fecit. Nam quid ego de illis ludis loquar, quos in Palatio nostri majores ante templum, in ipso Matris magnæ conspectu, Megalensibus fieri celebrarique voluerunt; qui sunt more institutisque maxime casti, solemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille major dedit: ut eos ludos hæc lues impura polluerit? quo si qui liber aut spectandi, aut etiam religionis causa, accesserat, manus afferebantur; quo matrona nulla adiit, propter vim consessumque servorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est, ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit; qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa, et Matris magnæ nomine suscepta declaretur: hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt; tota denique, hoc ædile, servorum Megalesia fuerunt.

Proh dii immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? Ludos 3 esse pollutos significatis, ac plane dicitis. Quid magis deformatum, inquinatum, perversum, conturbatum dici potest, quam omne servitium, permissu magi

quam ex haruspicum sententia, interpretando profertur: confer capitis bujus initium.

XII. 1. Nam quid ego de illis. In hunc locum vide Asconii commentarium in Cornelianam ad hæc verba Ciceronis: « P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant, verum etiam a se ipso sæpe accusatus est, quod quum consul esset cum T. Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari».

2. Megalensibus. Manut. ait recte Megalensibus esse Megalensibus die

bus. Sic ludis est ludorum die. Paullo
post : « Si examen apum ludis in sce-
nam venisset». Sueton. Jul. cap. 39:
« Ludis Decimus Laberius, eques ro-
manus, mimum suum egit
19. Sicut
ibidem munere pro muneris die : «Mu-
nere in foro depugnavit Furius Lepti-
nus». Et Circensibus : « Circensibus,
spatio circi ab utraque parte produ-
cto... quadrigas ... agitaverunt no-
bilissimi juvenes ». Sic et Cic. feriis est
feriarum die, de Leg. «feriis jurgia

amovento ».

3. Edd. vett. quædam habent Ludos publicos, quod recepit Grævius.

stratus, liberatum, in alteram scenam immissum, alteri præpositum, ut alter consessus potestati servorum objiceretur, alter servorum totus esset? Si examen apum ludis in scenam venisse, haruspices acciendos ex Etruria putaremus videmus universi repente examina tanta servorum immissa in populum romanum septum atque inclusum, et non commovemur? Atque in apum fortasse examine, nos ex Etruscorum scriptis haruspices, ut a servitio caveremus, monerent. Quod igitur ex aliquo disjuncto diversoque monstro significatum caveremus, id quum ipsum sibi monstrum est, et quum in eo ipso periculum est, ex quo periculum portenditur, non pertimescemus?

Istiusmodi Megalesia fecit 5 pater tuus? istiusmodi patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, quum Athenionis, aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit, quam Caii, aut Appii, Claudiorum? Illi quum ludos facerent, servos de cavea exire jubebant: tu in alteram servos immisisti, ex altera liberos ejecisti. Itaque qui antea voce præconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce, sed manu liberos a se segregabant.

XIII. Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti1, hæc sacra majores nostros ex vestris

Non placet, quia in haruspicum responso ludos simpliciter est. Ernest.

4. Alii, « sibi ipsum m. »

5. Megalesia fecit. Olim dubitatum est an umquam Appius Claudius istius Publii pater fuerit ædilis, quem tamen oportet fuisse si Megalesia fecit. Cic. quidem, pro Planc. cap. 21, refert illum nobilissimum virum, vivo patre suo, potentissimo et clarissimo cive, ædilem non esse factum. Quem locum satis probabiliter cum nostro conci

lies, si eum, mortuo patre, ædilitatem adeptum putes, quod ipse videtur innuere Cicero, quum indicat patris potentiam ad repulsam effugiendam filio non profuisse. Patruus autem C. Claudius Appii filius ædilis fuit anno Urb. 655, dein prætor anno 659, et consul anno 662. Atque hujus ædilitatem in primis magnificam fuisse, notum est ex libro de Offic. II, 16; Verr. IV, 3; Valer. Max. II, 4, 6.

XIII. 1. Sibyllino sacerdoti. Verba

libris expetisse? si illi sunt vestri, quos tu impia mente conquiris, violatis oculis 3 legis, contaminatis manibus attrectas. Hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello, atque ab Hannibale vexata, sacra ista majores nostri adscita ex Phrygia Romæ collocaverunt quæ vir is accepit, qui est optimus populi romani judicatus, P. Scipio; femina autem, quæ matronarum castissima putabatur, Q. Claudia : cujus priscam illam severitatem [ sacrificii 5] mirifice tua soror existimatur imitata. Nihil te igitur neque majores tui, conjuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est hæc tota religio constituta, neque curulis ædilitas, quæ maxime hanc tueri religionem solet, permovit, quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares?

Sed quid ego id admiror? qui, accepta pecunia, Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris Deorum, vastaris, et Brogitaro Gallogræco, impuro homini ac nefario, cujus legati, te tribuno, dividere in æde Castoris tuis operis nummos solebant, totum

quæ sequuntur, perspicue declarant P. Clodium in quindecim viris Sibyllinis fuisse, de quibus Gellius lib. I, cap. 19.

2. Hæc sacra majores nostri ex vestris libris expetisse. Colligere hinc possumps P. Clodium xv virum fuisse sacris faciundis. Ad hujus autem loci intelligentiam faciunt ea, quæ scribit Strabo libro XII: Πεσσινοῦς δὲ ἔστιν ἐμπορεῖον, τῶν ταύτῃ μέγιστον, ἱερὸν ἔχον τῆς Μητρὸς τῶν Θεῶν, σεβα σμοῦ μεγάλου τυγχάνον,... ἐπιφανές δὲ ἐποίησαν Ῥωμαῖοι τὸ ἱερὸν, ἀφί δρυμα ἐνθένδε τῆς θεοῦ μεταπεμψάμε να κατὰ τοὺς τῆς Σιβύλλης χρησμούς.

3. Violatis oculis. Hi sunt polluti et contaminati oculi, qui impuritatem suam transfundere et impingere quodammodo videntur, iis, quæ in

tuentur.

4. Qui est optimus populi romani judicatus. Alii habent, « a populo

romano ».

5. Illam severitatem [sacrificii]. Ernest. vocem sacrificii spuriam censet et merito.

6. Pessinuntem ipsum. Pro Sextio: «Lege tribunitia Matris Magna Pessinuntius ille sacerdos expulsus est, et spoliatus sacerdotio, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum re

« IndietroContinua »