mitii et Appii Pulchri consulatum referentibus, breviter causas expediam, quibus adductus eam ann. U. 698, habitam esse mihi persuaserim. Primum extremo capite quæsitor nominatur C. Flavius; ideoque jam Pighius ad h. a. monuit, quum vulgo cap. 17, pro eo legatur C. Alfius, id nomen corruptum esse. Nam C. Alfium certum est ann. 699 prætorem fuisse, eique quæstionem de majestate obtigisse ; cf. ep. ad Q. fratrem, III, 1 et 3. Itaque quum essent a Crasso consule ipsius legis Liciniæ latore comitia habita, primum his ædilis designatus est Plancius; et quum paullo post ædilitia comitia haberentur, iterum suffragia populi tulit. Præteritus igitur Juventius Laterensis statim post secunda illa comitia Plancium ædilem designatum ex lege Licinia de sodalitiis accusavit, et quidem ante ludos Romanos eodem fere anni tempore, quo ann. 690 Murena consul designatus de ambitu fuerat accusatus. Hoc enim e cap. 34 efficitur, ubi Cicero dicit Laterensem dixisse, se nolle in ludos hanc causam conjicere, ne Cicero posset aliquid de thensis misericordiæ causa dicere. Itaque absolutus Plancius ædilitatem cum Plotio gessit ann. U. 699. Laterensis autem prætor fuit a. 702, utrum ædilitate prætermissa, an quod eam iterum petierit et a. 700 gesserit, quæ Pighii ad h. a. opinio est, mihi non liquet. Orationem vero pro Plancio Cicero ann. U. 699 multum efflagitatam absolvisse se scribit ep. ad Q. F. III, 1, scripta mense sept. ann. U. 699. Hoc vero eo pertinet, quod orationem illam anno superiore habitam diligentius elaboraverit, et conscriptam editioni paraverit. mmmm M. T. CICERONIS ORATIONES. ORATIO PRO CN. PLANCIO. ORATIO PRIMA ET TRICESIMA. I. QUUM propter egregiam1 et singularem Cn. Plancii, judices, in mea salute custodienda fidem, tam multos et bonos viros ejus honori 3 viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem, quod, cujus officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Quum autem audirem, meos partim inimicos, partim invidos, huic accusationi esse fautores, eamdemque rem adversariam esse in judicio Cn. Plancio, quæ in peti I. 1. Quum propter egregiam. Non pauci sunt hacce in oratione corrupti loci. Weiskius dubias habet tres primas exordii sententias usque ad « video enim hoc in numero, et alias quas cap. 35 notavimus. Ne autem Weiskio fides sit adhibenda satis monet singulare ejus de Ligariana orat. judicium, quam Ciceroni abjudicat. 2. In mea salute custodienda. Temporibus Clodianis, quum in Macedo nia Plancius quæstor esset; qua de re in extrema oratione. 3. Ejus honori. Ut ad honores eveheretur. 4. Esse fautores. Vulgata lectio fauturos. Sic Lambin. Cratand. Grut. non improbante Ernestio, dummodo mox legatur adversariam fore. Omnes tamen codices videntur non sine ratione fautores retinere. Non enim sine venustate quadam eadem vox repetitur tione fuisset adjutrix 5, dolebam, judices, et acerbe ferebam, si hujus salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, præsidio, custodiaque texisset. Nunc autem vester, judices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, quum intueor et contemplor unumquemque vestrum. Video enim hoc in numero neminem, cui mea salus cara non fuerit; cujus non exstet in me suum meritum; cui non sim obstrictus memoria beneficii sempiterna. Itaque non extimesco, ne Cn. Plancio custodia meæ salutis apud eos obsit, qui me ipsum maxime salvum videre voluerunt; sæpiusque, judices, mihi venit in mentem, admirandum esse, M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meæ, reum sibi hunc potissimum delegisse, quam metuendum, ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur. Quamquam mihi non sumo tantum, judices, neque arrogo9, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consequuturum putem. Nisi ejus integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero : nihil de poena recusabo. Sin omnia præstitero, quæ sunt a a Cicerone. Quum bonos hujus honori esse fautores viderem, gaudebam ; quum vero inimicos huic accusationi esse fautores audirem, dolebam. Non fauturos eos, sed jam esse fautores accusatori constabat. 5. Quæ in petitione fuisset adjutrix. Boni viri Plancii faverant petitioni, qui exsulanti Ciceroni omnibus in rebus sese commodaverat, et eum multis liberaverat periculis; ideo Ciceronis inimici Plancio invidebant. 6. Esset infestior. In discrimine versaretur, oppugnaretur: sic mare infestum, in quo navigare propter piratas tutum non est. 7. In me suum meritum. Alü, « summum meritum ». Ita cum Erfurt. Bavaricus et quinque Britannici. 8. Studiosissimum et dignitatis et salutis meæ. Ita hodie legimus fide membranarum Turingicarum; prins vulgati codices, « studiosissimum et diligentissimum salutis meæ ». 9. Judices, neque arrogo. Bavar. «neque arrogo, judices ». ΤΟ bonis viris exspectanda 10 : petam a vobis, judices, ut, cujus misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam, me deprecante, tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa majores suscipio, quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cujus ego salutem non secus, ac meam,. tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura pæne, quam de re reoque dixerunt. II. Quamquam, judices, si quid est in me ipso ita reprehensum, ut id ab hoc sejunctum sit, non me id magnopere conturbat : non enim timeo, ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, quum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. Quæ vero ita sunt agitata ab illis, ut aut merita Cn. Plancii erga me minora esse dicerent, quam a me ipso prædicarentur; aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni, ut ego putarem, ponderis apud vos esse debere: hæc mihi sunt tractanda, judices, et modice, ne quid ipse offendam 2; et tum denique, quum respondero criminibus 3, ne non tam innocentia reus sua, quam recordatione meorum temporum, defensus esse videatur. Sed mihi in causa facili atque explicata, perdiffi 10. A bonis viris exspectanda. Sic Erfurt. Franc. autem prim. et Dresd. Codd. omnes expetenda. Hæc invicem mutari passim notissimum est, veluti ad cap. 18 pro Sull. Quum autem vox petam sequatur, Ciceronem expetenda hoc in loco dixisse non credibile est. II. 1. Ab hoc sejunctum sit. Alii, alienum. Vox sejunctum ex Erfurt. jam restituta; est etiam in Bavar. et quatuor Britann. ne quid ipse committam, quod reprehendi possit, si Plancii in me merita supra modum efferam. 3. Quum respondero criminibus. Crimen dicitur id omne, quod reo alicui objicitur. Erfurt. loco criminibus habet omnibus, nimirum accusatoribus. 4. Sed mihi in causa facili atque explicata. In qua nihil est tricarum et obscuritatis. Huic opponitur impedita causa. 33 |