Immagini della pagina
PDF
ePub

IN

ORATIONEM PLANCIANAM

SCHOLIASTE AMBROSIANI

COMMENTARIUS

AB ANGELO MAIO EDITUS.

VIII. Atinates, an Tusculanos?

Ne hanc laudem nude impertiri Atinatibus arbitreris, quos ita extollit, ut illorum (1) malivolentiam deprimat.

IX. 1. Quibus e municipiis vix jam qui (2) carnem Latinis petant reperiuntur.

Oppida commemoraverat Lavicanum et Gabinium et Bovillas prope jam vacua et populi exiguitate deserta, quæ Laterensem non tantopere suffragiis suis potuerint adjuvare. Quod vero mentionem petendæ carnis fecit, pertinet ad consuetudinem sacri anniversarii. Nam latinæ feriæ a quo fuerint institutæ dissentiunt plerique auctores. Alii ab L. Tarquinio Prisco rege Romanorum (3)

(1) Nempe Tusculanorum.

(2) Supplevi qui ‘ex editis.

(3) Gaspar Garatonius Tullianorum interpretum atque editorum nostra ætate facile princeps, quum, edito commentario in Plancianam superiore anno Bononiæ, sero denique Ambrosianum scholiastem a me detectum accepisset, additamenti loco quasdam libello suo attexuit perdoctas animadversiones, quarum a me in hac altera scholiastis editione nulla facienda est, nisi cum honore et cum grato animo commemoratio. Itaque primum hoc loco sapienter produxit Dion. Halic. Antiq. Roman. IV, 49, qui ei videtur non Priscum, sed Superhum Tarquinium feriarum latinarum auctorem facere. Et certe is locus Dionysii, si solus inspiciatur, eam sententiam facile suadeat, quam etiam recentiores Antiquitatum Rom. scriptores vulgo amplectuntur. Sed enim idem Dionys. VI, 95, ait : Εψηφίσατο θυσίας ἀποδοῦναι τοῖς Θεοῖς ἡ βουλὴ χαριστηρίους ἐπὶ ταῖς πρὸς τὸν δῆμον διαλλαγαῖς, προσθεῖσα μίαν ἡμέραν ταῖς καλουμέναις Λατίναις ἑορταῖς, δυσὶν οὔσαις· τὴν μὲν πρώτην ἀνιερώσαντος βασιλέως Ταρκυνίου καθ ̓ ἂν χρόνον ἐνίκησαν Τυῤῥηνούς· τὴν δὲ ἑτέραν τοῦ δήμου προσθέντος, ὅτε τοὺς βασιλεῖς ἐκβαλὼν

existimabant (1), alii vero a Latinis priscis. Atque inter hos ipsos causa sacrificii non convenit. Nam quidam id initum (2) ex imperato Fauni contendunt. Nonnulli post obitum Latini regis et Æneæ, quod ii nusquam comparuerant (3). Itaque ipsis diebus ideo oscillare instituerunt, ut pendulis machinis agitarentur, quoniam eorum corpus in terris non esset repertum, ut animæ velut in aere quærerentur. Feriarum latinarum sacrificio solebat hoc observari, ut Hostia (4) et civitates adjacentes portiunculas carnis acciperent ex Albano monte secundum veterem superstitionem. Verum tam exiguum in illis civitatibus numerum hominum significat, ut desint etiam qui carnem petitum de solemni more mittantur.

2. Adjungamus, si vis, id quod tu huic obesse (5) etiam putas, patrem publicanum.

Transitus fit ad quæstiunculam, qua humilitas generis objiciebatur Plancio, ut (6) eapropter elargitus pecuniam videretur, quoniam consequi ædilitatem familiæ suæ dignitate non posset. Publi

ἐλευθέραν τὴν πόλιν ἐποίησεν· αἷς ἡ τρίτη προσενεμήθη τῆς καθόδου τῶν ἀποςατῶν ¿vɛxa. «Senatus ob pacem cum plebe factam diis sacrificia persolvere decrevit, addito uno die latinis feriis, quæ antea duobus tantum diebus celebrabantur. Primus quidem dies a Tarquinio rege consecratus fuerat post devictos Etruscos: alter a populo additus, postquam exactis regibus libertas urbi adserta est: tertius denique accessit ob reditum plebis a secessione». Jamvero quis ignorat victorem celeberrimum Etruscorum fuisse Priscum? qui et ab illis imperii insignia ultro oblata accepit, coronam auream, sellam eburneam, sceptrum cum aquila, amiculum purpureum cum securibus XII. Recolatur idem Dionysius, III, 61. Rem prolixius pertractare non hujus est loci. Nihil interim vetat, quin arbitremur ferias a Prisco olim institutas, solemniore deinde ritu a Superbo celebrari cœptas. Et quidem Ambrosianus interpres non tam suam quam aliorum opinionem refert de latinis feriis a Prisco Tarquinio institutis. (1) Ita codex existimabant, sed videtur potius scribendum existimant. (2) Cod. initium. Confer pro Sylla, 13, :

2.

(3) Cod. comparaverant. De Æneæ quidem excessu vide Dionysium Halicarn. Ant. Rom. I, 64.

(4) Hostia urbs Latii scribitur interdum cum adspiratione. Sic apud

Gruterum ccccLIV, 10, colonia Hostiensis.

(5) Codex abesse. Sed mendum, nam Cicero, cap. 13, repetit obesse. (6) Codex ut ut.

canorum itaque Tullius ordinem necessario adserit, qui tunc ex equestri ordine accedebant ad vectigalium redemptionem.

3. Quod fuerit publicanus, vel quod ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat.

Cumulavit gratiam suffragantis de paterno etiam favore, cui publicanorum societas adfuerit, ut filius ejus ad obtinendam ædilitatem potius adjuvaretur.

X. 1. Aliquid præterea (timide dicam, sed tamen dicendum est) aliquid attulimus etiam nos.

Necessario temperavit, gratiam suam non mediocriter Plancio profuisse, quando vir consularis testimonium (1) beneficiorum in se collatorum perfidens, candidato multum potuerat promovere. Hoc vero ne esset insolens et superbum, præmisit allegationem verecundæ timiditatis.

2. Ultro mehercule (2) se mihi etiam offerentes, ultro pollicentes rogavi.

Admirabiliter nec humilem se fecit in precibus, nec tamen plurimum adjuvisse testatus est. Sic et pro reo satis causæ facit, et dignitatis suæ ornamenta custodit: dicendo non defuisse preces suas, quibus populus verecunde obsequutus sit, ultro se etiam offerens gratiæ referendæ ad eum promptissime designandum, cui vir tam bene de rep. meritus suffragaretur.

3. Nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non jure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit.

Sagacissime animadvertit quid a parte diversa posset opponi : non mirum si nihil (3) pro Plancio Tullius valuisse videatur, quum

(1) Fortasse corrigendum testimonio.

(2) Cod. mercule. At edd. mehercules. Ego scripsi mehercule : ita enim libentius se dixisse testatur ipse Cicero in Oratore, 47.

(3) Ita codex. Videtur tamen legendum, mirum si aliquid, ut recte monet Garatonius.

pro alio sibi conjunctissimo candidato vir (1) potentissimus nihil promoverit, quum illi designando studeret. Significare autem candidatum videtur T. Ampium (2), suffragatorem vero Cn. Pompeium: de quibus tam se quam Pompeio sic vult accipi Tullius suspicionem, ut ipse quidem pro Plancio valuerit miserabiliter et demisse petendo; Pompeius non item pro Tito Ampio, utique pro sublimitate nominis et potentiæ superbius hoc sibi apud populum vindicans (3).

4. Rogatio hæc semper est gratiosissima.

Quoniam ambiguum (4) verbum est, et interdum potest rogationem, id est, legem nondum perlatam (5), significare, idcirco hic admonendum lectorem putavi, per rogationem a Tullio quum maxime petitionem significari, quæ facta sit pro candidato.

5. An Minturnenses (6) coloni, quod C. Marium e civili ferro (7) atque ex impiis manibus eripuerunt.

(1) Cod. viro.

(2) De T. Ampio Pompeii studioso vide Cicer. ad Div. VI, 12; XIII, 70; ad Div. VIII, 11; Cæsar. Bell. Civ. III, 105; Patercul. II, 40. Porro ædilitatis repulsam tulisse Ampius videtur Garatonio. Itaque exemplum satis opportunum est huic causæ quam Plancio Laterensis excitavit ædilitatis repulsam passus.

(3) De Pompeio trudente candidatum comitiorum tempore, omnibus invitis, vide etiam ad Attic. I, 16.

(4) Spatium in codice fortasse explendum verbo ambiguum.

(5) Spatium in codice quod explevi ex conjectura. Et quidem totus locus videbatur corrigendus sic : et interdum potest rogatio legem nondum perlatam significare.

(6) Cod. Minturnensem, at editiones Minturnenses. In principe editione ego dedi Minturnensium, quæ lectio improbata est quidem a Garatonio, mihi tamen ferenda videbatur. Re autem vera Minturnensium ( seu mavis Minturnenses) coloni Marium servaverunt. Ait quippe Cicero pro Sextio, « Marium ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnis misericordiam confugisse Et quidem Plutarchus (in Mario ed. Londin. 1723, tom. II, p. 530) Marii servatorem diserte dicit 2μvcupyòv gépovra, paludis Minturnensium senem colonum.

22:

[ocr errors]

(7) Ferro habet codex melius, quam edd. errore, aut Ursinus cruore, quæ menda sunt.

Jam narratum a me hoc exemplum plenissime scio de C. Mario (1), qui Sullanis armis cedens cum filio in Minturnensium paludibus latuit. Inde emissus, quoniam non potuisset occidi, navigio impositus in Africam pervectus ad usque dirutæ Carthaginis fines. Inde armis Cinnanis in Italiam restitutus, et adeptus denique septimum consulatum.

6. Quod me vel vi pulsum, vel ratione cedentem.

Prudenter hoc suspendit, ne aut damnatus, aut exsul fuisse umquam videretur. Et vis enim proprior (sic) est injuriæ quam accusationi. Et ratio, qua se dicit maluisse Urbe recedere, respectum habuisse potest utilitatis publicæ, ne periculosa multis seditio mo

veretur.

XI. 1. Hic est enim qui adolescentulus cum Aulo Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo viro dilectus est.

Ante acta (2) vitæ officia recensentur quadam subjecta narratione (3) numerante oratore quibus locis quibusque temporibus, et cujusmodi virorum judicio Cn. Planci mores comprobati sint. Quod ipsum statim vigilanter erga personam Torquati facit, cujus gravitatem et sanctimoniam non otiose testificatus est, sed quo magis Plancius ornaretur, quem familiariter ille dilexerit (4). Et quoniam Torquatus idem præsens non erat, in ejus patruelem conferendam putavit vicem testimonii, ut perinde haberetur, atque si adesset is, cujus validior esset auctoritas.

2. Fuit in Creta postea contubernalis Saturnini propinqui sui, miles hujus Q. Metelli.'

(1) Fortasse interpres narraverat hoc de C. Mario ad orat. pro Sextio, 22, in quam se scripsisse commentarium, videtur innuere ad orat. in Vatin. 9,5, quo loco vide et notam nostram.

(2) Ita cod. ante acta.

(3) Spatium in codice, quod replendum est vocabulo aliquo latino aut græco ex conjectura. Dic v. g. narratione.

(4) Cod. dixerit.

[ocr errors]

JV.

Cic.

pars

secunda.

38

« IndietroContinua »