EXCURSUS III GASPARIS GARATONII Ad ea Ciceronis verba, orat. pro Cn. Plancio, cap. 17: Et si quæsitor huic edendus fuisset, quem tandem potius, quam hunc C. Alfium, etc. Victorius, C. Alphium: Ant. Augustinus ex loco inferiori C. Flavium: sed cur illum locum non corrigit ex hoc, si habet auctoritatem, quæ confirmet? F. URSIN.-In Franc. prim. C. Alphium. Græv. C. Flavium. Ita quæsitor hic a Laterensi editus vocatur infra, cap. 42, nec verisimile est, C. Alphium, ut habent vulgati, qui hoc anno prætor fuit, editum quæsitorem fuisse. LALL.-Hæc sumpsit vir doctus a Manutio ad cap. 42. Cum his, et Ant. Augustino C. Flavium hic legit etiam Pighius ad annum 698, eumque non prætorem modo facit, verum etiam quæstionem ambitus exercentem. Ernestus in Ind. Hist. quamquam nihil decernit, est suspicatus, C. Flavium hic illum intelligi, qui Attici et Bruti familiaris fuit. Contra Corradus in Quæst. p. 263, ed. Lips. ita de Alfio non dubitat, ut hanc orationem anno 699 habitam ex eo demonstrari certissime arbitretur, quod C. Alfius fuerit illo anno quæsitor. Ego vero primum hæc observanda duco: Laterensem edere quem vellet quæsitorem potuisse, tum privatum, tum non modo præturam, sed alium quoque magistratum gerentem, ut nihil sit infirmius, quam illa Pighiana prætura, et ambitus sorte data quæstio C. Flavio ex hoc Planciano judicio tributa. Sed tamen in his quæsitoribus extraordinariis dignitatis rationem fuisse habitam, nemo infitiari debet. Qui enim judicio ut præesset, atque, ut cap. 53 pro Cluent. dicitur, judices coer ceret, eligebatur, cui res plane prætoria committebatur, eum non mediocri splendore præditum esse oportebat. Pompeius tulit, ut consularis a populo in Milonem quæsitor deligeretur; vide Ascon. arg. pro Mil. Censorium virum ab accusatore delectum ostendimus ad c. 33 pro Sulla. Cn. Domitius prætor similiter ad judicium a propria quæstione alienum exercendum vocatus fuit; vide Ferrat. ad arg. pro Coel. Video etiam omnes in anno causæ huic assignando falli, præter Pighium et Ferratium. Nam Pighius loc. cit. eam vere in secundo Pompeii et Crassi consulatu collocat : nullam tamen rationem affert, sed eas vidisse arbitror, quas postea Ferratius ad arg. exposuit. Non modo enim Tullius de lege Licinia, tamquam recenti, loquitur, sed etiam Dio, XXXIX, pag. 119, aperte tradit, latam illam fuisse anno 698, Crasso iterum cos. ut cap. 20, non alium possis, quam illum annum, et consulem intelligere. His præmissis, de Alfio videamus. Eum hic retinent omnes libri: tantum aliqui scribunt Alphium, ut idem nomen in multis Horatii MSS et edd. Epod. II, 67, scribebatur, ubi cod. Barb. n. 2591, habet Alpheus, ut hic prior Ven. Alfeum: sed melioribus libris emendatus jam inde a Terentio fuit Horatius, et hic editur Alfium pæne ab omnibus cum cod. meo, Barb. et plerisque. Hoc ego nomen a notiori altero Flavium oriri potuisse vix putem. Deinde incerta omnia de C. Flavio, et obscura sunt, ut ad cap. 42 videbimus contra summa erat in C. Alfio iis temporibus omnium consensu dignitas. Nam vere hic eum Cicero appellat gravissimum hominem, justissimumque: quum non modo ab ipso privatim dicatur, ad Q. Fratr. III, 3, « quæsitor gravis, et firmus Alfius »; verum etiam dictum Cæsaris referatur in Vat. 16: « C. Alfium præteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset ». Quum autem in Vatinium dixerit Cicero mense martio anni 697, Marcellino et Philippo coss. ex II ad Q. Fratr. 4, C. Alfium patet repulsam præturæ, de qua ibi loquitur, tulisse anno superiore. Tandem prætor fuit anno 699, Appio et Domitio coss. et IV. Cic. pars secunda. 40 majestatis quæstionem sortitus est, ut omnes docent ex III ad Q. Fratr. 1, §7; unde conficitur, Alfium prætorem eodem anno 698 designatum fuisse, quo Plancius et ædilis est designatus, et causam dixit. Quod si jam anno 696, quum primum præturam petiit Alfius, satis erat in homine dignitatis ad judicium publicum exercendum, non ab integritate spectata solum, sed etiam ab honoribus, quum nihil amplius in annuis quæstionum judicibus requireretur ( vide Excurs. ad Cluent. § 2, 3, 4) qualis antea ipse videtur Alfius fuisse quanto magis biennio postea idem ille, prætor jam designatus, a probo accusatore Laterensi quæsitor deligi potuit? Cum his conferenda sunt quæ de C. Alfio Flavo adnotantur ad cap. ult. EXCURSUS IV GASPARIS GARATONII Ad ea Ciceronis verba, orat. pro Cn. Plancio, cap, 32: Sed me, quum tantum jam Plancio deberem, Racilii beneficiis fuisse contentum. Mendose in cod. Ambros. est beneficii. Nam, etsi cum Noltenio, Lex. antibarb. p. 1402, constructionem hanc non esse ab omni latinitate exterminandam censeas, non est ea profecto Ciceroni, illiusque æqualibus tribuenda. Gesnerus in Thes. t. I, pag. 1212, nondum ei plenum Latii jus assertum esse decernit, cui viro doctissimo assentitur similis illius Ruhnkenius ad Velleium, II, 88. De minus antiquis temporibus tamen ipse non abnuo. Quod scire maxime interesset, quidnam Racilio acciderit mali, in eo, ut in aliis ex historia nonnullis, ab hoc scholiaste deserimur. Verumtamen aliquid ille attulit novi: «Exstat, inquit, libellus ejusdem Ciceronis, qui ita inscribitur, EDICTUM LUCII RACILII TRIBUNI PLEBIS, quod sub nomine ipsius Cicero scripsit (non inscripsit, ut in codice) in invectionem P. Clodii ». Plancii collega Racilius in tribunatu fuit: non autem quo anno Cicero in patriam rediit, ut Maius affirmat, eo fortasse deceptus, quod tribuni plebis annum suum non a kalendis januariis, ut ceteri magistratus, verum ab a. d. IV idus decembres incipiebant: nos etenim ex Tullii testimonio annum 697 (i. e. 698 Almel. ), in editione nostra posuimus, Philippo et Marcellino coss. neque aliter in Ciceronis historia Fabricius : quo quidem anno, ut modo diximus, P. Clodium constat ædilitatem gessisse. Hic itaque turbulentus ædilis, sive in concione, sive per edictum Raci lium Ciceronis propugnatorem, et Ciceronem ipsum insectatus esse videtur : cui quum Cicero per edictum suo nomine privatus respondere non posset, L. Racilio tribuno, quicum ipse compellatus fuerat, edictum composuit acerbum ac vehemens, ut solebat, in Clodium, cujus Cicero scripti auctor ab omnibus agnosceretur. Erant enim edicta propria magistratuum, quibus in dissensione ad convicia facile abutebantur. Ex multis exemplo sint Archilochia illa Bibuli consulis in Cn. Pompeium, ejusque socios edicta, ad *Attic. II, 19, 20, 21, et apud Plutarch. in Pomp. cap. 48. Quintius vero Atticus consul, «quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium jecerat », pœnas Vitellianis dedit, ut ex Tacito, Histor. III, 73, morem illum cum republica exstinctum non fuisse sciamus. Quod ait, in invectionem P. Clodii, explicantis est, siquidem Cicero de more scripserit, in P. Clodium ædilem curulem. Ita scholiastes anonymus, sive hic ipse sit, sive alius, ad Act. I, in Verr. cap. 10, « invectio ad Metellum consulem designatum », quem ibi orator alloquitur. Haud tamen Tullio indignum est verbum invectio. Citatur ex II de Invent. 54, quem depravatum locum Michael Brutus jampridem ita emendavit : « Clementia, per quam animi temere in odium alicujus invectio concitata comitate retinetur». Id unus Gruteri codex, tresque Britannici confirmarunt. Ernest. « animi.... concitati invectio», Schützio probante. Propius tamen esset ad literas, « animi... concitati invectiones comitate retinentur ». Habent enim plerique invectionis et retinentur, unusque Britann. continentur. Ad vitiosam cod. Ambros. lectionem beneficii, Maius, a Garatonio nondum meliora edoctus, sed perseverans in prava opinione prius emissa, hæc annotat in Cic. Ambros. sup. p. 606: «Nota lectionem diversam ab ante edita beneficiis, vel beneficio. Nota etiam contentum cum genitivo; cujus syntaxeos exempla apud Livium, Ovidium, Paterculum, Curtium, Apuleium, Justinum, Digesta, Dictymque Cre |