Immagini della pagina
PDF
ePub

tensem laudantur a Vossio, de Gramm. VII, 2; ab Heinsio ad Patercul. II, 88, et a Forcellino in Lexico. Quare hanc locutionem in Ambrosiano palimpsesto nullatenus mendosam existimo». Recte hæc refutavit Schützius, t. XVI, p. 3, pag. 271; sed in scholio Ambros. male scripsit beneficio: in scholiis enim talia immutari non debent. De constructione v. contentus cum genit. cf. Ruddimann. tom. II, pag. 108.

GASPARIS GARATONII

DIATRIBE

DE C. MARII MONUMENTO AD CICERONEM

PRO SEXTIO, CAP. 54,

ET PRO PLANCIO, 32.

(EXCURSUS V.)

An, quum Patres illo senatusconsulto, quod in monumento Marü factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cnæo Plancio gratias egerint, etc.

1. De insigni hoc monumento ad Sextianam, cap. 54 extr. pauca olim diximus : plura deinde otiosi congessimus. Tria de Ciceronis reditu senatusconsulta fuerunt: enumerat ipse pro Sext. 54 et 61. Primum hoc fuit, « quum in templo, inquit, Honoris Virtutis honos habitus esset virtuti, Caiique Marii conservatoris hujus imperii monumentum municipi ejus, et reip. defensori sedem ad salutem præbuisset ». Quæ sibi gloriosa sequuta sunt, narrat cap. 56, « recenti nuntio de illo SCto, quod factum est in templo Virtutis, ad ludos scenamque perlato ». Haud scio, an ibi Honoris exciderit, ut superiore loco multis in libris. Honos quidem, qui virtutem sequitur, qui non præ virtute, sed post virtutem est expetendus, priorem tituli locum non teneret, opinor, nisi constructio juberet grammatica. Verus itaque titulus fuerit, HONORI. VIRTUTIS. qui virtute paritur, eamque comitatur. Similis tituli ratio in templo Herculis Musarum, quem Musageten appellant, Musarum chorum Apollinis loco ducentem; quem tamen, si liceret, quoμoñσov mallem. In Bellorianis urbis vestigiis tabula secunda est, AEDIS. HERCVLIS. MVSARVM. neque tamen aliter inscribi debuit, quam

HERCVLI. MVSARVM. etsi Musis haud minus esset ædes consecrata, quam Herculi. Ait enim Cicero pro Archia, c. 11, M. Fulvium illum Nobiliorem Martis manubias Musis consecrasse: quarum statuas Ambracia sublatas quum in eo templo Fulvium dedicasse scribat Eumenius pro Schol. c. 7, earum causa templum illud exstruxisse facile intelligitur : Herculem vero comitem, ducemque adjunxisse, ne Musis amicior, quam bellatori convenit, videretur, quum præsertim, qui id probro ei darent, non deessent; eaque conjunctione, quod eum non fefellit, duarum sibi apud posteros monumentum laudium statuisse. Æque igitur ædes illa Musarum dici potuit, atque hæc Mariana Virtutis. Quod autem passim Honoris et Virtutis appelletur, ea re significatio primaria non tollitur: est enim eadem v dia duoiv. Ita in honorario temporum optimorum titulo, apud, Ægyptium ad SC. de Bacchan. t. VII Livii Drak. p. 207, MESSALLAE. HONORIS. ET. VIRTVTIS. CAVSA. h. e. honoris ejus virtuti habendi causa. Et in præstantissima inscriptione, quæ adhuc Romæ sub Capitolio conspicitur, apud Gruterum, CCCCLV. I. C. POBLICIO. L. F. BIBVLO. AED. PL. HONORIS. VIRTVTISQVE. CAVSSA. SENATVS. CONSVLTO. POPVLIQVE. JVSSV. LOCVS. MONVMENTI. QVO. IPSE. POSTEREIQVE. EIVS. INFERRENTVR. PVBLICE. DATVS. EST. Deinde consuetudo loquentium, quæ plurimum valet, multa sæpe transformat: postremo constat ex Liv. XXVII, 25, duos fuisse illos revera habitos deos. Videbat sentiebatque cum omnibus Lucius quidam Ulpius apud Gruter. cap. 4; sed originem illam ignorans, suo judicio nominum ordinem invertit, ut rectum faceret: VIRTVTI. ET. HONORI. L. VLPIVS. MARCELLVS. LEG. AVG. PR. PR. PANNON. INF. V. S. Idemque ordo Plutarcho placuit, de Fort. Rom. t. VII Reisk. p. 264, in ædis Marcellianæ titulo commemorando, quam deinde, p. 277, pro re scilicet, quam agebat, unius Virtutis nomine appellat. Sed in antiquo denario apud Morell, in tabula Fufiorum,

et Eckhel. T. V. D. N. p. 220-256, extimum est laureatum Honoris caput, galeatum Virtutis interius, ut prior inscri ptio sit HO. secunda VIRT. Et in Galbianis, quos Eckhelius adjecit, HONOS. ET. VIRTVS. Typus ille ab Havercampio Th. Morell. p. 185, ad exitum belli socialis videtur mihi egregie relatus. Honos enim habitus est certe virtuti, civitate sociis, et Latinis data.

[ocr errors]

2. Virtutem autem, qua de agitur, bellicam intelligo; quæ semper maxime honori fuit. Marcum enim Marcellum æmulatus est C. Marius ut imperatores duo præstantissimi duo templa iisdem nominibus dedicarint. Quæ res nostris hominibus, ut paullo post videbimus, fraudi fuit. Tertius addendus est clarissimus imperator Q. Fabius Maximus. Sic enim, de Nat. Deor. II, 23: «Vides Virtutis templum, vides Honoris, a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum ». Nam primum solius Honoris templum exstitisse, de Legg. II, 23, ipse testatur, eamque illius condendi causam enarrat, quæ nihil ad Fabium, cui a Wesselingio tribuitur. Fuisse dicitur extra portam Collinam, quum Marcellianum fuerit ad Capenam. Quid ni igitur solius etiam Virtutis ædes exstiterit? Et quidem a Scipione Numantino conditam tradit Plutarchus de F. R. l. c. quod si ita sit, addendum est illud, quod posui, et Virtutis, præsertim quum in Sextiana similiter turbatum fuerit. Eoque libentius copulam, quæ optime deest in Sextiana, hic agnoverim, quod et exstat in Verr. IV, 54, et Marcelli templum duas cellas habebat conjunctas in latitudine, suo quamque pronao, atque ostio, quas idcirco ædes appellant Livius 1. c. et Plinius, XXXV, 10, contra in Mariano una erat, eaque ostio in postica parte, porticu tamen non deficiente, carebat. Docet Vitruvius, de quo mox erit agendum. Deinde, quum proxime Cicero Fidem ante Scaurum a Calatino consecratam dixerit, cur non ibi potius posuit, multis ante annis? Nunc multos annos inter Fabii opus et Marcelli fuisse vult, qui æquales fuerunt. Fabius anno 520

[ocr errors]
[ocr errors]

de Liguribus triumphavit: opus cito perfici potuit. Marcellus post insignem ad Clastidium pugnam, in qua ædem illam voverat, triumphavit anno 526. Opus quæ causæ retardarint, nemo prodidit: anno 545 perfectum vix fuit, quo anno quum in prælio Marcellus occubuerit, dedicare ipse non potuit. Tempus inter hos terminos longum sumi non posse, Buherio et Davisio, qui negationem inserebant, Wesselingium concedere necesse fuit, Observ. II, 5. At Livium opponit, XXVII, 34, qui M. Salinatorem scribit multis ante annis ex consulatu populi judicio damnatum iterum anno illo consulem factum. Is vero, qui anno 534 (535 Almel.) consul fuerat, anno 546 iterum fuit. Wesselingii subscriptor Ernestus recte locutionem hanc vocat, ut dialectici loquuntur, oyeτxv. Livius igitur tempus intuetur illud, quod vita hominum potest in rebus agendis consumere, Cicero in omni urbis antiquitate spatiatur. Postremo, quod caput est, templum non videtur viro doctissimo renovatum a Marcello, sed institutum. Mihi quidem aliud consilium est, sed tamen ab eo refectum credere vix possim. Hoccine ut factum sit, vivo, et imperiis laudibusque florente Fabio? quod erat jus in aliena monumenta Marcello? Ille itaque pro amicitia concesserit. Neque hic petisset, neque ille permisisset, nisi, tam recens quum esset, vitium tamen fecerit, jam jamque corrueret. Immo ne ita quidem. Ego, ut breve faciam, sic intelligo: si templum solius virtutis exstiterit, secundo loco Honoris et Virtutis ponendum esse : ne verbum contra libros addamus, duas cellas templa vocari, ut ædes eædem a Livio eta Plinio: renovatum a Marcello ædificium non fuisse, sed titulum: renovatum porro templum iisdem diis ita dici, ut aliorum exempla, quum quis in se transfert, denuo edit, exsequitur, referri ac renovari dicuntur. Fabium itaque iisdem nominibus de manubiis Ligusticis aliud antea condidisse, quod fortasse Ciceronis tempore non exstabat, certe autem alterius magnificentia, et ornamentis Sicularum urbium egregiis obruebatur. Tarditatis autem

« IndietroContinua »