Immagini della pagina
PDF
ePub

ut dedicationis ratio et locus in templi fronte postulabat. Qui vero elogium Augusti jussu conscripsit, hæc inde sumpsit: DE. MANVBIEIS. (manibiis Augustus ipse scripsisset) CIMBRICEIS. ET. TEVTONICEIS. AEDEM. HONORI. ET. VIRTVTI. VICTOR. FECIT. Sic in lapide his paucis annis Romæ detecto L. Mummius, qui Corinthum delevit, post multa interjecta, IMPERATOR. DEDICAT. Arretinum exemplum emendavit recte Gorius, Inscript. Etrur. t. II, p. 252, neque minus recte Vitruvianis locis est usus. Erat enim illo in exemplo ET. VICTOR. quasi, et Victoriæ. Ex his tandem apparet, inscriptiones Marianas Romæ in operibus publicis fuisse has: primam in æde ab ipso Mario, secundam publice in Capitolio, ex qua fortasse extremum illud est, VESTE. TRIVMPHALI. CALCEIS. PATRICEIS. nisi potius ad templi dedicationem pertinet, atque ab ipso Mario fuit tertiam ab Augusto in campo Martio ante mausoleum, quæ in illius foro eodem exemplo fuit: aliam denique similem in foro Trajani.

:

(De templo Honoris et Virtutis exstat Thorlacii Prolusio, Opuscul. p. 177 seq. quam ab aliis tantum laudatam vidi; ita ut quid novi afferat, hic referre nequeam. )

EXCURSUS VI

GASPARIS GARATONII

Ad ea verba Ciceronis, orat. pro Cn. Plancio, cap. 34:

Te aiebas de tuis rebus gestis nullas literas misisse, quod mihi meæ, quas ad aliquem misissem, obfuissent.

Scholiastes «Significat epistolam non mediocrem, ad instar voluminis, quam Pompeio in Asiam de rebus suis in consulatu gestis miserat Cicero, aliquanto, ut videbatur, insolentius scriptam, ut Pompeii stomachum non mediocriter commoveret: quod quadam superbiore jactantia omnibus se gloriosis ducibus anteponeret. Hoc igitur vult esse purgatum, dicens, nuntiasse Cn. Pompeio patriæ conservationem, nec inscienter de semetipso gloriatum. Obfuerunt autem re vera: nam sic effectum est, ut ei Pompeius contra Clodianam vim non patrocinaretur ». Manutius illas ad Pompeium scriptas fuisse literas recte suspicabatur. Sed nihil suspicione opus esse Cicero ipse declarat pro Sulla, cap. 24: «Hic tu epistolam meam sæpe recitas, quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis, et de summa republica (ita cod. Bavar. non reip.) misi ». Qui sæpe summa eloquentia res suas gestas extulerit, videatur sane in illa etiam epistola gloriosus fuisse: quamquam ut longior esset, res ipsæ poscebant: haud tamen ita, ut ullo modo Pompeium offenderet, «omnibus a se pictum, et politum artis coloribus», ut ait ad Atticum, II, 21, «cujus ad gloriam augendam tanto studio se dederat», ut eum Q. frater monuerit cap. 4 adversarios ob id in petitione consulatus ei non defuturos: cui denique illo ipso tempore consul « supplicationem, confecto bello Mithridatico», ut c. 11 de Prov. consul. dicit « duplicatam », h. e. dierum duplo, quam sole

bat, plurium decernendam curaverat. Itaque offensus ipse vere, graviterque, sed familiariter hominem cautum, atque omnia circumspicientem accusavit, Epist. V, 7: « Res, inquit, eas gessi (de quibus ad eum copiose jam scripserat), quarum aliquam in tuis literis et nostræ necessitudinis, et reip. causa gratulationem exspectavi: quam ego abs te prætermissam esse arbitror, quod vererere, ne cujus animum offenderes ». Erat enim ob eas ipsas res magna in invidia Cicero: intima Crasso et Hortensio simultas inerat, ut ex epistolis ad Atticum novimus: oppugnabatur a C. Cæsare prætore, qui jam tum apud plebem ex Marianis partibus, et ex largitione gratiosus remp. valde turbabat: infestos tribunos plebis habebat Calpurnium Bestiam et Metellum Nepotem: hi tres Pompeio assentabantur, eumque Ciceroni opponere conabantur: ad eum denique Nepos profugit iratus. Quo referendum est fragmentum illud orationis Metellinæ apud Quintilianum, Instit. Orat. IX, 3, pag. 811: « Venit ex Asia (hoc ipsum quam bonum!). Tribunus plebis venit ex Asia..... verumtamen venit». Nam repente inde redierat. Hæc omnia testantur Plutarchus in Cic. cap. 23, 26, et Dio, XXXVII, cap. 37 ad 44. Quo tum animo Pompeius esset, quum nobis ipsis licet jam intelligere, tum Cicero, qui probe illum noverat, optime judicavit. Erigebat ergo virum et victoriis et cognomine Magnum, et confirmabat his verbis: «Sed scito ea, quæ nos pro salute patriæ gessimus, orbis terræ judicio ac testimonio comprobari ». Præclara vero, summoque viro digna postrema illa sunt: Quæ, quum veneris, tanto consilio, tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo majori, quam Africanus fuit, me non multo minorem, quam Lælium, facile et in rep. et in amicitia adjunctum esse patiare». Jam, quoniam Pompeii silentium, ejusque causam cognovimus, an offensionis tamen aliquid ostenderit, videamus. Atqui eum, antequam in urbem rediret, « nobis amicissimum constat esse», scripsit Cicero ad Att. I, 12, IV. Cic. pars secunda.

[ocr errors]
[ocr errors]

amantissimus Cicero semper fuit, non potuit inter eos dissensio non consequi. Quæ paullatim eo progressa est, ut, quum Pompeius se totum Cæsari tradidisset » (l. c. Philipp.), simulatione, doloque interposito, perniciem denique incauto attulerit, et immerenti. Ut Clodium vidit tribunatus causa ad plebem translatum, exarsit Cicero iracundia, quum tamen spes eum quædam falsa deciperet. Scripsit ad Atticum, II, 9: « Si vero quæ de me pacta sunt, ea non servantur, in cælo sum; ut sciat hic noster Hierosolymarius ( Pompeius) traductor ad plebem, quam bonam meis putissimis orationibus gratiam retulerit, quarum exspecta divinam alivodíav». Pompeio tamen adjuranti credebat, neque ipse sibi constabat, ut ex iis epistolis, II, 20, etc. patet: illum scilicet perdite amabat, ut epist. 21 ipse indicavit. Experti tandem gravis, et philosopho digna oratio est, ad eumdem Atticum, X, 4, belli civilis initio : « Cogito..... quid intersit inter me et istos, quos propter omnia amisimus (Pompeium et Cæsarem). Hi sunt, qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non posse putaverunt licentiam cupiditatum suarum, quorum societatis, et sceleratæ consensionis fides quo eruperit, vides». Tum de Pompeio : « qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil contra hujus (Cæsaris) voluntatem aiebat facere posse ». De hoc Pompeii responso, ac de utriusque perfidia notissimus Dionis est locus, XXXVIII, 15. Sic itaque pergit Cicero: « Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis, sed ne fortunam quidem ipsam, qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur, etc. » Vera igitur illa sermonis non liberi vox, pro Domo l. c. « Ego vero neque me tum desertum puto, sed pæne deditum»; vereque podcciav illam Plutarchus appellat, in Pomp. c. 49. Denique, ut finem faciam, si Pompeius, quamquam nullum dedit initio plausum, iratus ob eas literas Ciceroni non fuit; si postea longe graviore de causa illum prodidit, nedum deseruit, errat profecto cum accusatore scholiastes: qui respon

sionem adeo Ciceronis, nescio qua mente, falsam comminiscitur, quasi quæ leviora esse dicit, iis aliquid adjiciat ponderis. Ita enim pro sua dignitate ac prudentia respondet : «mihi obfuisse non intelligo », quia nihil ea de causa offensionis in Pompeio cognoverat; «reip. video prodesse potuisse » : neque enim profuerunt, quum Pompeius a senatu desciverit, quem retinere in optimatium partibus potuissent, ut suis opibus consensum bonorum, conjunctionem ordinum, vim adversus improbos cives et remp. concutientes corroboraret. Tecte hoc significat, ne reconciliatum Pompeii animum pungat restitutionis suæ beneficio devinctus.

« IndietroContinua »