Immagini della pagina
PDF
ePub

Non illud inter maximas dotes annumerandum, nec mentio illa Archiæ multum ad laudem confert, quum inde appareat nihil aliud in eo laudandum exstitisse. Potest hujus facilitatis exemplum apud Brunckium, tom. II, pag. 93, epigr. 6, 7, 8 et 9, inveniri, quod hoe loco recitare piget, quum iidem omnino sensus mutatis tantum verbis proponantur, et miser sit labor ineptiarum.

Creditur Archias causa vicisse; nec mirum, quum Ciceronis eloquentia defensus, Luculli testimonio protectus esset. Ambigitur utrum legis Plautiæ Papiriæ auctores Silvanus et Carbo tribuni plebis essent anno 664; an lex ea Silano adscribenda, ita ut consules duo essent, ut placet Angeli Maii scholiastæ, nec satis probatur. Ceterum plurimi exstitere Archiæ, Byzantius, Mitylenæus, etc. De his qui plurima volet, adeat Fabricii Bibliothecam Græcam, Maii notas, Ilgenii excursum, et peculiarem hujus orationis editionem, quam dedit Hülsemann, quod indigestum opus quamvis multa corrumpant, nonnulla tamen utiliter adnotata legentibus exhibet.

Ad calcem hujusce orationis vix notum scholiasta Ambrosiani commentarium subjunximus; melius hoc loco positum eum rati, quam si Ciceronis textum ac notas interturbaret.

M. T. CICERONIS

ORATIONES.

ORATIO

PRO A. LICINIO ARCHIA

POETA.

ORATIO QUINTA ET VICESIMA.

1. Si quid est in me ingenii1, judices, quod sentio quam sit exiguum; aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio3 aliqua, ab optimarum artium

I. 1. Ingenii. Tria in hac pulcherrima periodo proponit Cicero, quæ ad acquirendam eloquentiæ laudem maxime requiruntur, ingenium, exercitationem dicendi, rationem, seu naturam, usum et artem, quæ ab Aristotele vocata φύσιν, ἐμπειρίαν,τέχνην, Noster pluribus explicat de Orat. I, 25 et seqq.

2. Mediocriter esse. Mirati sunt ad hanc locum grammatici in ipso exorsu hexametrum imprudenti excidisse auctori, qui versus tamen severius a recta oratione expellat (Orat. c. 20, 56; de Orat. III, 47 ). Iambi quidem difficilius vitabantur, utpote nati rebus agendis, et velociori orationi aptiores; sic in prima Catilinaria statim unus occurrit : « Senatus hæc intelligit :

2

consul videt!» Verum et hexametri non semel apud Ciceronem deprehenduntur, ut ad Quir. post red. cap. 6, « Auctores, testes, laudatoresque fuerunt ». Pro Planc. 36, Interitus nullos ultores esse videbam ». Acad. I, 4: « Quum sunt dicta, in conspectu consedimus omnes ». Tusc. IV, 14: « Morbo tentari non possunt, corpora possunt », et præsertim distichum illud de Orat. III, 5, si multo plus» in « plus multo » verteris : « Complexi, plus multo etiam vidisse videntur, Quam quantum nostrorum ingeniorum acies ». Ceterum versus ii sæpius tum in Livio et in Sallustio, tum præcipue in Tacito occurrunt. J. V. L.

3. Ratio. Dicendi ars.

studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse : earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius 4 fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium præteriti temporis, et pueritiæ memoriam recordari ultimam 5, inde usque repetens, hunc video mihi principem et ad suscipiendam, et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si hæc vox, hujus hortatu præceptisque conformata, nonnullis aliquando saluti fuit: a quo id accepimus, quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem, et salutem ferre debemus. Ac, ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quædam in hoc facultas sit ingenii, neque hæc dicendi ratio aut disciplina: ne nos quidem huic uni studio 9 penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem 10 pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ΤΟ

7. Ingenii. Quum poeta Archias, orator Cicero esset, mirum fortasse cuivis videri poterat, quomodo ille tantam gratiam inire potuisset.

8. Neque. Correxit Schütz.« atque », quasi non dicere voluisset orator non in dicendi arte nullo modo versatum Archiam.

9. Huic uni studio. Multis ex argumentis constat poeticæ studuisse Tullium, et plurima carmiuum ejus fragmenta invenias, quæ satis pulchram ei laudem conciliassent, nisi eam eloquentia obruisset. Conf. Plut. in Cicer. sub init.

10. Ad humanitatem. Nempe studia literarum,

II. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quæstione legitima 2, et in judicio publico, quum res agatur apud prætorem populi romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices 3, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi 4 quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone 5 abhorreat : quæso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quemadmodum spero, non molestam; ut me, pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prætore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac literarum paullo loqui liberius, et in ejusmodi persona", quæ, propter otium ac studium, minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.

Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto, ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, quum sit civis, a numero civium,

[blocks in formation]

verba, quæ in foro vix intelliguntur.

6. Accommodatam huic reo. Quæ Archiæ debita videtur, cui maxime ingenium patrocinatur.

7. Ejusmodi persona. Quum personam ac partes hujus viri agam, qui procul a forensibus controversiis otiosa vita removetur, ipse possim hanc orationem forma nova nec in foro usitata exprimere.

8. Propter otium. Vitæ genus otiosum, sive a negotiis liberum agit poeta, quum solis literis studeat, nec remp. attingat, indeque in judiciis non tractetur, id est, non versetur. Frustra Ilgenius nullo fretus codice correxit, jactata ».

[ocr errors]

7

verum etiam, si non esset, putetis adsciscendum 9 fuisse.

III. Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab iis artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium1 contulit primum Antiochiæ ( nam ibi natus est, loco nobili, celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluenti) celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit. Post in ceteris Asiæ partibus, cunctaque Græcia, sic ejus adventus celebrabatur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Erat Italia tunc plena græcarum artium ac disciplinarum; studiaque hæc et in3 Latio vehementius tum colebantur, quam nunc iisdem in oppidis, et hic Romæ, propter tranquillitatem reipublicæ, non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini, et Rhegini, et Neapolitani4, civitate ceterisque præmiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famæ quum esset jam absentibus notus, Romam venit, Mario 5 consule

9. Adsciscendum. Nobis adjungendum et aggregandum.

III. 1. Ad scribendi studium contulit. Sæpius verbo hoc significatur tum compositio, tum præcipue poetarum labor.

2. In ceteris Asiæ partibus. Ita gradatim incedit orator, ut postquam primas eum in urbe celeberrima partes obtinuisse Archiam dixit, illum deinde et in Asia, et in Græcia fama celebratum, mox vero in Italia, in Latio ac Romæ denique præmiis et admiratione excultum ostendat.

3. In Latio. Nondum exorto sociali bello, quo literarum studia sunt intermissa. Inter arma enim silent leges, fugantur Musæ. Perturbata antem fuerat Italia bello civili per annos 654-57 gesto, bello sociali an. 663-65, et civili, an. 665-75.

4. Neapolitani. Quæ urbes extra Latium sitæ in Italia erant et Romanis fœderatæ, tum quum Archiam civitate donarunt, postea lege Julia municipes factæ sunt.

5. Mario consule. Anno urbis 651, C. Mario IV, Q. Lutatio Catulo coss.

« IndietroContinua »