Immagini della pagina
PDF
ePub

flumine ad Pyrenaeos montes, et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

2. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus 5 fuit Orgetorix. Is, Marco Messala et Marco Pisone consulibus, regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis fecit; et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio 10 potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; altera ex parte, monte Jura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; 15 tertia, lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent: qua de causa homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro 20 multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ducenta et quadraginta, in latitudinem centum et octoginta patebant. 3. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis 25 permoti, constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinerent, comparare; jumentorum et carrorum quam maximum numerum coëmere; sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam 30 confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur, Is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filio, 35 Sequano, cujus pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Aeduo, fratri Divitiaci, qui eo tempore principatum

in civitate obtinebat, ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium, quin 5 totius Galliae plurimum Helvetii possent: se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et jusjurandum dant et regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese 10 potiri posse sperant.

4. Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coëgerunt: damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis, Or- 15 getorix ad judicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coëgit; et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit: per eos, ne causam diceret, se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis 20 jus suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mor tuus est: neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

5. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id, 25 quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeterquam quod secum 30 portaturi erant, comburunt; ut, domum reditionis spe sublata, paratiores ad omnia pericula subeunda essent: trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre jubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis, finitimis, uti eodem usi consilio, 35 oppidis suis vicisque exustis, una cum iis proficiscantur: Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

6. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur; mons autem 5 altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. 10 Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Geneva. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant; vel vi coactu15 ros, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat ante diem quintum Kalendas Aprilis, Lucio Pisone, Aulo Gabinio consulibus.

20 7. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci, et quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit et ad Genevam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum nu25 merum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis, cujus legationis Nameius et Verudoctius 30 principem locum obtinebant, qui dicerent, sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat Lucium Cassium consulem 35 occisum, exercitumque ejus ab Helvetiis pulsum et sub jugum missum, concedendum non putabat: neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciendi, temperaturos ab injuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium inter

cedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit, diem se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Idus Aprilis reverte

rentur.

8. Interea ea legione, quam secum habebat, militi- 5 busque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Juram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum decem novem murum, in altitudinem pedum sedecim, fossamque perducit. Eo opere per-10 fecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per pro-15 vinciam dare; et si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe dejecti, navibus junctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent conati, 20 operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

9. Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos 25 ad Dumnorigem Aeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat; et cupiditate regni adduc-30 tus novis rebus studebat, et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat, ut per fines suos Helvetios ire patiantur; obsidesque uti inter sese dent, perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibe- 35 ant; Helvetii, ut sine maleficio et injuria transeant.

10. Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Aeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus

absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intelligebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. 5 Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, Titum Labienum legatum praefecit: ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit, et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit; et qua proximum iter in ulteriorem Gal10 liam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Centrones et Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in 15 fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusianos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

11. Helvetii jam per angustias et fines Sequano20 rum suas copias transduxerant, et in Aeduorum fines pervenerant, eorumque agros populabantur. Aedui cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene 25 in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Aedui Ambarri, necessarii et consanguinei Aeduorum, Caesarem certiorem faciunt, sese depopulatis agris non facile ab oppidis 30 vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant, sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum om35 nibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

12. Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non

« IndietroContinua »