Immagini della pagina
PDF
ePub

DE BELLO GALLICO.

LIBER V.

1. LUCIO DOMITIO, Appio Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat, quos legionibus praefecerat, uti quam plurimas possent hieme 5 naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus; atque id eo magis, quod propter crebras commuta10 tiones aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera ac multitudinem jumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem humilitas multum adjuvat. Ea, 15 sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apquae portari jubet. Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites im20 perat certumque in locum convenire jubet. Qua re nuntiata, Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de injuriis satisfacere. Percepta oratione eorum, 25 Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci jubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. His ad diem adductis,

ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment poenamque constituant.

2. His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, circuitis omni- 5 bus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sexcentas ejus generis, cujus supra demonstravimus, naves et longas viginti octo invenit instructas, neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possent. Collau- 10 datis militibus atque iis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit, atque omnes ad portum Itium convenire jubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam trajectum esse cognoverat, circiter milium passuum triginta a continenti. Huic rei 15 quod satis esse visum est militum, reliquit: ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus octingentis in fines Trevirorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant, Germanosque Transrhenanos sollicitare dice- 20 bantur.

[ocr errors]

3. Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet, magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, 25 Indutiomarus et Cingetorix; ex quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit; quaeque in Treviris gererentur ostendit. 30 At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, iisque, qui per aetatem in armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Trevirorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare in-35 stituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt, et de suis privatim rebus ab eo petere coepe

runt, quoniam civitati consulere non possent; Indutiomarus veritus ne ab omnibus desereretur, legatos ad Caesarem mittit; sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem 5 in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur. Itaque esse civitatem in sua potestate, seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas ejus fidei permissurum.

10 4. Caesar, etsi intelligebat qua de causa ea dicerentur, quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treviris consumere cogeretur, omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad se cum ducentis obsi15 dibus venire jussit. His adductis, in iis filio propinquisque ejus omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est, uti in officio permaneret; nihilo tamen secius principibus Trevirorum ad se convocatis, hos singillatim Cin20 getorigi conciliavit; quod cum merito ejus ab se fieri intelligebat, tum magni interesse arbitrabatur, ejus auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cujus tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gra25 tiam inter suos minui; et, qui jam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.

5. His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibi cognoscit quadraginta naves, quae in Meldis factae erant, tempestate 30 rejectas cursum tenere non potuisse atque eodem, unde erant profectae, revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem totius Galliae equitatus convenit numero milium quattuor, principesque omnibus ex civitati35 bus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum foco secum ducere decreverat; quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

6. Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de

Hunc secum habere

quo ante ab nobis dictum est. in primis constituerat, quòd eum cupidum rerum novarum, cupidum imperii, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. Accedebat huc, quod jam in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat, 5 sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit, ut in 10 Gallia relinqueretur; partim, quod insuetus navigandi mare timeret; partim, quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique 15 coepit, uti in continenti remanerent; metu territare, non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut, quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam transductos necaret; fidem reliquis in- 20 terponere, jusjurandum poscere, ut, quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

7. Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuerat, coërcendum atque deter- 25 rendum, quibuscumque rebus posset, Dumnorigem statuebat; quod longius ejus amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac reipublicae nocere posset. Itaque dies circiter viginti quinque in eo loco commoratus, quod Corus ventus naviga- 30 tionem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam, ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen secius omnia ejus consilia cognosceret; tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque 35 conscendere in naves jubet. At omnium impeditis animis, Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris, insciente Caesare, domum discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar, intermissa profectione atque

omnibus rebus postpositis, magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat, interfici jubet; nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui prae5 sentis imperium neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans, liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt; at equites 10 Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.

8. His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rem frumentariam provideret, quaeque in Gallia gererentur cognosceret, consilium15 que pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit, et longius delatus 20 aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secu、 tus remis contendit, ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus 25 laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis, non intermisso remigandi labore, longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore; neque in eo loco hostis est visus, sed, ut postea Caesar ex 30 captivis comperit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae (quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore), a litore discesserant ac se in superiora loca 35 abdiderant.

9. Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit, quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus

« IndietroContinua »