Immagini della pagina
PDF
ePub

EX RECENSIONE

CAROLI IACOBITZ.

VOL. IV.

ACCEDUNT SCHOLIA AUCTIORA ET EMENDATIORA, INDEX ET
RERUM ET VERBORUM.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT C. F. KOEHler.

1841.

BIBLIOTHECA

REGIA

MONACENSIS.

[blocks in formation]

Iam quartum volumen, in quo insunt poetica Luciani scripta, scholia, index et rerum et verborum, prelum reliquit. Ad poetica illa quod attinet, in his non eodem, quo in pedestribus scriptoris libris, prospero fortunae flatu usi sumus, quum unum tantum codicem scriptum Vindobonensem, ab nobis litera K insignitum, in Tragodopodagra emendando in auxilium vocare potuerimus. At hoe non magnum rei attulit detrimentum; neque enim, ut multis edocti indiciis scimus, multum ab libris seriptis in Tragodopodagra et Ocypode auxilii exspectari potest, quum iis in locis, ubi vel maxime ex illis libris medicina petenda est, nos destituant. Epigrammata, perpaucis exceptis locis, typis describenda curavimus secundum Anthologiam Palatinam. Inveniuntur in his decem ab Luciani manu non profecta, quae, quum in editione Reitziana legerentur, eiicere noluimus; at est de his in adnotationibus dictum. Nova autem addita sunt quinque ex eadem Anthologia.

In scholiis emendandis quid praestiterimus, et quantopere haec ex libris scriptis ab nobis sint aucta, ipsa, si inspexeris, satis docebunt. Illa scholia, quae primum a Clerico in editione Amstelodamensi vitiosissime edita in omnibus fere circumferuntur editionibus, emendatiora dedimus adiuti collatione eorum cum excerptis Spanhemianis ex libro scripto Isaaci Vossii (V), quam amico debemus. At multo maiorem praestiterunt utilitatem alii libri scripti, in quibus prae ceteris nominandus est egregius ille Vindobonensis litera B insignitus, ne de aliis, ut Guelferbytano I

(F), Parisino illo, quem Bachmannus in Anecdotis publici fecit iuris, dicam, quibus effectum est, ut scholia, qualia nos dedimus, prioribus multo et emendatiora et auctiora essent. De siglis, quae scholiis sunt apposita, non est quod hoc loco dicamus, quum illis in locis, ubi primo reperiuntur, satis sint explicata.

Non minus indicem rerum paene dissimilem Reitziano illi fecimus, quem permultis in locis correximus et auximus. Inseruimus ei etiam ea, quae in scholiis leguntur. Indicem verborum, quem adiunximus, multo ampliorem copiosioremque, quam qualis nunc est, dare nobis in animo fuerat, at extra fines, qui erant constituti, egredi non licuit. Quo factum est, ut multa, quae literis iam essent mandata, deleremus, et neque omnes cuiusque verbi locos neque verba illa, quae omnibus sunt frequentata scriptoribus afferre, sed illa tantum commemorare possemus, quae quidem Luciani magis sunt propria. At vel sic index hic Reitziano, qui quot qualibusque peccatis vitiisque scateat, sciunt omnes, multo praestat. Sunt quidem nonnulla, quae nunc mallemus addita essel; brevitas enim illa, cui tantopere studere coacti eramus, effecit, ut res omitterentur, quas iam aegre desideramus. Hic commemoranda est etiam disquisitio de duabus codicum familiis, quam huic volumini adiicere constitueramus; at hanc, quum omnia, quae ad eam pertineant, sint literis consignata, non possumus non quin alibi cum viris doctis communicemus.

Coniecturas, si modo sunt verisimiles, et emendationes virorum doctorum, qui post nos ad Luciani scripta perpolienda accesserunt, commemorabimus in volumine quinto. Spes enim, de qua loquuti sumus in praemonito ad volumen tertium, ad irritum redacta non est. Continebit illud volumen quintum, huius nostrae editionis ultimum, virorum doctorum adnotationes selectas, Hemsterbusii integras, quibus multa de meis addam.

Atque has adnotationes unicuique, qui hac editione utatur, exoptatissimas fore, eo magis spero, quum illis adiectis neque Reitzii neque Lehmanni neque Bipontina editione opus sit; omnia enim, quae ad Luciani scripta illustranda faciunt, inerunt in illo volumine, resectis, ut par est, iis, quae sunt inutilia neque quidquam ad explicandum scriptorem conferunt, qualia multa Bourdelotius, Reitzius, alios at taceam, protulerunt.

Ad finem non possumus non, quin mentionem faciamus de Dindorfiana illa Luciani editione, quae prodiit anno superiore Parisiis hoc titutulo: ΛΟΥΚΙΑΝΟΥ ΤΟΥ ΣΑΜΟΣΑΤΕΩΣ ΤΑ ΣΩΖΟΜΕΝΑ. Luciani Samosatensis opera ex recensione Guilielmi Dindorfu. Graece et Latine cum Indicibus *). Parisiis, editore Ambrosio Firmin Didot. In praefationé haic editioni praemissa scripta sunt inter alia haec: „in ornando et expoliendo volumine nec impensae nec labori parsimus. Nam in ea editione, qua Iacobitzius Lipsiensis praeclaro instituto totum Lucianum primus ad optimorum codicum praescriptionem revocavit, multa leguntur quae a tali scriptore, atque adeo illa aetate sic scribi non poterant **). Quare literis appellavimus Guilielmum Dindorfium, virum celeberrimum, ut quae eum scibamus parata habere ad emendandum Lucianum, ea nobiscum pro sua in nos benevolentia communicaret. Misit autem exemplum editionis Iacobitzianae, cuius vix una alterave pagina non esset manu ipsius notata. Neque ex codicibus modo et coniecturis criticorum protraxit quae ipsi videbatur Lucianus scripsisse, sed suis emendationi

*) Additus est tantum index nominum et rerum, quod commemoro, ne quis in errorem inducatur.

**) Haec me non intelligere fateor. Utinam accuratius de hac re praefationis scriptor dixisset.

« IndietroContinua »