Immagini della pagina
PDF
ePub

10

Pompeiusque aderat, ex ipsius ore Pompeii mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut' primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad Senatum referri, quam delectus tota Italia habiti et" exercitus conscripti essent; quo præsidio tuto et libere° Senatus, quæ vellet, decernere auderet: ut M. Calidius," qui censebat, ut Pompeius in suas provincias proficisceretur, nep qua esset armorum causa; timere Cæsarem, arreptis ab eo duabus legionibus, ne ad ejus periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur: ut

12

vulgo de rep.- dil. Pet. L. pr. V.-" abest V. exercitusque L. sec.- tute ac l. L. sec.-P neque Mss. 4.-9 in L. sec. Lov.- at M. R. sent. Calidi Lov.-* vero

NOTE

quia Senatus in urbe habebatur, Pompeiusque, ut scripsit Dio 1. XLI. in suburbio cum exercitu erat, quicquid ejus socer Scipio dixerat, ab ipso Pompeio, qui in proximo suburbio erat, profectum existimabatur. 'Pompeius ad urbem erat,' legitur a Mureto. Sic enim in veteri lib. scribebatur, AV. pro ad urbem. Unde factum AVerat quod aberat postea scriptum. Pedianus lib. 1. in Verrem: 'Ad urbem, in urbe esse dici solet de iis qui cum potestate proconsulari aut nuper e provincia reversi essent, aut nondum in provinciam profecti essent.'

9 M. Marcellus] Is est cui post Pompeianum bellum Cæsar ignovit, quem Romam redeuntem P. Magius Chilo pugione interfecit, vetus Pompeianæ militiæ comes, apud Piræea portum Atheniensium ; quod sibi quidam amicorum fuisset prælatus. Erat hic Marcellus de veteri Claudiorum gente.

10 Non oportere ante de ea re ad Senatum referri, &c.] Plena prudentiæ sententia, cui si esset obtemperatum, non cecidisset respublica; nec enim quicquam magis nocuit, quam quod

imparatus Pompeius bellum indixit Cæsari, ut cognitum est. In eamque rem optime Cicero epist. ad Attic. VII. 13 Commissum quidem a nobis certe est, sive a nostro duce, ut e portu sine gubernaculis egressi, tempestati nos traderemus.'

11 M. Calidius] Hujus mentionem facit Cicero in Bruto, ut præstantis oratoris, et eodem teste, obiit in illo bello civili. Is forte est qui a Dione M. Cæcilius dicitur, dum sic scribit 1. ΧLΙ. Τὸν μὲν Πομπήιον οὐδεὶς ἀπαλλαγῆναι ἐκ τῶν ὅπλων ἐψηφίσατο (ἐν γὰρ τῷ προαστείῳ τὰς δυνάμεις εἶχε τὸν δὲ δὴ Καίσαρα πάντες πλὴν Μάρκου τε τινὸς Καικιλίου καὶ τοῦ Κουρίωνος τοῦ τὰ γράμματα αὐτοῦ κομίσαντος: Pompeium nemo censuit ab armis discedere (nam in suburbio copias habebat ) Cæsarem autem omnes præter Marcum quendam Cæcilium et Curionem, eum qui literas ejus attulerat. Sed corruptus locus est, et pro Cæcilio, Calidius reponendus.

12 Qui censebat] Hæc vox ab iis qui sententiam dicebant, usurpabatur; qui vero sententiam alterius sequebantur, dicebant assentior. Pompeii porro provinciæ erant Africa et Hispania.

M. Rufus,' qui sententiam Calidii paucis fere" mutatis rebus sequebatur: hi omnes, convicio L. Lentuli consulis correpti, exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit. Marcellus, perterritus conviciis, a sua sententia discessit. Sic vocibus consulis, terrore præsentis exercitus, '4 minis amicorum Pompeii, plerique compulsi, inviti et" coacti Scipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem Cæsar exercitum dimittat; 'si non faciat, eum adversus rempublicam facturum videri.'s Intercedit16 M. Antonius," Q. Cassius,18 tribuni

W

Carr. V. vulgo m. verbis.1 abest L. pr.-" a plerisque c. multi et Lov. inpulsi Pet. fecerit Pet.-" tum M. Carr.- acerb. dicit Lov.- vulgo promptos.

NOTE

13 Ut M. Rufus] Is est M. Cælius Rufus cujus sunt epist. in viu. lib. Ciceronianarum ad familiares, ex qui bus quidem studuisse partibus Cæsaris cognoscitur; pro quo etiam Cicero insignem orationem habuit quæ extat, de quo multa scribit in Bruto, cujus denique extrema gesta fatumque legitur in lib. 111. hujus commentarii de bello civili.

14 Terrore præsentis exercitus] Dio et Appianus exercitum quendam Pompeii in suburbio Senatui assedisse

narrant.

15 Si non faciat, eum adversus remp. facturum videri] Esse declarandum reip. hostem. Atque hæc quidem fuit vis allata Senatui a Scipione. Postulante enim M. Antonio ut discessio fieret, an deponendæ ambobus essent provinciæ, in eam omnes pariter concesserant. Auctor Plutarchus. Est autem observanda hæc Romanorum vox consideratissima simul et modestissima loquendi formula, adversus remp. facturum videri, qua utebantur in iis etiam quæ comperta habebant. Unde et senatusconsulta a Græcis dicuntur, dómara

ἀπὸ τοῦ δοκεῖν, quod est videri. Quare ipsi testes adhibebant verbum arbitror, teste Cicerone Acad. quæst. lib. IV.

16 Intercedit] Tribuni plebis habebant jus intercessionis, si qua lex vel senatusconsultum ferretur, quod adversus plebem esse videretur; quæ intercessio erat inviolabilis, voie d'opposition, tantæque auctoritatis, ut docet Fenestella, ut quicquid Senatus statuisset, ita demum firmum haberetur, si tribuni approbassent.

17 M. Antonius] Is est de quo in omnibus his libris tam crebra fit mentio, in quem Cicero Philippicas orationes scripsit et pronuntiavit, qui tandem remp. invasit, et Romanum imperium cum Cæsare Octaviano partitus, ad extremum ab eo victus navali prælio apud Actium, necem sibi conscivit.

18 Q. Cassius] Cassiorum gens, cum in familias duas divisa esset, quarum altera patritia Vitellianorum erat, altera plebeia Longinorum. Ipse Q. Cassius de Longinorum familia erat, cujus mortem lege in libris sequentibus.

plebis. Refertur confestim de intercessione tribunorum: dicuntur sententiæ graves: ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit,* ita quam maxime ab inimicis Cæsaris collaudatur.

3. Misso ad vesperum Senatu, omnes, qui sunt ejus ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat Pompeius atque in posterum confirmat; segniores' castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompeii exercitibus spe præmiorum atque ordinum evocantur: multi ex duabus legionibus, quæ sunt transditæ a Cæsare, arcessuntur: completur urbs19 et ejus comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii Pompeii atque eorum, qui veteres inimicitias cum Cæsare gerebant, in Senatum coguntur, quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor, 2° sese iturum ad Cæsarem; item L. Roscius prætor," qui de his rebus eum doce

20

d

* seniores Pet. Lov. L. pr. V.
V. ad 1. 31.- compleretur B.-

tr. a C. fuerant Lov.-b arcesstuntur L. pr. ii Hotom, si addiceret V. C.-e Sic Mss.

NOTE

19 Completur urbs] Evocatis scilicet et iis quos accersebat Pompeius, deinde puncto inserto. Ad jus comitiorum tribunos pl. Curio evocat. Sed hæc verba, completur urbs, mihi videntur e margine in textum transiisse. Ad jus autem comitiorum evocat defendendum, quibus comitiis populus jusserat, ut absentis Cæsaris ratio haberetur, et in quinquennium illi imperium prorogaretur.

20 L. Piso censor] L. Piso socer erat Cæsaris, consulque octo ante annos fuerat cum A. Gabinio, ut testatur ipse Cæsar 1. 1. de bello Gallico. Tunc autem censuram cum Appio Claudio gerebat. Censores enim erant duo sic dicti, quod censui præessent, hoc est, æstimationi bonorum civium Romanorum, reip. Romanæ

propter disciplinæ observationem perutiles, cujus disciplinæ severa cura illis inter cetera sine provocatione erat tradita. Ille ipse est, contra quem extat Ciceronis oratio, cujus filiam uxorem duxerat Cæsar successuri sibi in consulatu, ut consulis opibus convalesceret. Videtur tamen Cæsaris generi consilium improbasse, ad quem se iturum pollicebatur. Sic enim de ipso Cicero lib. ad Attic. epist. xi. Amo Pisonem, cujus jųdicium de genero suspicor visum iri grave.'

21 L. Roscius prætor] Roscius is est qui anno U. C. 1ƆCLXXXVI tribunus plebis fuit, seque Aulo Gabinio opposuit. Is item esse videtur, qui 1. v. de bello Gallico Cæsaris erat legatus, cui in Essuos tertiam legi

ant: sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam as nonnullis sententiæ, ut legati ad Cæsarem mittantur, qui voluntatem Senatus ei proponant.

4. Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiæ Cæsaris incitant22 et dolor repulsæ. Lentulus æris alieni magnitudine, et spe exercitus ac provinciarum, et regum appellandorum largitionibus movetur,23 seque alterum fore Syllam24 inter suos gloriatur, ad quem summa imperij redeat. Scipionem eadem spes provinciæ atque exercituum impellit, quos se pro necessitudinek partiturum25 cum Pom

non cog. in s. amicitias ante L. pr.- Deest Busl. Edd. pp. conficiendi V.— 8 ab V. omnibus o. L. sec. idem et C. male.-i adponitur Mss. 4.—j summum NOTE

[merged small][ocr errors]

22 Catonem veteres inimicitiæ Cæsaris incitant] Erant illæ quidem gravissimæ veteres inimicitiæ, et quas Cato jam cum Cæsare exercuerat, et quas ipse Cæsar cum illo gesserat; quarum quidem initium fuisse videtur, cum in Senatu de Lentuli et Cethegi sociorum Catilinæ supplicio deliberaretur, mitioreque de illis a Cæsare dicta sententia, Cato graviorem ipse dixit, Cæsaremque verbis in suspicionem vocavit, quasi conjurationis illius clam particeps fuisset. Auctæ sunt inimicitiæ, cum a Cæsare consule, Cato ductus est in carcerein, sed non perductus, et deinde a Trebonio Cæsaris amico. Gravem item repulsam, sed æquissimo animo et negligenter tulit, cum Cæsaris Pompeiique opera consulatu dejectus est, ut refert Dio: item cum suffragiis

pecunia corruptis, prætor est creatus pro ipso Vatinius. Sed solo reipub. amore actum est quicquid a Catone actum est, quo sanctior nullus in rep. fuit. Qua de causa etiam nec sine jurejurando denuntiarat delaturum se nomen Cæsaris, simul ac primum exercitum dimisisset, auctore Suet.

23 Regum appellandorum largitionibus movetur] Ut, Cæsare consule, Ariovistus Germanorum rex, amicus pop. Rom. appellatus fuerat. Magnam enim vim pecuniæ illi reges civibus Romanis primariis debant, ut amicitiam populi Rom. adipiscerentur.

24 Seque alterum fore Syllam] L. Cornelius Sylla dictator rerum potitus fuerat Romæ, Cæsare adhuc adolescente. Plutarchus in vita Syllæ, et Appianus 1. 11. de bellis civilibus narrant, juxta versus Sibyllinos, magna religione Romæ servatos, tres rerum dominos fore de gente Cornelia, primum fuisse Cinnam, secundum Syllam, tertium se fore sperabat, qui a Cicerone in carcere interfectus est, conjurationis Catilinariæ convictus; quo mortuo, is se eum fore dicebat.

25 Necessitudine partiturum] Huc

peio arbitratur; simul judiciorum metus,126 adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in republica judiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius ab inimicis Cæsaris incitatus, et," quod neminem secum dignitate exæquari volebat," totum se ab ejus amicitia averterat, et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore28 injunxerat Cæsari. Simul infamia duarum legionum permotus,29 quas ab itinere Asiæ Syriæque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.

5. His de causis aguntur omnia raptim atque turbate; necp docendi Cæsaris3° propinquis ejus spatium datur; nec tribunis plebis sui periculi deprecandi, neque etiam extremi

............

31

imperium Lov.—k necessitate V. arbitrabatur L. pr.- motus. Pal.-m vulgo deest et." Perperam et abest ab Edd. quibusd.—o inimicitiis V. vulgo adj. et Cæsar Mss. et Edd. pp. male.-P Sic Mss. deest L. pr.-' attribuitur

NOTE

pertinet quod 1. 1. de bello civili scriptum est: [Pompeius] 'suum cum Scipione honorem partitur, classicumque apud eum cani et alterum illi jubet prætorium tendi.'

26 Judiciorum metus] Scipioni ambitus criminis dies dicta fuerat a Memmio lege Pompeia de ambitu, damnato, quia lex indicanti alterum impunitatem concesserat. Testis Appianus l. 11. de bello civili, nec solus ipse metuebat judicia, sed et Cæsar, quem Cato significabat se accusaturum, simul ubi exercitum dimisisset. Unde coactus fuisset adulari Scipioni et potentibus aliis, qui suam ei potentiam et operam ostentassent feroces et jactabundi. Sic Cicero in Pisonem dicit se vidisse illum judiciorum metu horrentem, trementem, adulantem omnibus.'

[ocr errors]

27 Neminem secum dignitate exæquari volebat] Lucanus 1. 1. Nec quenquam jam ferre potest, Cæsarve priorem Pompeiusve parem.' De

Pompeio sic Vell. habet 1. II. 'Pompeius in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat, neque eo viro quisquam aut alia omnia minus ant gloriam magis concupiit.'

28 Illo affinitatis tempore, &c.] Affines enim fuerant Cæsar et Pompeius. Sed affinitas erat diremta nupera Juliæ morte Cæsaris filiæ, quam Pompeius in suo matrimonio habebat.

29 Simul infamia duarum legionum permotus] Incitatus mala fama quam collegerat, abductis legionibus, ab expeditione Parthorum, ad quos per Asiam et Syriam erant profecturi. 30 Nec docendi Cæsaris, &c.] Hi erant Roscins et Piso, de quibus supra.

31 Nec tribunis pl. sui periculi deprecandi] Erant ii M. Antonius et Q. Cassius. Tantum quidem fuit periculum ut Antonius, sumta servili veste, meritorio latens vehiculo ad Cæsarem evaserit. Testis Plutarchus in Antonio.

« IndietroContinua »