Immagini della pagina
PDF
ePub

juris 32 intercessione retinendi, quod L. Sylla reliquerat, facultas tribuitur; sed de sua salute septimo die" cogitare coguntur; quod illi turbulentissimi superioribus temporibus* tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant." Decurritur ad illud extremum atque ultimum S. C.34 quo, nisi pene in ipso urbis incendio atque in' desperatione omnium salutis, latorum audacia3 nunquam ante discessum est; 'dent operam36 consules, prætores," 'tribuni plebis, quique consulares' sunt ad urbem, ne quid ' respublica detrimenti capiat.' Hæc S. C. perscribuntur*

V. Plant. M. Ita Pet. L. pr. et alii. non die VII. supremo die V.—' superioris temporis Edd. qdd. tempore Lov.-" Sic Mss. plerique, non consueverant. censuerant Edd. pp. vulgo deest in.-" populus R. Edd. Ven. Bas. Ber. populi R. B. Ed. Gr. inepte. P. R. L. pr. sec. V. Edd. pp.- deest Cuj.vulgo pro consulibus.-2 Lex tum describitur L. sec. Carr. SCto L. pr.

NOTE

32 Neque etiam extremi juris, &c.] L. Sylla cum tribunis jus ferendarum legum ademisset, et ad alios magistratus viam præclusisset, tribunitiam potestatem pene deleverat, jus tamen intercessionis reliquerat. Auctores Livius 1. LXXXIX. et Appianus 1. 1.

33 Sed de sua salute septimo die] Locus obscurus. Tribuni magistratum inibant Nonis Decembribus. Octavo post mense comitia consularia habebantur. Tum novis consulibus designatis, de suis superiorum octo mensium actionibus cogitare consueverant, quomodo nempe actionem insequentis anni effugerent, et an æqui an iniqui sibi futuri consules essent. Hic vero pericula tribunorum non in octavum mensem eruperunt, sed in septimum diem. Fortasse ad pericula Gracchorum alludit, qui non nisi post menses octo perierunt, idque ex historia pendet illius temporis quæ nunc perierit, tunc extabat.

34 Decurritur ad illud extremum atque ultimum S. C.] Ut in conjuratione Catilinæ, qui urbis incendium meditatus fuerat.

X

35 Latorum audacia] Ut ostendatur nunquam carere audacia qui talem legem ferunt, et tam cruentum Senatus consultum faciunt.

36 Dent operam, &c.] Solennis erat formula illius senatusconsulti, qua et usi fuerant adversus Catilinam. Quanquam enim summa reip. penes consules domi bellique esset, erant tamen quæ nisi senatusconsulto aut plebiscito non audebant attentare, nt cogere exercitum, bellare, coërcere cives et socios, de ærario sumere pecuniam. Quod ex v. Philippica Cic. videtur: Consulibus totam rempubl. commendandam censeo, iisque permittendum ut rempubl. defendant, provideantque ne quid detrimenti respubl. accipiat.' Idem patet ex Sallustio: Ea potestas per Sena. tum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiæque imperium atque judicium summum habere,' &c. Quod ideo fiehat, quia longe melius ab uno aut duobus res geritur quam a multis.

a. d. viii.* Idus Januarias.37 Itaque quinque primis diebus,38 quibus haberi Senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali, et de imperio Casaris39 et de amplissimis viris, tribunis plebis,4° gravissime acerbissimeque decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis,+ seseque ad Cæsarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennæ,42 expectabatque suis lenissimis postulatis

V. præcr. V. vulgo vII. Id. Januarii. Iduum Gr.b perf. Pet.- Mss.

NOTE

37 Hæc S. C. perscribuntur a. d. VIII. Idus Januarias] Erat septimus dies mensis Januarii. Inter quæ S. C. Pompeii milites et copiæ, Cæsari successores decreti sunt, item ut dimitteret exercitum, aut contra remp. fecisse videretur, teste Dione 1. XLI.

38 Itaque quinque primis diebus] Quatuor diebus, non quinque, Senatus haberi potuit, a Kal. Januariis ad VII. Idus. Reliquitres comitialessunt, quibus comitialibus non indicebatur senatus lege Pupia, ne senatores a suffragio ferendo avocarentur. Ad comitia enim senatores ire necesse erat, in quibus creabantur magistratus, quo negotio apud Romanos nullum fere erat prius. Consulendi sunt in eam rem fasti Romani. Sed fortasse, ut facilis est in numeris lapsus, ante v erat 1, hoc modo IV.

collecta pecunia, dynastarum omnium regumque amicitia nixus, populorum quibus imperabat benevolentiam adeptus esset, Italiam occupare, viresque Romanorum ad suas utilitates adjungere posset, volentibus omnibus, aut, si qui nollent, resistere non ausis, ipse noluit tamen id facere, sed ubi a bello Mithridatico victor regressus Brundusium appulit, omnes exercitus dimisit, idque sponte sua, neque senatu, neque populo id constituente, metui scilicet occurrens, quem de tota ea potentia sui cives concepissent.

40 De amplissimis viris, tribunis pl.] Ideo non habebatur tribunitiæ intercessionis ratio, quia Philippus unus de tribunis plebis ceterorum roga. tionibus refragabatur. Quod si vel unus de decem illis tribunis plebis fecisset, impedire poterat omnia quæ collegæ facere contendebant. Nominat autem Cicero alios tribunos plebis Pompeianos C. Cassium, M. Lepidum, et L. Torquatum, 1. vII. epis tolarum ad Atticum epist. 21.

39 Et de imperio Cæsaris, &c. gravissime acerbissimeque decernitur] Veram causam tacet Cæsar, quæ optimum quemque civem, ut Catonem, Ciceronem, immo vero et M.Brutum, &c. ad Pompeium patris sui interfectorem appulit, quod scilicet tyrannidem semper Cæsarem affectasse cognoscerent; Pompeius vero quam ab ea suscipienda alienus esset, do. cument dederat maximum, cum mari terraque potentissimus, magna, 42 Is eo tempore erat Ravennæ] ex captivorum infinita multitudine, Urbs Sabinorum juxta Plinium in ora Delph. et Var. Clas.

41 Profugiunt statim ex urbe tribuni pleb.] Veste servili et rheda meritoria propter periculum. Auctor Plutar chus, quo cultu illos exercitui Cæsar ostendit.

Cæsar

2 C

responsa, si qua hominum æquitate res ad otium44 deduci posset.

6. Proximis diebus habetur Senatus extra urbem.45 Pompeius eadem illa, quæ per Scipionem ostenderat, agit;d Senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas decem ;46 præterea cognitum compertumque sibi,47 alieno esse animo in Casarem milites, neque iis posse persuaderi, utif eum defendant aut sequantur saltem. De reliquis rebus ad Senatum refertur: tota Italia' delectus habeantur; Faustus Sylla48 pro

Br. Pal. L. sec. B. Dorv, et Edd. pp. aliæque leviss. perperam.—d deest L. pr.-e se V. Sic Mss. et Edd. Vett. non ut.- subseq. B, L. sec. vulgo deest saltem.—1 referunt Edd. pp.― vulgo ut I. del, habeatur. ut in B. Pal. L,

NOTE

maris Adriatici posita. Umbrorum alii esse volunt coloniam, olim Piceni caput.

43 Suis lenissimis postulatis responsa] Tam æqua plerisque visa sunt, ut discessionem faciente Curione, omnes in eam pedibus iverint. Quid enim æquius quam ut metus tollendi gratia uterque ab exercitu discederet? Unde, teste Plutarcho, floribus, coronis, et plausu a populo fuit exceptus, simul ac in publicum prodiit. Sed aliter visum Ciceroni, qui epist. ad famil. xvII. 10. sic habet: Omnino et ipse Cæsar amicus noster minaces ad Senatum et acerbas literas miserat.' Usque adeo variæ sunt diversorum, prout ipsis varia expediunt, sententiæ.

44 Si qua hominum æquitate res ad otium] Otium negotio bellico opponitur. Donatus in Terentium: 'Otium pro tranquillitate et quiete, negotium enim solicitudo est.' Proptereaque otium pro pace sumitur.

45 Proximis diebus habetur Senatus extra urbem] Quia Pompeio non licebat esse in urbe, propterea quod obtinebat provinciam Hispaniam.

46 Legiones habere sese paratas decem] Atque hæc sunt fallacia verba, quibus Pompeius in errorem senatores induxit. Bellum enim imparatus capessivit. Habebat autem, si qua numerorum notis fides, XLV cohortes, id est, legiones IV cum media, sed no vas omnes præter xiv, quas ex duabus legionibus a Cæsare per fraudem abductis contraxerat.

47 Præterea cognitum compertumque sibi, &c.] In hoc deceptus Pompeius ab Appio, qui duas legiones a Cæsare ad Pompeium adduxit, alios decepit.

48 Faustus Sylla] Hic erat filius L. Cornelii Syllæ, generque Pompeii, qui postea in Mauritania captus, jussu Cæsaris, indicta causa, fuit interfectus, ut legitur in comment. de bel, Afric. Ea de causa Cæsar ad ejus cædem videtur incitatus, quod ipse et Afranius priores rebellarunt, et, libertis servisque ejus ferro et igni crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas ipse trucidaverat. Proprætorum autem erant quatuor genera. Vel enim erant qui prætura functi in urbe, sub finem ejus in provincias profecti, iis

prætor in Mauritaniam 49 mittatur; pecunia uti ex ærario Pompeio detur.50 Refertur etiam de rege Juba," ut socius sit atque amicus: Marcellus vero passurum' sem in præsentia negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus S. C. perscribuntur, provinciæ privatis decernuntur, duæ consulares, reliquæ prætoriæ:52 Scipioni obvenit Syria," L. Domitio Gallia. Philippus et Marcellus privato consilio prætereuntur,54 neque eorum sortes dejiciuntur.55 In reliquas provincias prætores mittuntur, neque

sec. in It. Dorv.- Muuret. Urs. e Mss. et nummis. V. alibi. mittitur Mss. plerique et Edd. pp.- referunt Edd. pp. non p. C. L. pr. Sc. Pet.deest L. pr. Lov.-" reliquæque Pet.- vulgo referatur.-P vulgo del. habe

NOTE

præerant; vel qui primo in provincias profecti, atque ibi prætura functi, ibidem prorogato imperio, ultra legitimum tempus remanebant; vel qui privati mittebantur in-provinciam, non recturi, sed bellum administraturi; vel qui imperatorum Romanorum tempore ab iis in provincias mittebantur quas sibi reservabant.

49 Mauritaniam] Mauritania duplex est in Africa, vel Cæsariensis, quæ nunc regnum Tremissenum, vel Tingitana, nunc regnum Maroci. Utramque appellamus Barbariam. Prior mare Mediterraneum, posterior Oceanum attingit.

50 Pecunia uti ex ærario Pompeio detur] Neque enim proferri pecunia ex ærario absque Senatus auctoritate poterat.

51 Juba] Juba erat rex Numidiæ, qui postea Curionem vicit, deinde cum Pompeianis reliquiis in Africa ad Thapsum a Cæsare victus, sibi violentas manus attulit.

52 Duæ consulares, reliquæ prætoria] Consulares provinciæ dicebantur quæ decerni solebant futuris consulibus, ut finito magistratu in eas irent. Atque eæ erant Asia et Africa. Prætoriæ erant reliquæ quæ prætura Ro

mana abeuntibus dabantur. Hic autem privatis et non ex prætura et consulatu dabantur, ut fieri solebat, provinciæ regendæ. Ita Catoni data est Sicilia, Tuberoni Africa, M. Cottæ Sardinia, L. Domitio Gallia Cisalpina, Scipioni Syria.

53 Scipioni obvenit. Syria] Plutarchus scripsit a Pompeio missum esse socerum Scipionem in Syriam, et Cneium filium, qui classem pararent.

54 Philippus et Marcellus privato consilio prætereuntur] Philippus, quia cum Cornelio Lentulo Marcellino fuerat consul anno U. C. 15сxсVII secundum Fastos, Marcellus vero cum Paulo consul fuerat, erant eis tradendæ provinciæ consulares, sed ideo prætermittuntur, quia Philippus Atiam. Julia sorore Cæsaris natam, et Marcellus Octaviam Atiæ filiam habebant in matrimonio, affines Cæsaris. In quibusdam legitur Paulus Triennio toto Marcelli fuerant consules, anno U. C. cc M. Marcellus; anno 1OCCIV C. Marcellus; anno 1ɔccv hic C. Marcellus, qui Marci frater erat, Caii vero, qui anno superiore consul fuerat, patruelis. Priores infensi Cæsari, hic vero amicus.

55 Neque eorum sortes dejiciuntur]

56

expectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur, paludatique," votis nuncupatis,58 exeant, quod ante id tempus acciderat nunquam.59

NOTE

Sortes dejici dicuntur, quia illi consulares, ut controversiarum tolleretur occasio, aut sortiebantur inter se provincias, aut inter ipsos conveniebat utra utrius esset, quod dicebant comparare provincias, ut ex hoc loco T. Livii cognoscitur : Principio insequentis anni cum consules novi de provinciis retulissent, primo quoque tempore, aut comparare inter eos Italiam et Macedoniam, aut sortiri placuit. Quod si nec sortiri, nec comparare voluissent, populus Rom. suam auctoritatem interponebat.'

56 Neque expectant, &c.] Quia populus universus favebat Cæsari, atque adeo totam factionem istam dissipasset. Imperium autem erat jus administrandi, ac suis auspiciis belli gerendi, quod dari solebat lege curiata, quæ comitiis curiatis ferri consueverat. Sic Cicero in orat. de Lege agraria: Consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet.' Sic Camillus apud Livium in oratione qua Veientanam commigrationem dissuadet: 'Comitia centuriata, quibus consules tribunosque militum consulari potestate creatis; comitia curiata, quæ militarem rem continent, ubi auspicato nisi ubi assolet, fieri possunt?' Et Festus ait eum esse cum imperio cui nominatim est a populo mandatum imperium. Hæc autem vox imperium seorsim usurpata, semper pro imperio bellico sumitur, si enim pro civili, adjungi solet consulare, aut prætoris imperium, aut aliquid simile.

57 Paludatique] Paludati dicuntur vestiti paludamento, quæ militaris vestis erat, qua induti faciebant vota

publice imperatores. Quæ vestis non tantum erat imperatorum, sed centurionum et militum atque etiam lictorum. Sed imperatorum paludamentum ad prælium proficiscentium esse solebat album aut purpureum, ut testatur Val. Max. 1. 6.

58 Votis nuncupatis] Nuncupari, suscipi, concipi dicebantur vota ab imperatoribus, quia ante discessum sacrificia et vota faciebant, se, vel ludos vel ædes sacras facturos, si res successisset, tuncque, ut ait Macrobins, dicebantur voti rei, et cum res successerat, damnati voti. Ejusmodi voti formulam habemus apud Livium lib. xxxvI. Si duellum, &c. id ex sententia S. P. Q. R. confectum erit, tum tibi Jupiter P. R. ludos magnos dies x continuos faciet.' Solennis illius votorum nuncupationis et profectionis illustre habetur exemplum apud T. Livium in bello contra Perseum: Per eos dies P. Licinius consul, votis in Capitolio nuncupatis, paludatus ab urbe est profectus. per ea quidem res magna cum dignitate ac majestate geritur. Præcipue convertit oculos, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur. Contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cujus imperio consilioque summam reipubl. tuendam permiserunt.'

Sem

59 Quod ante id tempus acciderat nunquam] Id verum non est. Immo Cicero in epist. sic scribit: Consulibus more majorum concessum omnes adire provincias.' Itaque in hoc loco, qui haud dubie corruptus est, punctum quod est ante consules, post

« IndietroContinua »