Immagini della pagina
PDF
ePub

Consules ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et capitolio privati, contra omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur,61 arma imperantur, pecuniæ a municipiis exiguntur,62 e fanis tolluntur,63 omnia divina humanaque jura permiscentur.

7. Quibus rebus cognitis, Cæsar apud milites concionatur.64 Omnium temporum injurias inimicorum in se com

NOTE

ponam ipsi voci consules, ut sensus sit, consules antequam exiissent in provincias paludati, prætores esse missos in provincias, quod factum erat nunquam, qui prætores etiam ex urbe proficiscuntur antequam consules profecti sint.

60 Lictoresque habent in urbe et capitolio privati] Non consularibus aut prætoriis more recepto datæ fuerant provinciæ, sed privatis, qui lictoribus stipati prodierunt e capitolio.

61 Tota Italia delectus habentur] Formam delectus habendi lege apud Polybium lib. vi. quæ tamen non fuit semper eadem.

[ocr errors]

62 Pecuniæ a municipiis exiguntur] A. Gellius xvI. 13. sic explicat qui sint municipes: Municipes sunt cives Romani ex municipiis suo jure et suis legibus utentes, muneris tamen cum Pop. Rom. honorarii participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus, neque ulla pop. R. lege astricti. Primos autem municipes sine suffragii jure, Cærites factos esse accepimus.'

63 E funis tolluntur] Fecit religionis amor, ut non tantum pecudes Deo offerrentur, sed et quæ hominum judicio pretiosissima putantur, inter quæ primum est aurum. Quod passim in templis ea causa consecratum vel commendatum condebatur, quod qui violavit, videtur pœnis se magnis fecisse obnoxium ; ut Cambyses, qui spoliato Jovis Ammonis tem

plo, exercitum Libycis obrutum arenis rediens, amisit. Ipse vix casu eo vitato, in Ægyptum reversus, semet. ipsum imprudens occidit; ut Brennus Gallorum rex, qui, expilato templo Delphico, sacrilegum exercitum ibidem fulminibus obtritum amisit, seipsumque, eo casu amens, confodit; ut Q. Cæpio, quem, Tolosa expugnata, templisque ibidem auro spoliatis, tantæ calamitates incesserunt, et omnes auri illius participes, ut proverbio locum dederit, aurum Tolosanum,' de re noxia: tantaque reverentia religionis apud Romanos, ut Q. Pleminii legati Scipionis in the sauro Proserpinæ Locrensis spoliando, sceleratam avaritiam hac animadversione vindicaverit : Eum enim vinctum Romam protrahi jusserunt, cumque is ante causæ dictionem in carcere deterrimo genere morbi consumtus esset, pecuniam Dea Senatus imperio, et quidem summam duplicando recuperavit, teste Val. Max. 1. 11. Atque hæc quidem primis temporibus. Hic enim neglecta est religio, ipseque Cæsar, qui Pompeianorum factum vituperat, in Gallia, teste Suetonio, fana templaque Deum donis referta expilavit, in primoque consulatu tria millia pondo auri furatus e capitolio, tantundem inaurati æris reposuit.

64 Cæsar apud milites concionatur] Quod, teste Suetonio, fecit flens et veste a pectore discissa.

memorat, a quibus seductum ac depravatum Pompeium' queritur, 'invidia atque obtrectatione laudis suæ, cujus ipse 'honori et dignitati semper faverit adjutorque fuerit. No'vum in republica' introductum exemplum' queritur, ut 'tribunitia intercessio armis notareturés atque opprimeretur, 'quæ superioribus annis armis esset restituta. Syllam, 'nudata omnibus rebus tribunitia potestate, tamen inter'cessionem liberam" reliquisse: Pompeium, qui amissa ' restituisse videatur,66 dona etiam, quæ ante habuerit, ade'misse." Quotiescumque sit* decretum, darent magistratus operam, ne quid respublica detrimenti caperet, (qua voce 'et quo S. C. Populus Romanus ad arma sit vocatus,) fac'tum in perniciosis legibus,67 in vi tribunitia, in secessione

V

tur, et e f. ac d. et humana.—a vulgo diductum et. privatum V.- remp. Pet. bene.- vulgo deest armis.—t nudatum L. pr. sec. privatum Lov.—" tribunitiam potestatem t. intercessione libera Lov. et trib. L. sec.- vulgo amissam et habuerat.- amisisse Lov.- fit L. pr.- Mss. et Edd. qdd. nec. nil Ms.

W

NOTÆ

65 Armis notaretur] Ut nota inuratur per vim juri intercedendi, quod habebant tribuni.

66 Pompeium, qui amissa restituisse videatur] Plutarchus testatur in Pompeio, eum, reddito plebi tribunatu, x. anno postquam fuerat a Sylla infirmatus, magnam apud populum auctoritatem collegisse.

67 Factum in perniciosis legibus] Quales fuerunt multæ ; prima quidem Cassii, qui, quod hac arte regnum affectaret, interfectus est. Erat hæc agrária, sen de agris dividendis. Anno vero CCCLXXXV Cassianam legem, sed alio modo, rogavit Licinius trib. pl. nempe ut nemini liceret plus D jugeribus possidere, quicquid superesset divideretur non habentibus, ut a Lycurgo factum fuerat. Verum ea causa decem millibus æris damnatus est, quod emancipasset filium, ut millia posset possidere. Eam legem cum moderatione quadam iterum

proposuit trib. Gracchus. De iis enim quæ supererant CCL voluit dari liberis, quicquid vero superesset, dari non habentibus. Sed Tiberius Gracchus item occisus est. Caius frater tribunus plebis de tritico vili pretio popul. Rom. dividendo, de agris dividendis desertarum urbium, populo qui eo mittebatur legem promulgans, de vestiendis militibus sumtu publico, præter stipendium, de jure suffragii in eligendis magistratibus dando Italis omnibus, item occisus est. Tandem L. Apuleius Saturninus trib. pleb. Mario tertium consule anno urbis conditæ IOCL Gracchanas leges renovare, et ad eas sacramento Senatum adigere conatus est, et ab eo in capitolio oppressus fuit, cum prætore Glaucia, et Saufeio quæstore. Nonnihil simile tentatum est a PClodio, sed morte præventus est. Hæc omnia plebis captandæ gratia facta sunt. Quin et Cæsar, teste

[ocr errors]

68

'populi, templis locisque editioribus occupatis.' Atque 'hæc superioris ætatis exempla expiata Saturnini69 atque 'Gracchorum casibus' docet. ( Quarum rerum illo tempore7° nihil factum, ne cogitatum quidem; nulla lex pro'mulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio2 facta.' Hortatur, cujus imperatoris ductu novema annis rempublicam felicissime gesserint plurimaque prælia se'cunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacave'rint, ut ejus existimationem dignitatemque ab inimicis de'fendant.' Conclamant legionis XIII, quæ aderat, milites, (hanc enim initio tumultus evocaverat ;" reliquæ nondum

[ocr errors]
[ocr errors]

Carr. unde conjecit Ciacc. nihil ne c. paulo ante casus L. sec. Carr.—2 suce. L. pr. secessione Dorv. vIII L. sec.-b omnemque V.- XIIII L. sec. et

NOTE

Suetonio : 'Campum Stellatem, majoribus consecratum, agrumque Campanum ad subsidia reipubl. vectigalem relictum, divisit extra sortem ac xx millibus civium, quibus terni pluresve liberi essent.'

68 In vi tribunitia, in secessione populi] Cujus passim sunt exempla apud T. Livium. Bis autem omnino secessit populus a senatoribus, primum ann. U. C. CCLIX in sacrum montem, ut se a senatorum injuriis vindicaret; nec prius inde potuit revocari, quam debitorum levatio, nexorum solutio et tribunatus pl. ad sui defensionem oblatus est. Secundo cum esset Appii Claudii decemviri stupro permota, itaque coëgit omnes decemviros se magistratu abdicare.

69 Saturnini] Præponit Cæsar Saturninum Gracchis, qui tamen ipsum præcesserunt. Tiberius Gracchus triumvir agris plebi dividendis a concitato per Scipionem Nasicam populo, interfectus est. Ejus frater Caius ob eandem causam eodem casu per L. Opimium fuit extinctus. Saturninus vero tribunus pl. cum Gracchorum leges assereret, compulsus in capito

lium et obsessus, atque inde in curiam receptus, a populo saxis fustibusque est occisus.

70 Quarum rerum illo tempore, &c.] Vel subaudiendum factarum, aliter enim scribendum fuit, hoc tempore, cum de suo Cæsar intelligat, vel dicendum, narrari quod jam est ges

tum.

71 Hanc enim initio tumultus evocaverat] Non majorem, Plutarcho et Appiano auctoribus, tunc manum militarem habebat in Italia quam v millia peditum et ccc equites. Aliæ copiæ trans Alpes relictæ. Hinc scire licet legiones Cæsaris tempore fuisse v millium peditum et ccc equitum.

Habuit enim unam duntaxat legionem, quæ transierat per Alpes Graias, ut testatur Petronius Arbiter: 'exuit omnes Quippe moras Cæsar, vindictæqué actus amore Gallica projecit, civilia sustulit arma Alpibus aëriis ubi Graio numine pulsæ, Descendunt rupes, et se patiuntur adiri:' et evocaverat, ut lib. VIII. belli Gallici legitur, quasi quæ præsidia tueretur, ex quibus xv legio deducebatur ad Parthos profectura.

convenerant,d) sese paratos esse, imperatoris sui tribunorumque plebis injurias defendere.

8. Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur,72 ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit; reliquas legiones ex hybernis evocat et subsequi jubet. Eo L. Cæsar adolescens73 venit, cujus pater

quique aderant cum Carr. B.-d venerant Pet. Cuj. L. pr.-e populi jura Lov. male. V. ad 1. 30. 44.- confugerunt Lov.-5 privatim Pet. Lov. L. pr. V.

NOTE

Quis porro fuerit tumultus, satis indicat Cicero Philippica vIII. Quid est enim tumultus nisi perturbatio tanta, ut major timor oriatur? Unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque majores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiæ finitimus, præterea nullum tumultum nominabant. Gravius autem tumultum esse quam bellum, hinc intelligi licet, quod bello Gallico vacationes valent, tumultu non valent.' Idem fere habet Quintilianus VII. 4. Tunc omnia tumultuarie administrabantur. Servius ad hunc locum Virgil. Æn. vIII. "simul omne tumultu Conjurat trepido Latium.' Tria militiæ genera fuerunt; sacramentum, quæ legitima erat militia, cum singuli milites jurabant; tumultus, bellum Italicum vel Gallicum, in qua ea periculi vicinitate erat timor multus, &c.

72 Cognita militum voluntate, Ariminum cum ca legione proficiscitur] Celans omnes suum consilium, cum gladiatores toto die exerceri vidisset, seque e cœna quasi adversæ valetudinis causa proripuisset, jam provecta nocte, cumque in itinere ad Rubiconem amnem pervenisset, qui terminus erat suæ provinciæ, paulum substitit, deinde illam notam omnibus vocem proferens: Jacta sit alea,' Alumen superavit. Quo in facto Senatus deceptus est, arbitratus ipsum

cum tantulis copiis tantam rem non aggressurum, sed Gallicum exercitum expectaturum. Quare multa confidenter in Cæsarem statuerat. Sed in celeritate Cæsar omnia posita ratus, omnes fefellit, et prima luce Ariminum extra provinciam suam occupavit. Quod sic scribit Lucanus lib. VI. Vicinnmque minax invadit Ariminum.' Est Flaminiæ oppidum, quod Umbrorum colonia primum inquilinos Romanos accepit; deinde celebre habuit et famosum illud Concilium, quo fides Catholicorum, fraude Arianorum fuit elusa. Tandem an. Cɔɔx Ludovicus XII. Galliarum rex Venetos cum prælio superasset, id Romano Pontifici restituit. que nunc est ditionis Pontificiæ.

Ita

73 L. Cæsar adolescens] Hunc Cicero lib. VII. epist. ad Atticum, non hominem, sed scopas dissolutas appellat, id est, levem, minime gravem, nec sibi constantem, ubi sic Cæsaris factum interpretatur, quasi idipsum videatur irridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit. Quia vero Cæsares plures commemorantur, de illis nonnihil dicere operæ pretium est. Patritii erant majorum gentium ab Iulo Æneæ filio oriundi. Hos Tullus Hostilius ex Alba quam diruit, Romam transportavit. Sero ad magistratus emerserunt, nempe anno ab urbe condita uno et ccc. Cn. Julio decemviro lecto legibus scri

Cæsaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto, cujus rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata, demonstrat: velle Pompeium se Cæsari purgatum, ne ea, quæ reipublicæ causa egerit, in suam 'contumeliam vertat; semper se reipublicæ commoda pri'vatis necessitatibus habuisse potiora: Cæsarem quoque 'pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam ' reipublicæ dimittere, neque adeo graviter irasci inimicis,' 'ne, cum illis nocere se speret, reipublicæ noceat.' Pauca ejusdem generis addit, cum excusatione Pompeii conjuncta. Eadem fere atque eisdem rebus' prætor Roscius agit cum Cæsare, sibique Pompeium commemorasse demon

strat.

[ocr errors]

9. Quæ res etsi nihil ad levandas injurias pertinere videbantur; tamen, idoneos nactus homines, per quos ea, quæ vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam 'Pompeii mandata ad se detulerint," ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre; si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare 'possint:" sibi semper reipublicæ primam fuisse dignitatem, vitaque potiorem; doluisse se, quod Populi Romani ' beneficium° 74 sibi per contumeliam ab inimicis extorque

ad B. G. 1. 17.- nec Ed. Elz.-i convert. L. pr.—) in inimicis V.—k speraret Leid. pr. sperat Carr.- vulgo de rebus.- detulerunt Edd. pp. Sic Pet. Scal. Cuj. L. pr. et alii cum Edd. Vasc. Steph. vulgo possent.--o pro beneficio Mss. Hot. Carr. Br. et mei (præter Cuj.) ac primæ Edd. et aliæ, male. PSic etiam Pet. Cuj. Sc. L. pr. Reliqui et Edd. pp. contumelia.—a de

NOTE

bendis. Gens illa in aliquot familias divisa Cæsarum, Mentonum et Libonum, quorum omnium fuerunt consules. Sed clarissima fuit Cæsarum familia.

74 Doluisse se, quod Populi Rom. beneficium] Hoc fuerat populi beneficium, ut absenti, et quandocumque imperii tempus expleri cœpisset, petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et imperfecto bello

decederet. Quod plebiscitum postea Pompeius imprudens sustulit, lata lege de jure magistratuum, qua a petitione honorum absentes summovebat, ne Cæsare quidem socero suo per oblivionem excepto; qua lege fretus consul Marcellus, omnia Cæsari illa ornamenta, nequicquam refragantibus tribunis plebis plerisque, eripuit.

« IndietroContinua »