Immagini della pagina
PDF
ePub

enim adventare, jam jamque et adesse ejus equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius, pridie ejus dieik 92 ex urbe profectus, iter ad legiones habebat, quas a Cæsare acceptas in Apulia hybernorum causa disposuerat. Delectus intra urbem intermittuntur: nihil citra Capuam94 tutum esse omnibus videtur. Capuæ primum sese confirmant et colligunt, delectumque colonorum,95 qui lege Julia Capuam deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque,96 quos ibio Cæsar in ludo habebat, in forum productos Len

minus bene.- vulgo et deest; uti ejus equites a V. in quo nunciabatur. - die Dorv. dil. Mss. 5. et statim contra u. Pet. Sc. Lov. L. pr. Reg. El, deest Lov. videbatur Edd. R. M. V. esse Mss. 7.

NOTE

avidus æris, et alia id genus. Erarium porro populus Romanus in Æde Saturni habuit, ut scripsit Festus, idque a Valerio Publicola post exactos reges constitutum, ut scripsit Plutarchus in ejus vita; in quod non pecunia tantum, sed tabulæ publicæ et acta Senatus relata, immo nec senatusconsulta rata erant, antequam essent in ærarium relata. Sanctaque adeo hæc erat sanctioris ærarii pecunia, ut capitale esset attingi nisi in tumultu, de quo supra dictum est, ut videtur ex hoc loco T. Livii 1. xxvII. 'Expedientibus quæ ad bellum erant opus consulibus, aurum vicesimarium, quod in sanctiore ærario ad ultimos casus servaretur promi placuit.' Duplex autem erat: unum quo ordinaria tributa reip. condebantur, alterum quod sacrum et sanctius, quod ad ultimos reip. laborantis casus munitiore loco reservabatur.

92 Cn. Pompeius, pridie ejus diei] Docti viri aliquot hic mendum suspicantur, ducti epistolarum Ciceronis lectione; sed omnes conjecturæ quæ numerorum notis apud libros nituntur, fluxæ sunt et caducæ. Mirum

enim quantum in illis a librariis fuit peccatum.

93 Apulia] Apulia a Frentone fluvio, vulgo nunc Fortore, ad fauces usque maris Adriatici excurrit. Diffusa est in partes tres. Daunia dicebatur a Frentone usque ad Aufi. dum flumen, vulgo lo Fanto, inde ad Brindisium Peucetia. Reliquum quicquid erat sub forma peninsulæ, habebant Messapii.

94 Nihil citra Capuam, &c.]· Illa ora Ciceroni a Pompeianis, utpote proconsuli fuerat attributa, quam adver. sus Cæsarem tueretur.

95 Delectumque colonorum] Coloni illi erant Romani qui ex urbe Romana Capuam deducti erant ea lege quam Julius Cæsar rogasset, et Capuam incolebant. Coloni autem illi in alias regiones mittebantur, ut stirps Romana ubique propagaretur, plebsque urbana, cujus laborabatur multitudine imminueretur, aliquando vero ob alias causas. De hac lege Julia porro supra dictum est.

96 Gladiatoresque] Servi erant qui a nobilibus viris emebantur, ut munera gladiatoria postea populo exhi

tulus libertati confirmat, atque iis equos attribuit, et se sequi jussit: quos postea, monitus ab suis, quod ea res omnium judicio reprehendebatur,97 circum familias conventus Campani98 custodia causa distribuit.

15. Auximo Cæsar progressus, omnem agrum Picenum99 percurrit. Cunctæ earum regionum præfecturæ libentissimis animis eum recipiunt, exercitumque ejus omnibus rebus juvant. Etiam Cingulo,10° quod oppidum Labienus consti

⚫ sibi L. sec.—P Sic Mss. o. et Edd. pp. quæd. Edit. ad for.- deest L. pr.NOTE

berent, qui illis spectaculis mirifice delectabatur, tradebanturque illi servi magistris gladiatoriam artem docendi, qui magistri Lanistæ dicebantur. Locus porro in quo erudiebantur, ludus dicebatur. His, ut videbatur, promissa libertas erat, quam certam fecit Lentulus, e ludis emittendo ubi erant conclusi. Forte libertate legendum.

97 Quod ea res omnium judicio reprehendebatur] Ideo Lentulus reprehendebatur, quod servos armaverat, quibus militare non licebat. Ne igitur in legionibus Romanis servi viderentur, maluit circa familias distribuere. Familiæ porro erant servorum, qui tumultu civili potuissent magno dominorum damno ergastula refringere, nisi custoditi fuissent. Cicero epist. ad Attic. vII. 13. Gladiatores Cæsaris qui Capuæ sunt, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familias, secutorum in ludo 1ɔɔ fuerant, eruptionem facturi fuisse videbantur.'

98 Campani] Campania dicta vel a metropoli Capua, vel quod sit campestris, de qua tot habentur apud Ciceronem in oratione de Lege agraria, nunc Terra di Lavore.

99 Picenum] Italiæ regio, ad mare Adriaticum, de qua supra dictum, ubi et notantur limites quibus omni

ex parte circumscribitur, Marche d'Ancone.

100 Cingulo] Cingulum Picenorum oppidum, nunc nomen retinet Cingulo. Quod magis mirum fuit, quod a Labieno fuissent conditi, estque ad radices montis Apennini oppidum positum, non procul ab Ancona, sed metus Cæsaris prævaluit. Magna quidem Labienus gesserat Cæsaris auspiciis, ut superioribus libris de bello Gallico demonstratum est, atque inde tantas divitias paraverat, ut et oppida conderet et Cæsari suo imperatori magnam invidiam faceret; postquam vero ad Pompeium transivit, non item clarus fuit. Unde Lucanus: Vir fortis in armis Cæsareis Labienus erat, nunc transfuga vilis Cum duce prælato terras atque oppida lustrat.' Nam omnibus bellis contra Cæsarem interfuit: tandem apud Mundam fortissime pugnans cecidit. Ille ipse est, qui inductus a Cæsare C. Rabirium Posthumum perduellionis reum fecit, qui Posthumus fuit a Cicerone defensus, ejusque extat præclara oratio. Labieni filius Q. Labienus post mortem Cæsaris ad Brutum et Cassium se applicuit, ab illisque est ad Orodem Parthorum regem missus, ubi, audita clade quam apud Philippos passi fuerant, mansit diffisus rebus suis, cum quibus et Pa

S

tuerat, suaque pecunia exædificaverat, ad eum legati veniunt, quæque imperaverit, se cupidissime facturos pollicentur. Milites imperat: mittunt. Interea legio XII Cæsarem consequitur. Cum his duabus Asculum11 Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther" 102 decem cohortibus tenebat: qui, Cæsaris adventu cognito, profugit ex oppido, cohortesque secum abducere conatus, a" magna parte militum deseritur. Relictus in itinere cum paucis, incidit in Vibullium* Rufum,103 missum a Pompeio in agrum Picenum, confirmandorum hominum causa: a quo factus Vibullius certior, quæ res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item2 ex finitimis regionibus, quas potest, contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis in iis Camerino 104 fugientem Ulcillem Hirrum, cum sex cohor

abest Lov. Sic Mss. et Edd. Vett. imperarit Ed. Scal. imperavit Dav. vulgo etiam sese contra Mss. et Edd. Vasc. Steph. &c.-t mittuntque Dorv. L. sec. Edd. R. M. V.-" Pisther L. pr.- add. Mss. 5. Edd. qdd.—w deest Mss. 4.- Bibull. Mss. 7. et infra, solenni confusione Tv B. et V.- accepit V. ipse L. sec. Reg. Edd, R. M. V. Vasc. Str. Steph. Gr. post. sed V. ad B. G. i. 36. Camerinum Samb. et L. sec. fugiente L. pr. Scal. Lov.

NOTE

coro regis filio in Syriam excurrit, multaque ibi vastavit, Parthicus etiam inde nominatus; tandem cum illis a L. Ventidio M. Antonii legato cæsus fuit.

101 Asculum] Piceni caput. Plinius nobilissimam Piceni coloniam dicit. Picenum dicitur, ut distingua tur ab Asculo in Apulia : nomen retinet Ascoli.

102 Lentulus Spinther] Hoc cognomen adeptus est, quod cum consul ludis præsideret, inventus sit comœdus quidam hoc nomine, ei tam vultu consimilis, ut omnium ora in se converteret, ipseque ob eam similitudinem dictus sit Spinther, teste Val. Max. Item Plinio, qui ejus opum magnificentiæque magna dat testimonia, dum IX. 39. dicit dibapha purpura Tyria primum usum in ædilitate ann. U. C. Delph. et Var. Clas.

10cc Cicerone consule, atque eo no. mine improbatum, dum carbasina vela primum in theatro duxisse Apollina ribus ludis, dum amphoras ex onyche et urceos magnitudine cadorum ostendisse scribit xxxv. 7. Hic est ad quem librum primum epist. ad famil. scribit Cic. Interfecto Cæsare, quamquam cædis non fuisset particeps, se addidit interfectoribus, gloriatus se fuisse participem, quod magno illi stetit. Ea enim de causa postea fuit occisus, teste Plutarcho.

103 Vibullium Rufum] Is est quem postea Cæsar ad Pompeium de pace misit, sed frustra.

104 Camerino] Camerinum Latii oppidum, quod Festus pulchrum esse scribit, in Apennini jugo situm, sub duce Parmæ: hodie nomen adhuc retinet Camerino. Ibi est asteriscus,

Cæsar

2 D

tibus, quas ibi in præsidio habuerat, excipit: quibus coac tis XIII efficit. Cum iis ad Domitium Ahenobarbum Corfinium105 magnis itineribus pervenit, Cæsaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se circiter. xx cohortes Alba,106 ex Marsis et Pelignis et finitimis ab regionibus coëgerat.

g

16. Recepto Asculo expulsoque Lentulo, Cæsar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui jubet: ipse, unum diem ibi rei frumentariæ causa moratus, Corfinium contendit. Eo cum venisset, cohortes quinque, præmissæ a Domitio ex oppido, pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido millia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Cæsaris prælio commisso, celeriter Domitiani, a ponte repulsi, se in oppidum receperunt. Cæsar, legionibus transductis, ad oppidum constitit, juxtaque murum castra posuit.1

17. Re cognita, Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum, magno proposito præmio, cum literis mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat: Cæsarem

[ocr errors]

b deest Ms. Hotom. L. pr. Pal. Dorv. Edd. R. M. V. male. V. ad B. G. vr. 33. habebat Lov. excepit et effecit L. pr.- Aenob. Enob. Henob. Ahenobardum Mss. et Edd. qdd. V. Vin. ad Flor. 11. 2. et nummos Fam. Cohorfin. Pet. L. pr.- contendit Lov. Cæsarem quoque L. pr.-e x apud Cic.-f dilect. Pet. Lov. L. pr.-8 commor. L. pr. deest V. Domitius Pet. ex oppido abest Lov. aberat Manut. ut alibi, sed V. Ciacc. et Davis. 11. 23.—j xv1 millibus p. c. tribus Carr.—k recipiunt L. pr.-1 ponit Carr. Pulm. Sch. bene.—TM non

NOTE

qui cum mendo aliquot versuum defectum notat, sed qui facile supplentur a Lucano. Eodem enim tempore Scipio reliquit Nuceriam, tametsi firmata esset illa legione quæ fuerat paulo ante a Cæsare Pompeio reddita causanti bellum Parthicum. Tu quoque commissæ nudatam deseris arcem Scipio Nuceriæ, quamquam fortissima pubes His sedeat castris, jampridem Cæsaris armis Parthorum seducta metu.' Cur autem abducta sit legio, intelligitur ex epistola Pompeii ad Domitium, quæ Ciceronis

inest epistolis ad Atticum, quod nempe militum illorum voluntati non confidat, qui a Cæsare fuerant abducti.

105 Corfinium] Pelignorum capnt, a Sulmone distans VII millibus passuum, nunc, ut aiunt, in vicum redactum, Sancto Perino. Bello sociali arx contra Romanos, quo Itali convenerunt conjuraturi.

106 Alba] Alba ad Fucinum lacum via Valeria, circa Anienis fontes, est in Marsis, qui Italiæ populi circa Apuliam, quorum opera bello sociali

[ocr errors]
[ocr errors]

'duobus exercitibus et locorum angustiism facile intercludi ' posse frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit, se cohortesque" amplius xxx, magnumque numerum senatorum ' atque equitum Romanorum, in periculum esse venturum.' Interim suos cohortatus, tormenta in muris disponitp 107 certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit: militibus in concione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos jugera,108 et pro rata parte centurionibus evocatisque.109

ΠΙΟ

18. Interim Cæsari nuntiatur, Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio v11 millium intervallo abest, cupere ea facere, quæ vellet; sed' a Q. Lucretio," senatore, et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium præsidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis octavæ cohortibus quinque. Sulmonenses, simul atque nostra signa viderunt, portas aperuerunt, universique et oppidani et mi

V.-" cohortes &c. in p. e. missurum L. pr. quod notandum.—o equites Rōs Lov. equitatum V.-P disposuit L. pr.- - Sic Glar. Gland. Manut. et Vasc. margo. Mss. o. et Edd. ante Scal. I. XL. vel quadraginta, quod credi nequit. V. ad B. G. 1. 53.— seque L. pr. Lucterio hic et infra Pal. L. sec. Luctetio B. Dorv. Luctatio Carr. Lucetio Edd. pp. Luratio al. dein Actio Mss. plerique et Edd. pp. sed V. Ciacc. et Hotom.- legione Pet. legionibus Pal. Lov.

NOTE

magni fuit. Iis Peligni sunt adjuncti. Alia est Alba in Latio, Longa dicta, ab Ascanio Æneæ filio condita.

107 Tormenta in muris disponit] Artillerie, nec melior vox occurrit.

108 Quaterna in singulos jugera] Censetur esse jugeri longitudo pedum CCXL, latitudo cxx.

109 Evocatisque] Evocatorum duo erant genera. Primum eorum qui tumultuarie cogebantur, de quibus Servius: Evocationem vocabant, cum ad diversa loca diversi propter cogendos mittebantur exercitus.' Alterum veteranorum, qui, confectis stipendiis, honoris causa voluntarii ab imperatore quondam suo aut alio evo

cabantur. Atque ii spe rei faciendæ aut militarium munerum, arma resumebant, de quibus multa in his libris. Porro ex Polybio 1. vi. item ex Livio multis in locis cognitum est stipendium centurionis duplo majus fuisse stipendio militis, equitis autem triplo. In donativis eadem servabatur proportio.

110 Sulmonenses] Sulmo Pelignorum Ovidii poëtæ patria fuit, nunc urbs est populi frequentia et aquarum copia nobilis, nomenque retinet.

111 Q. Lucretio] Q. Lucretii sena-` toris sæpe meminit Cicero in epistolis ad Atticum.

« IndietroContinua »