Immagini della pagina
PDF
ePub

passuum a castris aberat viginti. Ad eum locum fluminis, navibus junctis, pontem imperant fieri, legionesque duas flumen Sicorim" transducunt, castraque muniunt vallo pedum duodecim.

62. Qua re per exploratores cognita, summo labore militum240 Cæsar, continuato diem noctemque opere in flumine avertendo, huc jam' deduxerat rem, ut equites, etsi difficulter atque ægre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire; pedites vero tantummodo humeris ac summo pectore exstare, et cum altitudine aquæ, tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem fere tempore pons in Ibero prope effectus nuntiabatur et in Sicori vadum reperiebatur.

63. Jam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque, duabus auxiliaribus cohortibus Пlerdæ2 præsidio relictis, omnibus copiis Sicorim transeunt, et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus transduxerant, castra conjungunt. Relinquebatur Cæsari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet; pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo breviore itinere illi ad Iberum241 pervenire possent. Equitesd

Sicorum L. pr. Lov. et infra.- castra m. L. pr. muniuntur V.—y deest Pet.— 2 Ilerdam Lov. Dorv. Edd. pp. ad Ilerdam Lips.- -a in s. Pal. B. L. sec. Dorv. traduxerunt Pet. L. pr. V.-b jungunt L. pr.- ut Lov. Dorv. L. sec. idem cum V. Ed. Ven. caperet. male.-d illi eq. Mss. 3.-e castris supr. locis L. pr.

NOTE

240 Summo labore militum, &c.] Hoc fecit imitatus Cyrum, qui Gyndem fluvium, secundæ post Euphratem magnitudinis, ut ait Orosius, dolore amissi unius de equis qui trahere regium currum solebant, juravit eo se redacturum, ut transiri calcarique a feminis posset. Nec requievit donec in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, et siccum relinqueret, in diversum fluentibus aquis. Seneca de ira 1. II. Item Herodotus 1. r. Quod nec omisit Vegetius 11. 7. Cum altior fluctus nec equitem nec pedi

tem patitur, si per plana decurrat, ductis multifariam spargitur fossis, divisusque facile transitur.'

241 Iberum] Iberus de quo supra et infra commemoratur, est nobilis fluvius Hispaniæ, de quo sic Plinius 1. II. Iberus amnis navigabili commercio dives, ortus in Cantabria haud procul oppido Juliobrica CDL millia passuum fluens, navium per CCLX millia a Varia oppido capax, quem propter universam Hispaniam Græci appellavere Iberiam.'

ab eo missi flumen transeunt, et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen ostendunt, et, magna multitudine circumfusa, morari atque iter impedire incipiunt.

64. Prima luce ex superioribus locis, quæ Cæsaris castris erant conjuncta, cernebatur, equitatus nostri prælio novissimos illorum premi vehementer, ac nonnunquam sustinere extremum agmen atque interrumpi: alias inferrih signa et universarum cohortium impetu nostros propelli; deindej rursus conversos insequi. Totis vero castris milites circulari et dolere, hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci: centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Cæsar certior fieret, 'ne ' labori suo neu' periculo parceret: paratos esse sese, posse ' et audere ea transire flumen, qua transductus esset equita'tus.' Quorum studio et vocibus excitatus Cæsar, etsi timebat tantæ magnitudinis flumini exercitum objicere, conandum tamen atque experiendum judicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis242 deligim jubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse: hos cum legione una præsidio castris relinquit:" reliquas legiones expeditas educit, magnoque numero jumentorum in flumine243 supra atque infra constituto, transducit exercitum. Pauci ex his militibus, vi fluminis arrepti, ab equitatu excipiuntur ac sublevantur: interiit° tamen nemo. Transducto incolumi exercitu, copias instruit, triplicemque aciem ducere

--1 distineri Ciacc. subsistere Edd. pp. Vasc. Steph. et aliæ male. V. ad II. 25. nunquam L. pr. V.- interrumpi alas Carr. L. sec. Bong. Dorv.-h ferri Mss. 4.→ nostrarum Mss. 2.— dein L. pr. Lov. Dorv. et alii.— centurionesque Lov.- vulgo nec.—TM diligi Lov. V.-" reliquit Mss. 5. Edd. pp.—o interit

[ocr errors]

NOTE

242 Ex omnibus centuriis, &c.] De tatus fuisse videtur. centuriis sic habet Varro: Centuriæ quæ sub centurione sunt, quarum centenarius justus numerus.' Festus: "Centuria in re militari centum homines.' Quanquam ille numerus sequentibus temporibus non semel mu

243 Magnoque numero jumentorum in flumine] Sic Annibal, teste Livio, per superiora Padi vada exercitum traducens, elephantorum ordinem opposuit ad impetum fluminis sustinendum.

incipit. At tantum fuit in militibus studii, ut, millium vi ad iter addito circuitu, magnaque ad vadum fluminis mora interposita, eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei nonam consequerentur.

65. Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re perterritus, locis superioribus consistit aciemque instruit. Cæsar in campis exercitum reficit,' ne defessum prælio objiciat. Rursus conantes progredi insequitur et moratur. Illi necessario maturius, quam constituerant, castra ponunt: suberant enim montes, atque a millibus passuum quinque itinera difficilia atque angusta excipiebant. Hos intra montes se recipiebant, ut equitatum effugerent Cæsaris," præsidiisque in angustiis collocatis, exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Iberum copias transducerent: quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum. Sed totius diei pugna atque itineris labore defessi, rem in posterum diem distulerunt. Cæsar quoque in proximo colle" castra ponit.

X

66. Media circiter nocte iis, qui adaquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis, fit ab his certior Cæsar, duces adversariorum silentio copias castris educere. Quo cognito, signum dari jubet, et vasa militari more conclamari.244 Illi, exaudito clamore, veriti, ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur, aut ne ab equitatu Cæsaris in angustiis tenerentur, iter supprimunt copiasque

Lov. et alii 3.-P fluit V. vulgo studium.--4 vulgo desunt hæ voces.- refecit Lov. V. Dorv. a m. s. Edd. R. M. V. L. pr. V. conantis. proficisci L. pr.

Mss. o. et Edd. primæ. mont. int." Cas. eff. Mss. 2. Edd. pp.— ▾ et Mss. et Edd. antiquæ præter Ms. Scal. et Ed. R. Steph. Nonnulli ponunt parenthesin a suberant usque ad efficiendum. sed V. Manut. et Ciacc. proximum collem L. pr. Nil muto. V. tamen ad VIII. 4.—x ii &c. correpti sunt Lov. hi vel ii &c. correpti Leid. pr. Pai. Dorv. Edd. pp. non male.- aquandi L. sec. Urs. sed V. vIII. 41. ab his desunt Car. V.a abest L. pr. Pal.-b deest L. sec. Dorv.-c abest præp. Lov. retin. Carr.

NOTÆ

244 Vasa militari more conclamari] Mos erat, ut castra moturi clamore monerentur suas sarcinas colligere, quod vocabant vasa colligere et vasa

conclamare, et simpliciter conclamare. Frontinus porro lib. 1. Cæsaris factum stratagematis annumerat.

in castris continent. Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit ex Cæsaris castris. Mittitur L. Decidius Saxad 245 cum paucis, qui loci naturam perspiciat. Uterque idem suis renuntiat, quinque millia passuum proxima intercedere itineris campestris; inde excipere loca aspera et montuosa : qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi," nihil esse negotii.

g

67. Disputatur in consilio a Petreio et Afranio, et tempus profectionis quæritur. Plerique censebant,ut noctu iter 'facerent: posse prius ad angustias veniri, quam senti' rentur.' Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in 'castris Cæsaris, argumenti sumebant loco, non posse clam ' exiri; circumfundi noctu equitatum' Cæsaris, atque omnia 'loca atque itineram obsideri: nocturnaque prælia esse 'vitanda, quod perterritus miles in civili dissensione timori 'magis, quam religioni," consulere consuerit: at lucem 'multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam 'tribunorum militum et centurionum præsentiam afferre: ' quibus rebus coërceri milites et in officio contineri soleant. 'Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum: etsi

mox postera L. sec. Dorv. postremo Ed. Med.-d Sic 4 Mss. Urs. Pet. Cuj. Sc. L. pr. V. Carr. alii cum Edd. Vett. Saxo, sed V. Manut. et Ciacc.- perspiciunt V. Ed. Ven. perspiciant Dorv. Edd. R. M. nec male.- vii Pet. passus Lov. intercedere Mss. 5. V. vII. 47. infra c. 78.-5 vulgo occupaverat.h prohibere Mss. mei o. præter Voss.- vulgo concilio.— perveniri Pal. B. L. sec. Dorv. Edd. pp. Vasc. St. Steph. Gr. post. sentiretur Carr. L. sec. Scal. et Edd. Vasc. St. Steph. G. post.-k argumenta Carr. argumentis Lov. argumentum Edd. pp. equitatu L. pr.-m hæ 2 voces in marg. L. pr. et L. sec. Lov. rectius. obsidere Pet. L. pr. Sc.-" jurisjurandi L. sec. e Glossa. Sic Pet. Lov. reliqui et Edd. pp. consuevit. vulgo consueverit.-r ad Mss. o. et Edd. qdd.- præsentium Mss. 3.— deest L. pr. bene.- vulgo vicit in conc.—1 leg.

NOTE

245 Mittitur L. Decidius Saxa] Utpote qui in Celtiberia natus fuerat. Hic beneficio Cæsaris tribunus pl. factus, et altero bello civili Antonii legatus, in Macedoniam cum Norbano transiit, qua occupata apud Philippos castra posuit. De hoc Cicero in XIII. Philippica: item in VIII.

'Saxam vero Decidium præterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum pl. videremus, quem civem nunquam videramus?' Extincto enim Cæsare adhæsit Antonio, ut videtur in epitome Livii lib. cxxvii.

[ocr errors]

aliquo accepto detrimento; tamen summa exercitus salva, 'locum, quem petant, capi posse.' Hæc evicit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.

68. Cæsar, exploratis regionibus,' albente cœlo,246 omnes copias castris educit; magnoque circuitu" nullo certo itinere exercitum ducit:" nam, quæ itinera ad Ibcrum atque Octogesam pertinebant, castris hostium oppositis tenebantur. Ipsi erant transcendendæ valles maximæ ac difficillima; saxa multis locis prærupta iter impediebant; ut" arma per manus necessario transderentur, militesque inermi sublevatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent." Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Ibero intercludere et frumento prohibere potuissent."

69. Ac primo Afraniania milites visendi causa lætib ex castris procurrebant, contumeliosisque vocibus prosequebantur, nec non necessarii victus inopia coactos fugere ' atque add Ilerdam reverti :' erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur. Duces vero eorum suum consilium laudibus ferebant, quod seh castris tenuissent; multumque eorum opinionem adjuvabat, quod sine jumentis impedimentisque ad iter profectos videbant, ut, non possei diutius inopiam sustinere, confiderent. Sed, ubi paulatim retorqueri' agmen ad dextram conspexerunt, jamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putarent. Con

Pal. L. sec. Dorv.-" in c. Scal.- educit Pet. L. pr. Sc. Lov. Pal. B. V. Dorv. Edd. pp. Latet quid. dein vulgo namque i. quæ.-" abest Pet. L. pr. sec. B. V. Reg. Carr. in quo perrupta. dein transdebantur Carr. Reg. L. sec. B. traherentur Lov.-x vulgo inermes.-Y conficiebant Reg. B. L. sec. facicbant Carr.- possent Lov.-a Afranii Mss. 3. Edd. pp.- loci Carr. et mei 5 cum Edd. pp. vulgo desunt hæ voces.-d deest L. pr.- apposito Mss. 2.f deest L. pr. iri exulat L. sec. V. p. iniri Dorv. Edd. R. M. V.-s ref. V.

b

deest L. pr. Lov. Pal. Dorv. c. se continuissent Pet. possent Mss. 3.i retorquere Edd. R. M. V. dextras V. dexteram al. vulgo animadvert. et puta

NOTE

246 Albente cœlo] Virgil. Æn. IV. 'ut primum albescere lucem Vidit.'

« IndietroContinua »