Immagini della pagina
PDF
ePub

mox, 38-42. pralio temere commisso ad Bagradam, a Varo et Sabura, Juba præfecto, superatus interficitur. 43, 44. Exercitus reliquiæ partim in Siciliam se recipiunt, partim Varo se dedunt; multos Juba necat.

Dum hæc in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus," qui ad oppugnationem Massiliæ relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas, turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque; altera ad partem, qua est aditus ex Gallia atque Hispania ad id mare, quod adigit ad ostium Rhodani. Massilia enim fere ex tribus oppidia partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quæ aditum habet a terra. Hujus quoque spatii pars ea, quæ ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita, longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam jumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat : vimina materiamque comportari jubet. Quibus comparatis rebus, aggerem in altitudinem pedum octoginta exstruit.

2. Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus, tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullæ contextæ viminibus vineæ sustinere possent. Asseres enim pedum duodecim, cuspidibus præfixi, atque hi maximis balistis11 missi, per quatuor ordines cra

[ocr errors]

i

a Cum Mss. 3. Ed. Ven. deest Scal.- portu Leid. pr. Vide ad B. G. 1. 16.—d Tribus ex o. Mss. et Edd. qdd. oppidi deest Carr. abluitur L. sec. Dorv. Edd. pp.-e Sic vulgo: habeat quædam Editt. et ab t. Voss. ad terram Lov. et 3 alii male, V. de hac variatione ad B. G. vIII. 41.- evocat Ciaccon. - comport. Carr.—h latitudinem Edd. pp. sed Vide ad c. 15. xx11 Ed. Elz. Hastilibus Lov. missi abest ab Edd. R. M. V. vulgo integebatur.—

NOTE

1 Quod adigit ad ostium Rhodani] Locus scatet mendis. Alii codices habent quod attingit ad ostium, alii quod attingit ostium. De ostio Rhodani non convenit inter auctores. Nunc quinque enumerantur.

2 Atque hi maximis balistis] Balista

vox est Græca quæ a ̧
a jaciendo dicitur;
Báxλew enim est jacere. Majores
erant quæ maxima pondera jącie-
bant, aliquando CCCLX pondo,' ut
habet Vitruvius lib. x. cap. ultimo.
Plura sunt genera ejusmodi instru-
mentorum vel tormentorum quæ la-

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][subsumed]

A Turres ac munitiones Massilia.

B Turris latericia sex tabulatorum ab legionariis contra repentinos incursus obsessorum exstructa. C Storia ex funibus anchorariis factæ, ac circum turrem præependentes. D Summum tabulatum calce ac lateribus stratum. E Musculus pedum LX longus, a turri latericia ad hostium turrem murumque perductus. F Massilia ex tribus oppidi partibus

mari alluitur. G Vallum.

Delph. et Var. Clas,

H Plutei.
Cesar

I Cervi. K Pinna.

2 H

tium in terra defigebantur. Itaque, pedalibus lignis conjunctis inter se, porticus3 integebantur; atque hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX,4 æquandi loci causa, facta item' ex fortissimis lignis,' convoluta omnibus rebus, quibus ignis jactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Tum crebræ per Albicos eruptiones fiebant ex oppido, ignesque aggeri et turribus inferebantur, quæ facile nostri repellebant milites," magnisque ultro illatis

Male Edd. quædd. facta; item. Soli autem pro loci malit Hotom. et lapidis possit Ciaccon. frustra. Sic Ciacc. et seqq. e Faerni libro. Mss. et Edd. crebræ tamen. crebro Pal. Dorv.—" mil. rep. Mss. et Edd. plerique. paulo

NOTE

pides et tela mittebant, quæ vidisse juvaret magis, quam descripta legere. Ætate certe Cæsaris non lapides tantum, sed et spicula et asseres cuspidibus præfixi, balistis jaciebantur. De his vide Lipsium Poliorceticon Jib. III. qui varia docet, quia variata ætatibus. Harum machinarum, tum vim tum celeritatem sic Lucanus describit: Sed major Graio Romana in corpora ferro Vis inerat, neque enim solis contenta lacertis Lancea, sed tenso balistæ turbine rapta, Haud unum contenta latus transire quiescit. Sed pandens perque arma viam, perque ossa relicta Morte fugit, superest telo post vulnera cursus,'

3 Porticus] Porticus vinearum Cæsaris, qua parte producebant aggerem milites.

4 Antecedebat testudo pedum LX, &c.] Vulgo fiebat ex hominibus scutatis, scuta sua capiti prætendentibus, qnorum alii erant altiores, alii vero sese inclinabant humiliores, tertii grada-. tim summissi, et poplitibus insidentes, ut formam ædificii fornicati referrent. Hic vero testudo alia est,

ex lignis nempe facta, sed quæ tamen formam habebat illius militaris testudinis, cujus quanquam rarum legatur exemplum apud scriptores, Ammianus tamen 1. xxvI. innuit aliquid simile, dum descripta quadam quæ a tribuno facta fuerat in navigiis testudine, addit: Quod machinæ genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentes labiles instar imbrium evanescant.' Idem l. xxIII. Heleposim seu machinam capiendis urbibus aptam qua uti solebat Demetrius Poliorcetes, testudinem vocat: Testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptatur, et contegitur coriis bubulis,' &c. Est ergo hæc testudo Cæsaris machina lignea, quæ Polybio dicitur lib. x. xworpis, quasi aggestitia sexdecim pedum; an in toto ambitu, an per latera, nescitur.

5 Ex fortissimis lignis] Fortitudo ad animum refertur, tamen aliquando rebus adhibetur corporeis. Cicero diceret firmissimis.

detrimentis, eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum rejiciebant.

8

3. Interim L. Nasidius, ab Cn. Pompeio cum classe navium sedecim, in quibus paucæ erant æratæ, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliæ, imprudente atque inopinante Curione,7 pervehitur:P appulsisque Messanam navibus, atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta, ex navalibus eorum navem unam deducit. Hac adjuncta ad reliquas naves, cursum Massiliam versus perficit; præmissaque clam navicula, Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit, eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe, additis suis auxiliis, confligant.

4. Massilienses, post superius incommodum, veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant, summaque industria armaverant, (remigum gubernatorumque magna copia suppetebat,) piscatoriasque adjecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti: has sagittariis tormentisque compleverunt." Tali modo instructa classe," omnium seniorum, matrum" familiæ, virginum precibus et fletu excitati, ut extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturæ, ut invisis, latitantibus, atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur: ut tum acci

ante facilius Lov. Pal.- ex L. sec.-P vulgo proveh.-9 ad M. Scal. Messania Mss. 3.- juncta Carr. V. L. sec. gubernatorum m. Pet. L. pr. V. Lov.hasque V." Sic Pet. Sc. L. pr. et 4. alii; non compleverant.-' acie Edd. R. M. V.— matrum familiarum Edd. R. M. V.—* virginumque Carr. L. sec. Edd. R. M. V. Vasc. Steph. sed V. ad B. G. IV. 15.- qua V.—1 etiam Scal. NOTÆ

6 Freto Siciliæ] Quod est inter Italiam et Siciliam, vulgo le Phare de Messine, quia Messanam urbem alluit.

7 Curione] Curio enim Cæsarianus, de quo supra, Siciliam obtinebat.

8 Messanam] Messana urbs in Sicilia nobilis, ab Italia freto cognomine discreta, cujus tota fere messis

in mororum frondibus posita, quibus pascuntur bombyces serici artifices, portum habet insignem, vulgo Messine.

9 Communi enim fit vitio naturæ, &c.] Omne enim ignotum pro magnifico est, ut habet Tacitus in vita Julii Agricolæ.

dit. Adventus enim L. Nasidii1 summa spe et voluntatca civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum, ex portu exeunt, et Tauroënta,b 11 quod est castellum Massiliensium, ad Nasidium perveniunt, ibique naves expediunt, rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars Massiliensibus attribuitur, sinistra Nasidio.

g

5. Eodem Brutus contendit, aucto navium numero. Nam ad eas, quæ factæ erant Arelate1 per Cæsarem, captivæ Massiliensium accesserant sex. Has superioribus refecerat diebus, atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros superavissent, uth victos contemnerent," plenus spei bonæ1 atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat, ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis juventus, quæ in oppido remanserat,3 omnesque superioris ætatis,* cum liberis atque uxoribus publicisque custodiis, aut ex muro' ad coelum manus ten

V. voluptate Vir doct. minus bene. complerat. Nacti enim Edd. R. M. V.b Taurenta, Tauercenta, et Taurescenta Edd. pp. male.-e consilio Mss. 3. dein plerique adtr. Mass.- deest Carr.-e Sic Mss. mei omnes, non fuerant. Arelate Lov. Dorv. et Edd. qdd.—f a Massiliensibus Lov. Dorv.-8 exhort. Edd. R. M. V. deest Dorv. et L. pr. a m. pr. Vide cap. præc.- eas Urs. et 3 alii Mss. remanserant L. sec.-k omnes s. æ. Mss. 3. ex publicis custodiis quæ aut muro Mss. plerique et Edd. Vett. male. Vide ad vii. 78. Manum

NOTÆ

10 L. Nasidii] Hic Nasidius Cæsari Pompeioque superstes, ad Brutum et Cassium se applicuit, tandem ad Sextum Pompeium se contulit, cujus cum res essent deploratæ, transivit ad Antonium. Auctor est Appianus lib. v.

11 Tauroënta] Ignoratur. Marcianus Heracleota statuit inter Massiliam et Antipolim; qua fortasse ratione ductus Cenalis, Toulon esse putat.

12 Arelate] De Arelate supra. 13 Quos integros superavissent, ut victos contemnerent] Sic his libris Cæ

sar passim in contemtum adducit hostes. Sic Agesilaus apud Xenophontem 1. III. Græcarum historiarum, ratus contemtum hostium addere alacritatem ad pugnam, jussit vendi captivos barbaros nudos, ut imbellia, alba, et moilia eorum corpora tanquam non laboriosorum cum vidissent, ut mulieres contemnerent.

14 Plenus spei bona] Sic hoc ipso libro, sic et Sallustius lib. Jugurth. hist. 'Illi pariter læti, ac spei bonæ pleni esse.' Eodem modo Latine dicitur, 'bene sperare' et male timere.'

« IndietroContinua »