Immagini della pagina
PDF
ePub

dine deficiebant: simul ii, qui vulnera acceperant, neque acie excedere, neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi, de sua salute desperantes, ut extremo vitæ tempore homines facere consuerunt,' aut suam mortem miserabantur,TM aut parentes suos commendabant, si quos ex eo" periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.

42. Curio ubi, perterritis omnibus, neque cohortationes suas, neque preces audiri intelligit, unam, ut miseris in? rebus, spem reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos, atque eo signa inferri jubet. Hos quoque præoccupat missus a Sabura equitatus. Tum' vero ad summam desperationem nostri perveniunt, et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius,99 præfectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat; ett se ab eo non discessurum pollicetur. At Curio, nunquam," amisso exercitu, quem a Cæsare fidei suæ commissum acceperit, se in ejus conspectum reversurum confirmat, atque ita prælians interficitur. 100 Equites perpauci ex prælio se recipiunt; sed ii,

Gr. post. tantum Dorv.- vulgo nostris. Sic rursus Mss. plerique et Edd. quæd. non consueverunt. consueverant B.- misereb. Mss. 3.-" suo L. pr.unum Pal.-P in reliquis Edd. pp. in miseris Mss. et Edd. qdd. ut deest Ms. Reg.- ad reliqua L. pr. esse abest ab Edd. R. M. V. Cum Mss. 2.-5 C. L. sec. abest copula L. sec.-" se ante amisso ponitur Edd. Vasc. Steph. Gr. post. deest suce Mss. o. et Edd. Vett. acceperat Mss. 3. Edd. pp. ex pr. perp. Mss. plerique.- desunt h. r. c. in B.-y Martius Pet. Sc. L.

NOTÆ

99 Hortatur Curionem Cn. Domitius] Hic evasit incolumis: nam sequenti libro nonnihil egit pro Cæsare, Tisdræque cum legionibus duabus relictus est, ut Considium obsideret, ut merito dictum videatur: 'Avhp dè peúywv kal máλiv paxhoeraι: Vir fugiens rursum pugnabit.

100 Atque ita prælians interficitur] Casum Curionis vindictæ Deorum tribuit Lucanus I. Iv. 'luitis jugulo

sic arma potentes, Felix Roma quidem civesque habitura beatos, Si libertatis Superis tam cura placeret, Quam vindicta placet,' &c. Deinde ejus addit elogium, quod, quia singulare, addere operæ pretium esse judico: 'Haud alium tanta civem tulit indole Roma, Aut cui plus leges deberent recta sequenti. Perdita tunc urbi nocuerunt sæcula, postquam Ambitus et luxus et opum me

quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa, sese incolumes in castra conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.

43. His rebus cognitis, M. Rufus quæstor, in castris relictus a Curione, cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur, magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad littus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Jubæ dicerent, alii cum legionibus instare Varum, jamque se pulverem venientium cernere; quarum rerum nihil omnino acciderat ; alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque, perterritis omnibus, sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant: horum fuga navium onerariarum magistros incitabat: pauci lenunculier ad officium imperiumque conveniebant: sed tanta erat, completis littoribus, contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui ob timorem propius adire tarda

rentur.s

44. Quibus rebush accidit, ut pauci milites patresque familiæ, qui aut gratia aut misericordia valerent, aut naves adnare possent, recepti, in Siciliam incolumes pervenirent reliquæ copiæ, missis ad Varum noctu legato

pr. Lov. Pal. Dorv.- Abest Pal. Dorv. bene. Sic Mss. et Edd. Vett. vulgo venientem vel venientum.-b fugam V.-c magistratus Pal.-d incitabant V. e lembunculi Ms. Ciacc. sed V. Ursin, et Hotom. ac Comment. ad Val. Max. 1. 5. §. Ext. 1. et Spon. Misc. Ant. p. 81.—1 Sic Ms. Urs. et Edd. Scal. ac seqq. Reliqui Mss. et Edd. Vett. hoc timore. quod non damno.- tardarent

NOTE

tuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt, Momentumque fuit mutatus Curio rerum, Gallorum captus spoliis et Cæsaris auro. Jus licet in jugulos nostros sibi fecerit ense Sylla potens, Ma

riusque ferox, et Cinna cruentus, Cæsareæque domus series, cui tanta potestas Concessa est, emere omnes, hic vendidit urbem.'

101 Lenunculi] Lenunculus genus navigii piscatorii.

rum numero centurionibus, sesei ei dediderunt: quorum cohortes militum postero die ante oppidum Juba conspicatus, suam esse prædicans prædam, magnam partem eorum interfici jussit; paucos electos in regnum remisit. Cum Varus suam fidem ab eo lædi quereretur, neque resistere auderet; ipse equo' in oppidum vectus, prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus,102 paucis diebus,

L. pr. deest L. pr. se Mss. 2. et dederunt.—¡ quarum cohortium milites L. pr. Scal. nec male. quarum Dorv. Sic Mss. non Juba p. d. a. o. deest Lov.

NOTE

102 Licinius Damasippus] Postea in eadem Africa periit cum Scipione, ut videre est in libro de bello Africano, quia pertinaciore studio Pompeio adhæserat. Incolumitatem tamen ejus liberis Cæsar concessit. Hæc fuit gens illustrissima quamvis plebeia, in multas familias divisa, Calvorum, Crassorum, Lucullorum, et Murena

rum.

Ex tertio libro qui proximus est, item ex aliquot aliorum scriptorum locis, constat multa in hoc desiderari, quæ, quia ad Cæsaris laudem minime pertinent, existimo ab ipso vel suppressa, vel adeo tenuiter et leviter delibata ut facile perierint. Solet enim Cæsar ut scopulos ea loca declinare, unde nihil laudis, vel nonnihil dedecoris in se redundare præviderit. Sic ærarii expilationem, Metello trib. plebis fortiter reclamante, cui mortem minatus est, nisi alii auctores scripsissent, vix cognovissemus ex his Commentariis. Hæc porro sunt quæ vel indicta vel amissa sunt in hoc Commentario, quæ sic supplebimus. Orosius vr. 15. At vero Dolabella partium Cæsaris, in Illyrico per Octavium et Libonem victus copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basilus et Sallustius dividentes singus

[ocr errors]

las legiones quibus præerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab intimo mari cum classe concurrens, omnes pariter adversus Octavium et Libonem profecti et victi sunt. Antonius cum se Octavio cum xv cohortibus dedisset, omnes ad Pom. peium a Libone deducti sunt.' Dio lib. XLI. Ἐν ᾧ δὲ δὴ ταῦτα ἔν τε τῇ Ῥώμῃ καὶ ἐν τῇ Ἰβηρίᾳ ἐγίγνετο, Μάρκος μὲν Οκταουϊος καὶ Λούκιος Σκριβώνιος Λίβων Πούπλιον Κορνήλιον Δολοβέλλαν τά τε τοῦ Καίσαρος πράττοντα καὶ ἐν τῇ Δαλματίᾳ ὄντα ἐξήλασαν ἐξ αὐτῆς, τῷ τοῦ Πομπηΐου ναυτικῷ χρώμενοι, καὶ μετὰ τοῦτο Γάϊον ̓Αντώνιον ἐπαμῦναι οἱ ἐθελήσαντα ἔς γε νησίδιόν τι κατέκλεισαν, κἀν ταῦθα πρός τε τῶν ἐπιχωρίων ἐγκαταλειφθέντα καὶ λιμῷ πιεσθέντα πασσυδί πλὴν ὀλίγων εἷλον. ἔστε γὰρ τὴν ἤπειρον ἔφθησαν τινὲς αὐτῶν διαφυγόντες, καὶ ἕτεροι ἐν σχεδίαις διαπλέοντες καὶ ἁλισκό μενοι αὐτοὺς ἀπεχρήσαντο : Dum hac Romæ et in Hispania geruntur, M. Octavius et L. Scribonius Libo P. Cornelium Dolabellam Cæsaris administrum, ex Dalmatia, in qua tum forte erat, ejecerunt, classe Pompeii usi. Dehinc C. Antonium subvenire ei volentem in exiguam quandam insulam concluserunt, ibique ab incolis desertum, fameque pressum, paucis demtis, cum omnî manu

quæ fieri vellet Utica, constituit atque imperavit: diebus

NOTE

quam secum habuerat, ceperunt. Nonnulli enim in continentem effugerunt, aliique quidam ratibus mare trajicientes, cum interciperentur, mortem sibi consciperunt. Quod a Lucano l. 1. fuit eleganter descriptum, et est in epitome Liviana lib. cx. Appianus vero bell. civil. lib. I. sic habet : Καὶ τῶν αὐτῶν ἡμερῶν ̓Αντώνιός τε περὶ τὴν Ἰλλυρίδα ἡσσᾶτο ὑπὸ Οκταουΐου Πομπηΐῳ στρατηγοῦντος καὶ Δολοβέλλα καὶ στρατιὰ Καίσαρος ἄλλη περὶ Πλακεντίαν στα σιάσασα τῶν ἀρχόντων κατεβόησεν, ὡς ἔν τε τῇ στρατείᾳ βραδύνοντες καὶ τὰς πέντε μνᾶς οὐ λαβόντες, ἥντινα δωρεὰν αὐτοῖς ὁ Καῖσαρ ἔτι περὶ Βρεντέσιον ὑπέσχητο. ὧν ὁ Καῖσαρ πυθόμενος, ἐκ Μασσαλίας ἐς Πλακεντίαν ἠπείγετο συντόμως. καὶ ἐς ἔτι σταζιάζοντας ἐπελθὼν, ἔλεγεν ὧδε. Τάχει μὲν ὅσῳ περὶ ἕκαστα χρῶμαι συνιστέ μοι. βραδύνει δ' ὁ πόλεμος, οὐ δι' ἡμᾶς, ἀλλὰ διὰ τοὺς πολεμίους ὑποφεύγοντας ἡμᾶς. ὑμεῖς δ ̓ ἔντε Γαλατίᾳ πολλὰ τῆς ἐμῆς ἀρχῆς ὀνούμενοι, καὶ ἐς τόνδε τὸν πόλεμον ὅλον, οὐκ ἐς μέρος αὐτοῦ μοι συνομόσαντες, ἐν μέσοις ἔργοις ἡμᾶς ἀπολείπετε, καὶ τοῖς ἄρχουσιν ἐπανίστασθε, καὶ προστάττειν ἀξιοῦτε, παρ ̓ ὧν χή προστάγματα λαμβάνειν. μαρτυράμενος οὖν ἐμαυτὸν τῆς εἰς ὑμᾶς μέχρι δεῦρο φιλοτιμίας, χρήσομαι τῷ Πετρεΐῳ νόμῳ, καὶ τοῦ ἐνάτου τέλους (ἐπειδὴ μάλιστα τῆς στάσεως κατῆρξε) τὸ δέκατον κληρώσω θανεῖν. Θρήνου δι' ἀθρόως ἐξ ἅπαντος τοῦ τέλους γενομένου, οἱ μὲν ἄρχοντες αὐτοῦ προσπεσόντες ικέτευον. ὁ δὲ Καῖσαρ μόλις τε καὶ κατ ̓ ὀλίγον ἐνδιδοὺς, ἐς τοσοῦτον ὅμως ὑφῆκεν, ὡς ἑκατὸν καὶ εἴκοσι μόνους (οἱ κατάρξαι μάλιστα ἐδόκουν) διακληρῶσαι, καὶ δυόδεκα αὐτῶν τοὺς λαχόντας ἀνελεῖν. τῶν δὲ δυόδεκα τῶν δὲ ἐφάνη τις οὐδ ̓ ἐπιδημῶν, ὅτε ἡ στάσις ἐγίγνετο. καὶ ὁ Καῖσαρ τὸν ἐμφήναντα λοχαγὸν ἔκτεινεν ἀντ ̓ αὐτοῦ : Iisdem fere diebus,

[ocr errors]

Antonius circa Illyricum a Dolabella Pompeiano duce superatur, et Cæsaris exercitus alius circa Placentiam seditiose suis præfectis reclamabat, bellum eos trahere, nec sibi quinas minas reddere, quas donativi nomine Casar pollicitus eis Brundusii fuerat. Ille, hoc cognito, Placentiam advolavit e Massilia. Et turbulentos etiam tum repertos sic allocutus est. Nota est vobis solita mea celeritas. Nos vero in mora non sumus; sed hostes qui nos fugiunt. Vos qui in Gallia, me duce, magna percepistis commoda, et fidem vestram non in partem hujus belli, sed in universum mihi obligastis, in prafectos insurgitis, imperare vultis his quorum oportebat imperata facere. Cum igitur meipsum testem habeam meæ perpetuæ in hanc usque diem erga vos observantiæ, tractabo vos lege Petreia, et nonam legionem decimabo, quandoquidem inde ortum est seditionis initium. His auditis, in legione ipsa fuit comploratio, Tribuni vero supe plices rogabant veniam. Cæsar ægre cunctanterque exoratus, hactenus tamen panam remisit, ut ex cxx solis qui pracipui seditionis auctores videbantur, in duodecim sorte ductos animadverteret. Ex his duodecim unum compertum est afuisse seditionis tempore. Pro quo Cæsar centurionem occidit, qui eum detulerat. Pauloque infra : ἡ μὲν δὴ περὶ Πλακεντίαν στάσις οὕτως ἐλέλυτο, ὁ δὲ Καῖσαρ ἐς Ρώμην παρῆλθε: Hoc modo seditione sopita apud Placentiam, Casar in urbem venit. Suetonius în Julio cap. XXXVI. Omnibus civilibus bellis cladem nullam nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit ; C. Antonius in Illyrico in adversariorum devenit potestatem: P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Calvinus in Ponto exercitum amiserunt. Item

æque post paucis" se in regnum cum omnibus copiis recepit.

- vulgo diebusque p.

NOTE

cap. LXIX. Nonam legionem apud Placentiam, quanquam adhuc in armis Pompeius esset, totam cum ignominia missam

fecit, agreque post multas et supplices preces, nec nisi exacta de sontibus pœna, restituit.

« IndietroContinua »