Immagini della pagina
PDF
ePub

haberent, commeatu auxiliisque Cæsarem prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum ille celerem* in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Cæsar; omnesque eas naves et reliquas, quæ erant in navalibus,' incendit, quod tam lateTM tueri tam parva manu non poterat," confestimque ad Pharum359 navibus° milites exposuit.

W

112. Pharus est in3 insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quæ nomen ab insula accepit. Hæc insula, objecta Alexandriæ, portum efficit: sed a superioribus regibus in longitudinem passuum nongentorum in mare jactis molibus, angusto itinere et ponte cum oppido conjungitur. In hac sunt insula domicilia Ægyptiorum et vicus, 'oppidi magnitudine: quæque" ubique naves imprudentia aut tempestate paululum suo cursu decesserint,* has more prædonum diripere consueverunt. Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Cæsar, hostibus in pugna occupatis, militibusque expositis, Pharon apprehendit, atque ibi præsidium posuit. Quibus est rebus effectum, ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enima circum omnes propinquas regiones, atque inde auxilia evocavit. Reliquis

[ocr errors]

pr. V. B. Cæsaris etiam Mss. plerique et Edd. Vett.- accidere potuit Pal. Lov. Dorv. in classe cel. B. Pal. Dorv. L. sec.- reliqua et naribus L. sec. V.- lata Mss. 3. et vere pro tueri Lov. et tam p. Edd. pp. tam deest Mss. 5. - obtinuerat Lov. n. potuerat V..-° deest Lov.--P abest in a Mss. 3.-9 instr. L. sec. cepit V. B.- - cingitur L. pr.- una sunt Carr. L. sec. V.—t vici Carr. B. L. sec. V.-" qñcumque n. L. pr. quaquam ibique L. sec. ubi Urs. Pal. ubique deest B. V. utique Lips. malim undique vel ibi cum Ursino.- si inp. Lov. Dorv. Edd. pp. - paullum Pet. B. V. paullo L. pr.-x disc. Pet. decesserunt Mss. 4. deflexerint Manut. sed V. Ciacc.- consuerunt Sc. L. pr. V.2 deest

NOTE

359 Pharum] De Pharo insula lege Homerum lib. iv. Odysseæ, Strabonem, Lucianum in methodo componendæ historiæ, Herodianum lib. iv. Josephum lib. vi. de bello Judaico, Ammianum lib. XXII. Plinium, Solinum, qui postremus de Pharo sic habet:

Est et Pharos colonia a Cæsare

dictatore deducta, ex qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio. Nam Alexandria insidioso accessu aditur fallacibus vadis, eo mari.' Turris illa ædificata est a Sostrato Cnidio jussu Ptolemæi Philadelphi, ut refert Plinius XXXVI. 12.

[ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]
[graphic]

A Urbs Alexandria. B Domus regia. C Theatrum conjunctum domui regia, quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum. D Insula Pharus. E Angustum iter in longitudinem passuum DCCCc se extendens, quo cum oppido insula conjungitur. F Cæsar se e navigio ejicit et natatu periculum evadit. G Naves Rhodia numero 9 in dextro cornu Cæsaris. H Naves Pontica octo collocata in sinistro cornu. I Naves subsidiaria. K Dua et viginti naves de classe Alexandrina in fronte. L Naves reliqua Alexandrina subsidiaria in secundo ordine. M Navigia minora et scaphe armate Alexandrinorum. N Palus Marea sive Mareotis a meridie Alexandriam alluens. O Vallum Cæsaris ad paludem. P Portus quem tenuit Cæsar. Q Portus quem tenuit classis Alexandrina.

d

oppidi partibus sic est pugnatum, ut æquo prælio discederetur et neutri pellerentur, (id efficiebant angustiæ loci,) paucisque utrimque interfectis, Cæsar, loca maxime necessaria complexus, noctu præmunit. Hoc tractu oppidi pars erat regiæ exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum, conjunctum domui, quod arcis tenebat locum, aditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro objectas haberet, neu dimicare invitus cogeretur. Interim filia minor360 Ptolemæi regis, vacuam possessionem regni sperans, ad Achillan sese' ex regia transjecit, unaque bellum administrare cœpit. Sed celeriter est inter eos* de principatu controversia orta; quæ res apud milites largitiones auxit: magnis enim jacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Hæc dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutritius pueri et procurator regni, in parte Cæsaris,361 cum ad Achillan nuntios mitteret, hortareturque, ne negotio desisteret 362 neve' animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis, a Cæsare est interfectus. Hæc initia belli Alexandrini fuerunt."

Pet.-a autem Ciacc. Pal. Dorv. L. sec.-b uti L. sec.-c deficiebant V.—a est c. Mss. 3. præmuniri L. pr. præmunitum Lov. præmunivit Pal.- regia Mss. 3. regionis Lov. in qua Mss. 3.-5 domui erat Mss. 3. Edd. pp.— navigia Lov. Sic Mss. Pet. Sc. Leidd. V. B. Edd. Vasc. Steph. Gr. post. Str. non pugnare. Sic Pet. L. pr. V. Ciacc. Ed. Ber. non se. desunt Lov. int. e.— 1 neu Pet.- indicatus L. pr. nunciis L. sec. nunciis inter eos Lov.-" desunt hæc 5 verba in Mss. Pal. B. L. sec. V. Dorv.

NOTE

360 Interim filia minor] Arsinoë vacuum regnum fore sperans, si cum Cæsare propugnatore vinceretur ab Achilla Ptolemæus frater.

361 Procurator regni, in parte Cœsaris] Regnum enim in duas partes divisum videbatur, inter Ptolemæum Cleopatramque conjuges, pro quibus Cæsar pugnabat, et Arsinoën, pro qua pugnabat Achillas.

362 Hortareturque, ne negotio desisteret] Lucanus habet epistolam

k

lib. x. Sed præcipua causa belli, teste Dione, quod etsi tunc Cæsar utrisque daturus regnum videretur, tamen aliquo post tempore uni Cleopatræ videbatur illud adjudicaturus, intolerabile autem omnibus esse videbatur imperium muliebre. Non prius tamen Pothinus fuit a Cæsare occisus quam Pharo est potitus, ut testatur Lucanus, quæ insula et aditum auxiliis præbebat, et mari hostes excludebat.

A. HIRTII

DE

BELLO ALEXANDRINO

LIBER SINGULARIS.

« IndietroContinua »