Immagini della pagina
PDF
ePub

76. Magno atque acri prælio cominus facto, dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, initium victoriæ natum est. Ab ea parte cum in° proclive detruderentur hostes; multo tardius, sed tamen, iisdem Diis adjuvantibus, sinistro cornu mediaque acie totæ profligantur copiæ regis: quæ quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter, gradu pulsæ, premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis, partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen projectis, vallem transgressi, nihil ex loco superiore inermes proficere poterant. At nostri, victoria elati, subire iniquum locum, munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem iis cohortibus castra, quas Pharnaces præsidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine suorum, aut capta, Pharnaces cum paucis equitibus profugit: cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset' liberius profugiendi, vivus in Cæsaris potestatem adductus esset.

[ocr errors]

77. Tali victoria toties victor Cæsar incredibili est lætitia affectus,176 quod maximum bellum tanta celeritate confecerat; quodque subiti periculi recordatio est" lætior, quod victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto, præda omni regia militibus condonata, postero" die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur; legionem sextam decedere ad præmia atque honores accipiendos in Italiam jubet: auxilia Dejotari domum remittit: duas legiones cum Cælio Viniciano in Ponto relinquit.

78. Ita per Gallogræciam Bithyniamque in Asiam iter

in proclivi L. sec. V. Dorv.-P sua Mss. 2.-4 valle Lov. Dorv. deserentibus conjicit Vir D.- Sic Mss. mei, et Edd. qdd. omni deest Ed. Clark. et vulgo aut c. suorum.—t dedisset L. pr.-" vulgo eratque recordatione.— ergo r. L. sec. postera Dorv.-x primam Sc.-y vulgo Vinciano. Ac Mss.

[ocr errors]

NOTE

176 Incredibili est lætitia affectus, &c.] Suetonius refert intra quintum quam affuerat diem, quatuor vero, quibus in conspectum venit, horis, una acie profligasse Pharnacem, creDelph. et Var. Clas.

bro commemorata felicitate Pompeii, cui de tam imbelli genere hostium præcipua militiæ laus contigisset, datisque literis in urbem scripsisse : Veni, Vidi, Vici.

Cæsar

2 Y

706 A. HIRTII DE BELLO ALEX. LIB. CAP. 78.

facit, omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit, jura ina tetrarchas, reges, civitates distribuit. Mithridatem Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Ægypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum, (nam Mithridates, rex Asiæ totius, propter nobilitatem Pergamo© parvulum secum absportaverat in castra multosque tenuerat annos) regem Bosphori constituit,'77 quod sub imperio Pharnacis fuerat; provinciasque Populi Romani a barbaris atque inimicis regibus, interposito amicissimo rege, munivit. Eidem tetrarchiam [legibus] Gallogræcorum jure gentis et cognationis adjudicavit, occupatam et possessam paucis ante annis a Dejotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est, quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis, in Italiam celerius omnium opinione venit,

3. statuit jura, in Edd. qdd.-a inter L. pr. Dorv.-b disposuit Lov. Edd. R. M. V. disponit L. sec. Dorv.- a Perg. L. sec. pulsum V.—d retin. Pet. Lov. V. Bosfori Mss. qdd.- munierat Pet. L. pr. V.- deest præp. in Pet.h Lov. nec. unde Heins. faciebat ac.-1 videretur L. pr.

NOTE

177 Regem Bosphori constituit] Non hic intelligitur fretum quod est Constantinopoli, sed quod est ad palu

dem Mœotin, cujus regnum Pharnaces amiserat.

A. HIRTII

DE

BELLO AFRICANO

LIBER SINGULARIS.

INCERTUM auctorem esse, didicimus a Suetonio in Jul. Cæs. c. 56. Ergo nomina Oppii, Hirtii, Cæsaris, in codicibus præfixa, vel incerta, vel falsa sunt. Cf. ad init. libri octavi de B. G. et libri de B. Alex. Justo Lipsio (Elect. 2, 22) hic liber, ut Brantius monuit, inter pleraque Romana scripta simplicitate, puritate, et omnis generis virtutibus eminere visus est, et dignior Cæsare, quam ipsi illi commentarii de bello Gallico et Civili. Cui sententiæ equidem subscribere non sustineo, qui plura verba, a Cæsaris oratione abhorrentia, anacolutha duriora, negligentiamque non gratam ei inesse sciam: vid. c. 25. Vel illud interim nonne ad tædium usque occurrit? Ac profecto, si quis recens a Cæsaris commentariis ad hunc librum accesserit, is, opinor, diversitatem non exiguam dictionis sentiet. Guischardus, qui non orationem, sed rem examinavit, et cujus sententiam suis locis indicavi, etsi scriptoris peritiam agnos cit; tamen sæpius de obscura brevitate conquestus est, multa examinaturis rem relicta esse censuit, et quædam adeo alienæ manus additamenta sibi reperisse visus est. M.

NOTE

Et huic libro Hirtii nomen præfixit Oudendorpius more recepto ; cumque vulgo ita citari soleat, idem mihi faciundum putavi. Guischar

dus censet, Hirtii hoc opus a Julio Celso suppletum, et sub incudem revocatum, qui hinc inde barbara miscuerit.

A. HIRTII

DE

BELLO AFRICANO

LIBER SINGULARIS.

ARGUMENTUM.

Cap. 1. Cæsar in Africam profectus 2-6. Adrumetum frustra tentat: ad Ruspinam castra locat. 7. Illi Leptis se dedit, quo 8. auxilia convocat: 9-11. de frumento sibi prospicit. 12-19. cum Labieno aliquoties confligit: 20, 21. in castris ad Ruspinam copias auget, arma, victum parat. 22, 23. Catonis, Utica præsidis, hortatu Pompeius filius Mauritaniam, Bogudis regnum, invadit. Ascurum frustra obsidet.

Cap. 24. Scipio, Labienus, et Petreius copias jungunt. Cæsar gravi annona laborat. 25. Jubam regem, suis auxilio egressum, Sitius et rex Bochus reverti cogunt. 26. Cæsar de adventu suo Afros certiores reddit, auxilia parat. 27. Scipio elephantos condocefacit. 28. Titios fratres, a Virgilio captos, Scipio trucidat. 29. Leptim frustra oppugnat Labienus. 30-32. Pugnam cum Scipione vitat Cæsar. Gatulos in partes suas trahit, Numidasque. 33. Achilla civitate in deditionem recepta a Messio, et 34. Cercina insula a Sullustio, frumento auxiliisque Cesar augetur. 35. Gatuli Scipionis speculatores, apud Cæsarem remanent. Multi ejus

« IndietroContinua »